Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 10
SEquuntur quaestiones pertinentes ad voluntatem creaturae intellectualis. Et sunt duae. Quarum vna pertinens ad quendam eius habitum est, Vtrum charitas re differat a gra tia. Alia pertinens ad eius actum est. Vtrum deus a creatura intellectuali dilectione pura naturali possit diligi supe omnia alia.
CIRca primum arguitur quod non: quia tunc potest gratia inesse sine charitate: & sic creatura danmnari cum genra, aut glorificari fine charitate. Contra est: quod gra perficit substantiam animae: charitas autem potentiam.
DIcendum ad hoc: quod quaestio de identitate reali, vel diuersitate genrae cum aliquo habitu, vel virtute, nullam habet dubitationem quo ad habitus acquisitos: quia illi habentur absque gratia: & praecedere ipsam possunt & acquiri ex puris naturalibus: gratia autem omnis habetur per infusionem. Quo ad ha bitus autem infusos, cuiusmodi sunt fides, spes, & charitas, non obstat illud quod obstat in acquisitis: quin pos sint esse re idem cum gratia: eo quod ex puris naturalibus nullus eorum potest acquiri: sed ex solo dono ha bentur: & ideo necessario gratiae quaedam sunt. Propter quod est opinio, quod gratia & virtus infusa sint idem: ita quod gratia sit vna numero perficiens substantiam animae vnam numero eadem re cum triplici habitu existente in tribus potentiis: sicut & ipsae tres potentiae sunt eaedem cum ipsa substantia animae.
SED hoc ponitur dupliciter. Vno modo quod gratia vna & eadem numero secundum omnem & eundem gradum intentionis existens in essentia animae diffundit se secundum tres habitus in tres potentias: quemadmodum in generatione lridis lux vna & eadem existens in tota substantia nubis, secundum quod nubes est, sim pliciter & absolute diffundit se per diuersas partes nubis diuersimode dispositas in rore protenso hu mido & sicco secundum diuersas species coloris.
ALIO modo quod gratia vna & eadem numero existens in essentia animae, sese habens secundum diuersos gradus sicut completum & incompletum, intensum & remissum, diffundit se per diuersas potentias secundum diuersos habitus: vt dicamus quod vna & eadem gratia numero in essentia animae nata sit primo esse sub aliquo gradu incompleto & remisso naturae seu essentiae eius. Et secundum quod est in tali gradu, habet se diffundere in potentiam vnam sub ratione fi dei: deinde vero augmentata in alio gradu, habet se diffundere in potentiam aliquam sub ratione spei: adhuc autem amplius augmentata sub tertio gradu determinato, habet se diffundere sub ratione cha ritatis. Ita quaelibet harum virtutum habet gradum determinatum in minus: ita quod in minori non posset in suum actum: & ita neque habere rationem virtutis: licet sub isto perfecto gradu primo infundatur: & ita simul tres virtutes dictae.
PRIMA istarum opinionum non potest stare duplici ratione. Prima: quia gratia existens in potentia aequaliter nata est se diffundere, licet diuersimode, per potentias semper vniformiter existentes in essentia animae: sicut lux existens in essentia nubis per partes eius diuersimode dispositas. Si ergo est in essentia animae, necessario diffundit simul tres virtutes: ita quod necessario simul habent esse gratia & tres virtutes. Si ergo vna virtus deficiat vt charitas, in aliqua potentia animae: necesse est deficere gratiam in eius essentia: & per consequens alias virtutes vt fidem & spem: consequens falsum est: ergo & antecedens. Nisi dicatur quod fides & spes manent solum secun dum aliquem actum credulitatis acquisitum ex consuetudine: vt isti habitus fidei praecedentis: & similiter spes: & nullo modo secundum essentiam habitus infusi: vt fides & spes nullos habitus remanentes sine cha ritate ponant: quod non tenet ecclesiae vnitas. Secunda ratio est: quia tunc aequaliter fides & spes essent virtutes gratuitae sicut & charitas: nec possent esse informes sicut neque charitas.
SEcunda opinio, vt for te videbitur alicui, non potest stare. quoniam tunc charitas non corrumperetur simpliciter: sed solummodo per gra tiae diminutionem. Sed hoc non valet quoniam simpliciter corrumpitur sub ratione qua charitas. licet enim non corrumpatur quo ad essentiam gratiae: corrumpitur tamen secundum gradum, illum in quo secundum infimum esse suum habet fundari in gratia: & non per continuam diminutionem a gradu perfectiori charitatis augmen tante vsque ad corruptionem illius gradus. In charitate enim vltra gradum illum secundum quem primo fun datur charitas in gratia: non recipit gratia diminutionem propter naturam charitatis: in qua secundum ra tionem charitatis non cadit diminutio, licet cadat augmentum, quod explicare non pertinet ad propositam quaestionem. Adhuc forte dicet aliquis: quod illa opinio stare non potest: quoniam magis & minus in eodem non differunt specie, immo nec numero. Si ergo fides & spes non differant in charitate nisi secundum magis & minus, non sunt habitus differentes specie neque etiam numero. Quod similiter non valet. quoniam habitus illi non solum fundantur in gratia super magis & minus: sed super determinatos gradus in quibus stant magis & minus: & secundum hoc penes diuersos respectus quibus respicit gratia diuersos actus elicien dos circa obiectum quod deus est, secundum diuersas rationes. Quae sunt supernaturale verum, quod est credendum: & suprnaturale arduum, quid est sperandum: & supernaturale bonum, quod est diligendum: ita quod licet quan tum est de ratione gratiae absolute & magis & minus in ea simpliciter, neque specie, neque etiam numero differrent illi habitus: tamen quantum est de ratione graduum super quos fundantur in gratia, circa quos nullo modo possent in suos actus: vt fides in actum supnaturaliter credendi: & spes in actum supernatu raliter sperandi: & charitas in actum supnaturaliter diligendi: & quantum est ex ratione diuersitatis actuum suorum: & rationum quas respiciunt in obiecto: vt dictum est, bene differunt specie: Vt sicut ani ma eadem est ad tres potentias specie differentes secundum diuersitatem actuum & rationum in obiecto secundum speciem: Potentiae enim distinguuntur per actus: & actus per obiecta: secundum philosophum in secundo de anima: & determinauimus hoc alias in quadam quaestione de Quolibet: sic gratia eadem est ad tres virtutum habitus specie differentes secundum diuersitatem actuum & rationum in obiecto secundum spe ciem, nec solum secundum hoc, ne ponamus habitus esse solummodo respectus quosdam: sicut posuimus alias potentias animae: sed secundum diuersos gradus absolutos secundum quos diuersimode fundantur in essentia gratiae: vt secundum hoc huiusmodi habitus aliquid habeant absolutum: & aliquid respectiuum quibus differunt: ita tamen quod illud absolutum in eis est quasi materiale: respectiuum vero quasi formale. Vnde & dicit philosophus in septimo physic. quod virtutes & malitiae ad aliquid sunt.
ALlter igitur dictae opinioni obuiandum est: videlicet quod si ita esset vt dicit illa opinio: cum gratia secundum omnes gradus suos manet in patria: maneret ergo in ea fides & spes sicut & charitas: & si non ratione sui re spectus ad obiectum mediantibus suis actibus qui ibi esse non poterunt: quoniam non est fides nisi non visi: neque spes nisi non habiti: in patria autem simul erit obiectum visum & habitum: manerent tamen ratione sui esse absoluti in essentia gratiae secundum proprios gradus: & sic verius manerent quam deficerent. quod non credimus esse tenendum: quoniam tunc mens in patria notitiam fidei suae & spei per eorum essentiam ha beret: non per verbum siue notitiam conceptam de eis ex memoria, differens ab ipsa eorum essentia: & for maretur de fidei notitia, memoria & amore, imago eadem in patria quae & nunc habetur in nobis. Quam do enim, vt dicit Augustinus decimoquarto de trinitate, caplo secundo, ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus: neque fides erit qua credantur quae non videntur: sed species qua videantur quae credeban tur. Tunc ergo etsi vitae huius mortalis transactae meminerimus, & credidisse nos aliquando recolueri mus: in praeteritis & transactis reputabitur fides: ac per hoc etiam trinitas quae nunc in eiusdem fidei praesentis memoria, contuitu, dilectione consistit: tunc transacta reperietur non permanens. Et sequi tur in capitulo tertio. Quae vero tunc erit quando eam recordabimur in nobis fuisse & non esse: alia pro fecto erit. hanc enim quae nunc est facit res ipsa praesens: & animo credentis affixa. at illam quae tunc erit, faciet rei praeteritae imago in recordantis memoria derelicta.
ALIAE autem sunt duae opiniones dictis duabus contrariae: quod gratia & charitas & omnino virtus sunt re diuersa. Sed vna illarum dicit quod charitas & gratia (dico gratum faciens, de qua est sermo) semper simul sunt: possent tamen ab inuicem separari deo agente, vt homo posset esse in charitate sine gratia, &e econuerso: & quod in vtroque statu inuentus glorificaretur. Alia vero huic est contraria dicens, quod licet fides & spes propter earum imperfectionem possint esse sine gratia: charitas tamen propter eius persectionem necessariam habet connexionem cum gratia, vt non possit esse sine gratia, nec gratia fine ipsa. Contra vtramque opinionum simul arguitur per illud quid dicit Augustinus in sermone de laude charitatis. Radix omnium bonorum est charitas. Sed non potest esse omnium radix essendo in potentia: quia bonum quod est in potentia, fluit a bono quod est in substantia & non econuerso. oportet ergo quod charitas sit in essentia animae. Sed in essentia animae existens non est nisi gratia: quia vt habitus, non ponitur nisi in potentia: nullo etiam modo ponitur in essentia, nisi ponendo eam idem esse quod est gratia. ergo &c. Praeterea Augustinus dicit in eodem sermone: quod est vita morientium. sed constat quod illud quod est vita spiritalis, proprie in anima est quasi actus primus: charitas ergo habet rationem primi. sed non secundum quod est in potentia: quia in ea est principium operandi: & ita actus secundi. charitas ergo non solum ha bet esse in potentia animae: sed etiam in eius essentia: in illa autem non est per essentiam nisi gratia vt prius. ergo &c.
CONtra primam illarum opinionum aperte est dictum apostoli. i. Corint. decimoquito. Si linguis hominum loquar &c. Sine charitate ergo nullo modo est salus. ponere ergo per gratiam sine charitate posse perueniri ad salutem, omnino impossibile est. Vnde Augustinus de verbis domini sermone. xlix. exponens illud Si linguis &c. dicit. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt caetera. Idem in epi stola ad Sixtum. Charitas est sine qua nemo bene viuit. Error est ergo omnino quod sine charitate peruenitur ad regnum. immo sine charitate nec hic potest homo quicquam boni. Quia si ita sit, quod charitas facit vt caetera prosunt: & nihil sine charitate prodest: gratia autem qualitercumque in nobis est non potest etiam si sola esset, non prodesse: impossibile est ergo ponere gratiam esse aliud quam charitatem. Forte dicetur: quod apostolus & Augustinus loquuntur de charitate in comparatione ad alias virtutes, non separando ab ipsa gratiam: quia inseparabilis est. Contra. Etiam si inseparabilia essent, differrent tamen virtute & actione si essent diuersa re, quod ergo caete ra prodessent quae per se non possent prodesse, aut hoc agit sola charitas, aut sola gratia, aut ambae. Non sola gratia: quia tunc illud non attribueretur charitati: quia nec charitas prodesset ex se plus caeteris, licet in se esset plus caeteris ab eo quo prodesset. Si ambae: aut ergo vtrumque eorum ad illud sufficit ex se: aut neutrum sine altero. Si secundo modo, neutrum esset donum perfectum: & vtrumque eorum secundum se nihil prodes set: sed siquid prodesset sumeret ex alio: & essent mutuo in hoc vtrumque causa vtriusque, quod est impossibile. Quid etiam est aperte contra Augustinum: qui comparans charitatem non solum ad caeteras virtutes: sed ad dona generaliter, dicit in epistola ad lulianam. lpsa charitas omnibus donis dei sic excellit: vt etiam deus dicta sit: qua vna impletur in nobis siquid diuinae legis impletur. Si vero vtrumque eorum sufficit sine altero ad omne bonum perficiendum: alterum ergo superfluit: quod non iudicat recta ratio. propter quod in operibus dei hoc po nendum non est: quia quicquid recta ratione ponendum est, deum fecisse fatendum est. vt vult Augustinus tertio de libero arbitrio. Nullo ergo modo poni debet gratia esse aliquid aliud re a charitate: quamquam poni debet differre re a quacumque alia virtute: quia sine illa informes manent & mortuae. Est enim vita spiritua lis secundum quod est gratia & in essentia animae: & forma virtutum, secundum quod est charitas, & in voluntate: & vt est perfectio substantiae dat quasi actum primum qui est esse: vt autem est perfectio potentiae, quasi dat actum secundum: qui est operari operationem propriam sibi. Cum enim omnia operatione propria determinantur: secundum quod dicit philosophus in primo Politicae suae, & in quaerto Metaphysi. ita videlicet quod quaelibet res naturalis in esse naturae ab eodem vt a, propria forma duo habeat: actum scilicet primum, qui est esse secundum rationem illius for mae: & actum secundum, qui est operari operationem aliquam sibi debitam secundum illam: vt non possit vna actio esse ab vno & alia ab alio: quemadmodum graue ab eodem habet esse in specie grauis & moueri ad locum grauis: non ab alio & alio. Consimiliter igitur oportet quod sit in supernaturali esse & gratuito, quo sumus quodammodo diuinae naturae supernaturaliter conformes, quod scilicet vno & eodem habeat quod sit in esse gratui to: & quasi generatum in esse supnaturali: sicut erat primo generatum in esse naturali: & similiter operari operationem illi debitam, scilicet actionem gratuitam. Vt in hoc non sit simile de actionibus virtutum acquisitarum & virtutum infusarum. virtutes enim acquisitae perficiunt in esse naturae secundum operatio nem, propriam quae debetur naturae secundum suam speciem, non dico eliciendo ipsam principaliter: sed solummodo vt prompte & faciliter eliciatur. Anima etiam humana per suas potentias elicit omnes actus humanos: sed habitus virtutum acquisitarum inclinant potentias vt faciliter & expedite eos eliciant. Et quia non eodem est ordo ad actum & ad actus facilitatem & expeditionem, propter naturae indifferentiam & indeterminationem: ideo oportet quod virtutes acquisitae sint aliae a forma rei qua constituuntur in esse: & cuius est, proprias rei actiones elicere: vt sic necesse sit virtutes acquisitas esse dispositiones & perfectiones alicuius naturae praesuppositae: ad cuius actus ordinantur. Et secundum haec definit philosophus virtutem: cum dicit in secundo Ethicorum. quod virtus est quae habentem perficit & opus eius bonum reddit. Virtutes vero infusae perficiunt in esse gra tuito non secundum gradum operationis, propriae qui debetur rei secundum suam speciem: sed secundum gra- dum quo est supra naturam speciei: vt cum illis forma naturalis quae est anima hominis, operationes suas eliciat inquantum gratuitae sunt. ita quod virtutes infusae non sunt causa ad disponendum naturam: vt faciliter il las operationes eliciat: sed vt simpliciter secundum gradum illum eas eliciat, eo quod fine illis omnino elicere non posset. Nunc autem id quid sic ordinatur ad actum secundum quod fine ipso elici non possit: debet esse sicut dictum est idipsum quod dat actum primum & esse cui correspondet ille actus secundus. propter quod debet esse id ipsum re quod in gratuitis perficit animam: secundum quod substantia est, dando ei actum primum in esse supernaturali, & secundum quod potentia est dando ei actum secundum in esse supernaturali scilicet oparari supernaturaliter ne sic virtutes infusae non sint dispositiones, & perfectiones alicuius rei praesuppositae, & constitutae in esse gratuito, ad cuius actionem secundam ordinantur: sicut virtutes acquisitae sunt dispositiones naturae praesuppositae & constitutae in esse naturae: immo quod virtus infusa secundum rem non est vt dispositio alicuius constituti in esse gratuito: sed vt forma dans ipsum esse gratuitum: quemadmodum dicitur virtus rei ipsa vltima perfectio rei in natura & forma sua essentiali. secundum quod dicit philosolophous in ii. Physi. Vnumquodque tunc maxime perfectum est cum attingit virtuti propriae, & tunc maxime est secundum naturam. hoc est secundum aliam transsa. in fine dispositionis naturalis. & dat exemplum: sicut circulus tunc maxi me est secundum naturam cum maxime circulus est. Et virtus isto modo est perfectio simpliciter: quia dat esse primum. Virtus vero modo praecedenti dat esse secundum. Et ideo secundum quod dicit philosophus ibidem, est perfectio quaedam. & secundum hoc virtus infusa non disponit in respectu ad aliud esse praeexistens per aliud a quo differt secundum rem, nisi ad esse naturae: ita quod secundum illud quod est in se, est perfectio simpliciter in esse gratuito: ipsum dans siue constituens. Est autem perfectio aliqua eius quod praesupponit in esse naturae ipsum supnaturaliter & in esse & in operari perficiens. Et quid amplius est, si virtutes infusae non perfice rent in ordine ad quoddam esse gratuitum praestitutum ab alio secundum rem: quemadmodum perficiunt virtu tes acquisitae: tunc sicut non possunt esse neque manere virtutes acquisitae, nisi existente & manente illa na tura in ordine cuius perficiunt, sic neque virtutes infusae possent esse, aut manere: neque aliqua earum, nisi existente & manente illa natura in ordine cuius perficiunt: vt cum virtutes acquisitae quia perficiunt in ordine ad lumen naturale quid praesupponunt, tanquam re differentes ab eo, nullo modo possunt esse aut mane re in anima, nisi existente in ea & manente illo lumine, neque aliqua illarum. Si similiter virtutes infusae perficerent in ordine ad aliquod lumen gratiae re differens ab eis: tunc similiter non posset aliqua virtus infusa esse, vel manere in anima fine illo lumine. Consequens falsum est: quia sine lumine gratiae gratum facientis, quae proprie gratia dicitur, bene manent fides & spes. Non ergo habent illae virtutes aliquid aliud re praesuppositum, in ordine cuius perficiunt, nisi puram naturam animae. Virtutes ergo infusae inquantum virtu tes sunt, non oportet quod aliquid re differens ab eis aliud a natura animae praesupponant in ordine cuius perfi ciunt: sicut neque praesupponunt aliud virtutes acquisitae: vt secundum hoc nulla sit differentia inter eas. Et secundum hoc nuilum restat dubium de differentia gratiae gratum facientis ad alias virtutes a charitate, quin re differant. Patet etiam ex iam dictis, quod nullo modo debet poni re differre a charita te: eo quod actus eliciendus a charitate est proprius actus rei constitutae in esse gratuito, quod non habet eli cere natura rei, nisi per formam illam qua constituitur in tali esse gratuito: ita quod si charitas ponatur differre secundum rem a gratia, non esset necessaria ad eliciendum illum actum sola natura rei: sed ipsa natura rei adiuta gratia supernaturaliter eliceret ipsum, & charitas esset solummodo ad ipsum faciliter & expedite eliciendum. Et sic oporteret ponere quod charitas esset habitus & dispositio quaedam in anima, non solum in potentia animae, sed etiam in aliquo quod esset potentia ipsius gratiae: quia principium actionis ad facili ter eliciendum non est nisi vt dispositio in potentia principaliter elicientis, quod patet de virtutibus acquisitis quae sunt in potentiis animae. Et sic charitas non esset solum in anima, aut in aliqua potentia animae: vt in subiecto, sed in ipsa gratia, aut in aliqua potentia eius: vt necesse habeamus ponere chari tatem habere potentiam sicut & animam: quae omnia absurda sunt.
AD propositam ergo quaestionem decidendam dicimus, quod gratia, proprie loquendo quae est gratum faciens, non solum gratis data, de qua intelligo quaestionem, est donum dei ordinatum ad gratificandum sibi intellectualem naturam, & voluntatem liberam: & hoc vt per eam sit digna vita aeterna. Charitas autem viae proprie vt charitas, prin cipium est actionum quibus natura deo grata habet promereri vitam aeternam: vt ex hoc secundum quod processit secundum argumentum, gratia, vt gratia, dicatur esse in essentia: vt essentia est deo grata charitas vero dicatur esse in potentia, vt potentia est, quae habet extendi in opus. Nunc autem ita est quod secundum eundem modum debent perfectiones se habere adinuicem & perfectibilia. Cum igitur secundum quod alias determinauimus in quadam quaestione de Quolibet, anima & suae potentiae re idem sunt: ita quod nul la substantia spiritualis, & suae potentiae naturales re differunt: sed quod potentia nominat ipsam essenti am sub ratione cuiusdam respectus ad actionem: cum essentia ratione qua essentia dicit quid in se & absolute. Secundum hoc ergo dicendum est quod gratia & charitas non differunt re: immo id ipsum quod in ipsa essentia est gratia, inquantum consideratur absolute, vel sub ratione essentiae, id ipsum est charitas in ea inquantum consideratur sub ratione potentiae. & hoc ideo maxime: quia in actu gratificandi conueniunt, & similiter eliciendi actum gratum vt dictum est. Vnde & charitas secundum suum nomen dicitur a charis graecae quid est gratia latine: vt sicut non est aliud, sed idem re essentia in se & extensa in ope ratione: sic est eadem perfectio eius re, differens solum ratione in statu vtroque: ne sit necessarium propter hoc aliquam realem differentiam inter gratiam & charitatem fingere. Virtus enim secundum philosophum est, quae habentem perficit, & opus eius bonum reddit, non alia & alia: sed vna & eadem. Et com similiter dicendum est de fide & spe: quod si ex se sunt gratiae gratis datae non gratum facientes: licet sine illis nullus possit gratificari: inquantum sunt gratiae, sunt in essentia animae: inquantum virtutes sunt in potentiis. Et per hoc patent obiecta.
On this page