Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
SEquuntur proposita pertinentia ad creaturam, & hoc intellectualem specialiter. Quorum quaedam pertinebant communiter ad angelum & ad hominem: quaedam vero proprie ad sin gulos eorum. Pertinentium autem communiter ad vtrumque, vnum pertinebat ad solam partem cogni tiuam. alia autem plura pertinebant coniter ad partem cognitiuam & appetitiuam. Illud vnum erat, Vtrum agens operationes vitales cognitiuas quales sunt visio, auditio, & vniuersaliter sensatio ex parte sensus: & intellectio ex parte intellectus, sit extra sentientem & in telligentem, an intra.
ET arguitur quod non est extra sed intra tantum, Primo sic. Agens per se operationem vitalem non est nisi viuum, quale non est aliquid extra, vt obiectum de quo maxime videtur, quia nec in se, nec in sua specie, nec in aliquo quid ab ipso sit in cognoscente, est viuum quid: ergo &c. Secundo sic. Nullum agens per se elicit actionem quae transcendit suam speciem, quia omnis actio est proportionalis agenti: sed actio vitalis, cuiusmodi est sensatio aut intellectio, transcendit speciem omnis non viui in nobilitate, quia est nobilissima operatio: ergo est nobilissimi agentis cuiusmodi non est nisi viuum, quia non est aliquid extra existens, sed intra tantum: ergo &c. Tertio sic. actio quaecunque principaliter attribuitur agenti & denominat ipsum, vt calefactio calefacienti: ergo si aliquid extra causaret actionem sentiendi, vt calor, vel intelligendi. vt intelligibile: tunc porius diceretur calor sentire quam sensus: & intelligibile intelligere quam intellectus: con sequens est falsum: ergo &c. Quarto sic. nullius passionis sensibilis causa est natura corporalis, sed anima format eam in seipsa ad praesentiam illius. vt dicit Augustinus in. vi. Musicae: ergo multo fortius nec aliquid extra est cauam intellectionis. ergo &c. Quinto sic. sicut actio calefaciendi attribuitur calido, sic & actio viuendi viuo: tale autem non est aliquid extra: ergo &c. Sexto sic. cuiuslibet actionis naturalis principium est intra: actiones sentiendi & intelligendi sunt naturales: ergo &c.
CONtra. tales actiones vitae passiones sunt respectu sensus & intellectus: & vt potentiae passiuae se habent ad illas. secundum enim philosophum, sentire pati est, & similiter intelligere. praeter sensum autem & intelle ctum non est aliud principium agens intra: ergo &c.
DIcendum ad hoc, quod secundum philosophum in secundo de anima agere & pati tripliciter dicuntur secundum tres modos alterationis diuersos. Est enim vnus modus altera- tionis quae est secundum priuatiuas dispositiones mutatio, quae est a contrario in contrarium, per vnius illorum corruptionem & alterius generationem. vt est illa qua aliquid realiter mutatur a calido in frigi dum, vel econuerso. & dicitur haec mutatio contrarii abiectio. Alius vero modus est alterationis quae est connaturalis dispositionis receptio, quae est a potentia in actum deductio, absque omni contra rio: & haec mutatio dicitur salutis receptio. & haec est duplex. vna qua acquiritur dispositio in re ad suam propriam operationem: & est illa qua aliquid intentionaliter mutatur a sensibili, aut intelligibili. altera vero est qua elicitur a re sua propria operatio: & est illa qua aliquid dispositum seipso inducitur in actum: vt qua non videns aut non intelligens secundum actum, factus est videns aut intelligens: & dicitur salutis adeptio proprie. Sed primus modus ex parte sensus duplex est. Est enim quamdam altera tio sensitiui principaliter in ipso organo sentiendi, quae est per speciem sensibilis receptam in illo per medium a sensibili extra. Est autem alia alteratio sensitiui principaliter in ipsa vi sensitiua quae in ipsa est inclinatio quaedam ad actum operationis suae eliciendum: & est specie dicta agente in virtute sensibilis extra, & hoc ex parte sensus: ex parte autem intellectus nostri est ab ipso intelligibili vniuersali, quod seipso est praesens intellectui in phantasmate actione intellectus agentis, propter quod seipso inclinat intellectum non mediante specie, quam solummodo ponimus in sensu, quia sensibile in seipso non potest esse phiaesoenus intra, vt inclinando sensum ducat ipsum in actum. & est haec inclinatio intellectus initium habitus cognitiui. Tamen circa praecedentia intelligendum, quod in primo genere alterationis, quae est contrarii abiectio, alteratur corpus, vt est corpus naturale simpliciter. In secundo autem genere, quae est ex parte sensus per speciei receptionem, alteratur corpus naturale, non vt corpus simpliciter, sed vt organum animae. In tertio autem genere ex parte sensus alteratur corpus naturale organicum, non inquantum est corpus simpliciter, neque inquantum est organicum, sed inquantum est corpus naturale organicum viuum: quoid dicit quid compositum ex corpore naturali organico, & anima: prout ipsa est potentia: & etiam circa actum qui est operatio siue in sensu siue in intellectum: quod minime habet rationem alterationis siue mutationis aut motus. Mutatio enim omnis proprie dicta: & similiter motus ex vna parte, & operatio ex altera, magnam habent differentiam. Mo tus enim omnis est actus siue dispositio imperfecti: sm quod imperfectum est, & tendit ad aliquid aliud cau sandum & relinquendum in moto, quemadmodum calefactio est actus calefacti & relinquit in ipso calorem: & sic omnis mutatio proprie dicta, & similiter motus, ordinantur ad aliud vt ad finem, & non habent in se rationem finis, & non habent rationem nisi actionis transeuntis in aliud secundum quod est aliud. Operatio autem est actus siue dispositio perfecti secundum quod est perfectum & non ordinatur ad aliud, sed est finis & perfectio vltima eius cuius est. Actiones autem vitales quae sunt sen satio & intellectio, non sunt mutationes aut motus, sed sunt propriae operationes sensus & intelle ctus, & habent rationem actionis manentis in agente, quemadmodum operatio lucis est lucere in seipsa: non autem transeuntis in aliud, quemadmodum motus a luce est illuminare aliud a se, & quemadmodum calere est operatio calidi in seipso manens: non autem quemadmodum calefactio est motus a calido in aliquid extra egrediens. In huiusmodi autem propriam operationem suam non potest res nisi postquam fuerit in actum secundum omnes dispositiones absolutas quae ad actum requiruntur quae sunt duae ex parte sensus, vna substantialis quae prima est, & altera accidentalis quae est secunda. Et similiter duae correspondentes ex parte intellectus. Prima enim immutatio qua sensus habet esse in actu est a generante quo ad vim sensitiuam & dispositionem organi naturalem, & ita ab extra: secunda autem immutatio eius est a sensibili secundum quod speciem suam immittit in organum: qua existente in ipso non in hoc adhuc existit sensatio vt visio vel auditio: quia talem operationem vir tus sensitiua in organo existens non elicit nisi excitata & inclinata & determinata ad actum respectu determinati obiecti, quam species existens in organo agit per virtutem eius a quo processit in vim sensitiuam: cuius signum est, quod cum ipsa fuerit impedita magno impulsu debet excitari vt actum suum eli ciat, & illa est tertium ad quam sequitur visio vt quartum: quia ipsa est terminus alterationis qua inclinatur vis sensitiua iam dicto modo. Illa enim inclinatione completa, totum compositum ex organo & specie & visiua vi, statim operationem suam elicit, non vt motum aliquem successiuum, neque vt mutationem transeuntem extra, sed vt simplicem actionem manentem intra. Hinc Augustinus. xi. de Trini. cap. ii. declarando in sensu visus, dicta quinque necessaria in quolibet sensu, quae sunt, sensi bile extra, species ab ipso impressa, excitatio per illam, vis sensitiua:, ipsa sensatio, dicit sic. Cum ali quod corpus videmus, tria facillimum est considerare. Primum est ipsa res quam videmus. ecce pri mum. Deinde visio, ecce secundum, vt iam patebit. sequitur tertium quod in ea re quae videtur quamdiu videtur visum detinet oculorum. i. animi intentio, ecce tertium. Quod enim detinet sensum non est nisi illa excitatio per dictam inclinationem, de qua post pauca subdit: Quae in ea re, quam videmus, seluntntun atque vtrunque coniungit. Vocat autem Augustinus illam animi intentionem causaliter, quia per ipsam sit sensus aninilitentus ad obiecta percipienda. Sequitur. Sensus autem qui iam existit in animante prius quam visibile aliquid occurret ad animantis naturam pertinet, ecce quartum. Sequitur. Tum ex corpore quod videtur gignitur visio. i. sensus ipse formatur qui visio vocatur, ecce quintum.
EST autem hic aduertendum, quod Augustinus aequiuocatione inconsueto modo ser monem suum inuoluens modo suo consueto in libro de Trini. aliter in isto quinto sumit visionem, quam iam supra in secundo. lbi enim visionem appellat speciem sensibilis organo impressam. secundum quod de ea postquam induxit tertium praedictorum, dicit sic. lpsaque visio quid aliud quam sensus ex ea re quae sentitur informatus ap paret. Hanc autem informationem exponit subdens: Et ipsa forma quae imprimitur sensui ab eodem visio vocatur. Quia autem in quinto appellat visionem ipsam visus operationem, patet cum declarat modum genitionis eius subdens post praediata de illo quinto quod vocatur & visio. Gignitur autem ex re visibili visio, sed non ex se sola nisi adsit & videns. Intelligo autem quod adest per tertium praedictorum: vnde illud comprhendendo subdit continuo dicens. Quocirca ex visibili & vidente gignitur visio. quomodo tamen differentur, qua. scilicet a sensu vidente qui pertinet ad quartum praedictorum, vt est informatus principaliter tertio: a visibili autem vt ab imprimente speciem, quae pertinet ad secundum, per quam tertium formatur in sensu, declarat subdens. Ita sane vt ex vidente sit sensus oculorum & aspectus, atque intuentis intentio: illa tamen informatio sensus quae visio dicitur, a solo impri mitur corpore quod videtur id est a re aliqua visibili. & infra. Itaque non possumus dicere quod sensum gignit res visibilis, gignit tamen formam velut similitudinem suam quae sit in sensu cum aliquid videndo sentimus.
NO ta quod cum dicit, non possumus dicere quod sensum gignit res, sensum ibi sumit pro visione siue sensatione quae pertinet ad quintum praedictorum: in qua agens principale est vis animae inclinata: agens autem instrumentale est organum informatum specie, dicente Augutgis modicum ante iam dicta. Sensus autem oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur, nisi quia & ipsi oculi membra sunt corporis: & quamuis non sentiat corpus ex anima, anima tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporeum. & infra. At que in his tamen sensus non procedit ex corpore illo quod videtur, sed ex corpore sentientis animantis, cui anima suo quodam miro modo contemparatur, tamen ex corpore quod videtur gignitur visio. i. sensus ipse formatur, vt iam non tantum sensus, qui etiam in tenebris esse integer potest, sed etiam sensus informatus sit, qui visio vocatur. Intelligo autem quod sit informatus ipsa sensatione quae est forma compositi ex sensu & organo informato specie. & tunc immediate sequitur quod iam dictum est: gignitur ergo &c. Sic ergo visio & vniuersaliter sensatio, actio est viuentis sm quod est viuens, quae est operatio non motus neque alteratio, nisi extendendo nomen alterationis, vt dicitur secundo de anima: & non dicitur sensatio passio, nisi quia sine passio ne aliqua sensus informatus & dispositus sentire non potest. Et est illa passio duplex, vna quae principaliter est ipsius organi corporalis: quae est dictae speciei receptio: alia quae est ipsius virtutis sensitiuae, quae est dicta inclinatio eius ad percipiendum. Quantumcumque enim organum sit specie sensibilis informatum: si tamen vis sensitiua sit impedita, quia ligata vt in somno, vel detracta per aliam virtutem superiorem operi suo mul tum intentam, vel quia est circa aliud intenta: nullo modo fit sensatio nisi tantum fit excitata & quasi vocata forti inclinatione per speciem fortiter organo impressam, vt conuertat se ad percipiendum Vnde qui aliquando vocati voce summissa non audiunt, nec percipiunt licet organum auditus informetur spe cie soni talis non sufficienter excitantis & inclinantis & quasi ad se vocantis vim auditiuam, vocati voce vehementiori statim audiunt & percipiunt inclinata vi illa sufficienter.
EST ergo sciendum quod ad sensationem sm actum ante omnem motum aut mutationem ad illam, quatuor debent praesupponi dis posita um congruentiam & correspondentiam & a natura: quae sunt obiectum sensibile extra, medium, orga num, & vis sensitiua. Secundum philosophum enim in secundo de anima, debet esse congruentia & corresponden tia proportionalis organi, medii, & obiecti. Et etiam sm Augustinus vt iam dictum est, anima quodam suo miro modo contemperatur organo: & ita etiam aliis duobus quibus organum contemperatur. His sic disu positis a natura sequuntur alia quatuor: obiectum enim similitudinem suam generat in toto medio vsque ad organum: & deinde medium immediate tangens organum, per speciem qua informatur conge nerat speciem consimilem in organo: tertio autem species in organo existens, inclinando vim visiuamlacit esse intentam ad percipiendum, & tunc demum formatur in composito ex vi sensitiua & organo specie in formato ipsa operatio, quae dicitur sensatio: quam vis sensitiua elicit principaliter: sed organum informatum specie, instrumentaliter. Ex parte autem intellectus sunt duo correspondentia duobus praedictis in sensu, quae ad vitalem operationem requiruntur. Prima enim immutatio qua intellectus habet esse in actu est a causan te ipsum, & hoc quo ad nudam vim intellectiuam. Secunda autem eius immutatio est ab intelligibilisibi prae sente, & hoc non mediante aliqua specie ab illo impressa intellectui, sed ab ipso intelligibili immediate. In quo differt secunda immutatio quae sit in intellectu, ab illa quae sit in sensu. cuius ratio est, quia sensibile eoquod non pontper suam substantiam esse in organo & praesens vi sensitiuae ad ipsam mouendam, oportet quod sit eiphisoenus per suam speciem: & quia non multiplicat suam speciem nisi per actum lucidi, & in lucido, immediate non potest spe cien suam facere in organo nisi per medium, vt dictum est. & tunc organum per speciem illam habentem vim eius cuius est immutat vim illam inclinando, vt dictum est. Intelligibile autem quia bene potest esse praesenus intellectui humano & angelico, licet aliter & aliter sm quod alibi declaratur: & infra dicetur in parte: res autem obiecta quando phiosenus potest esse multo melius mouet quam eius species, & est maioris virtutis & actiuitatis in agendo: propter hoc ex parte intellectus non debet poni species sicut ponitur ex parte sensus. Sed quemadmodumi sensu species existens in organo siue organum per illam speciem immutat vim sensitiuam ipsam inclinando ad percipiendum per actum sensationis ipsum obiectum sensibile: sic in intellectu intelligibile phieosephus sub ratione obiecti vniuersalis vel in phantasmate, vel in habitu immediate immutat vi sua actiua ipsum intellectum inclinando ipsum ad se percipiendum peractum intellectionis: & dispositione illa qua sic est inclinatus, est dispositus vltimate ad eliciendum intellectionem tamquam suam, propriam operationem, non tanquam ad motum aut aliquam mutationem quae est actus imperfecti sm quod imperfectum est: sed tanquam operationem quae est actus perfecti sm quod perfectum est.
PER haec patent argumenta. Cum enim arguitur ad vnam partem primo quod operationes huiusmodi sunt omnino ab agen te intra absque cooperatione agentis extra, falsum concluditur: & ad alteram partem quod sunt omnino ab agen te extra, similiter falsum concluditur: & sic ad singula respondendum est. Quid ergo arguitur primo quod actio vitalis non procedit nisi a viuente: Dicendum quod verum est vt a proximo eliciente ipsam, quia tamen eam non elicit in tellectus vel sensus nisi primo immutatus & ad hoc inclinatus ab obiecto vt ab agente extra, in cuius vir tute per dispositionem dictamactum elicit: ideo vt a primo agente dicitur esse ab obiecto. Quod quidem quia est extra animae essentiam & non in ipsa per aliquam impressionem, etiam si sit intra per praesentiam sm rationem ob iecti mouentis ipsum, dicitur mouens extra: inquantum tamen intelligibile est intra, & phaesenus sub ratione obiecti dicitur mouens intra: non sic autem ipsum sensibile: ideo respectu obiecti sensibilis obiectum intelligibile dicitur esse mouens intra, & obiectum sensibile dicitur esse mouens extra: dicente philosopho in secundo de anima & comparante haec duo sic. Differt autem quod huius quidem accidentia operationis extra sunt visibile audibile, similiter autem & reliqua sensuum: cam autem est quia singularium sm actum sensus est, scientia autem vniuersalium: haec autem in ipsa quodammo sunt anima. & ideo est quod quaelibet animae ex parte cognoscitiuae operatio, passio di citur, quia non elicit eam nisi per illud quid primo passa recipit ab obiecto. Sic etiam contingit ex parte irascibilis & concupiscibilis tam sensualis quam intellectualis. Non sic autem ex parte volitiuae, quae non requirit nisi praesentiam obiecti in cognitiua absque omni inclinatione facta in ipsa, qua necessario elicit suam: operationem, sicut contingit ex parte cognitiuae. Ad secundum, quod nulla actio transcendit speciem agentis: Dicendum quod verum est de actione quae est operatio quam operatur intra se: talis enim operatio propria est cuique sm suam speciem, vt de terminatur in fine quarti Metaphysicae & ideo obiectum siue sensibile siue intelligibile inquantum obiectum etiam si esset nobilius quam sit ipse intellectus, nullo modo operatur in sehuiusmodi operationem, sed in alio tantum: & hoc dispositiue. De operatione autem quam operatur in alio extra se & sicut agens primum disponens agens proximum, bene pont transcendere suam speciem in hoc quod agat nobiliorem operationem quam sibi competat operari iinseipso: & sic obiectum non viuum bene operatur in alio operationem vitalem: quemadmodum & caelum operatur in viuens per generationem naturalem licet in se non sit viuens.
AD tertium, quod actio denominat agentem: Dicendum quod verum est quando est ab ipso vt ab agente proximo, etiam si non sit in eo secundum quod agens denominatur ab eo, quod non est secundum rem nisi in passo: quando autem est ab alio vt a proximoagente in quo est, non oportet. Nulla enim operatio alium denominat quam illum in quomodo est. Per idem patet ad quartum. Verum est enim quod nullius actionis sensibilis causa est natura corporalis vt agens proximo eliciens: benie tamen est agens primum, secundum dictum modum. & sic intelligitur dictum Augustini: quod anima ope rationem suam format in seipsa & sensibilem & intelligibilem ad praesentiam sensibilis & intelligi bilis. Dico autem ad praesentiam sensibilis & intelligibilis nonnihil facientis ad illam formationem, quia per inclinationem qua ipsam ad actum determinat dat ei vim: quodammo ad informandum seipsam: & ita informando seipsam est mouens mota. Sine enim determinatione quam habet intellectus nunquam aliquid determinate intelligeret: Et si omnino nihil ab obiecto reciperet, omnino nihil intelligeret. Et similiter ex parte sensus. Per idem patet ad quintum. Attribuitur enim actio vitae viuo vt actio calendi calido: quo ad hoc quod eius est vt principii proximi & in ipso: non tamen sic quod absque alterius actio ne praecedente a quo patiatur & disponatur ad actum, sicut calor calet, & lux lucet: in quo differunt operationes cognitiuarum virtutum ab omnibus aliis. Ad argumentum in contrarium, quod tales operationes passiones sunt, Dicendum quod nec sunt passiones, nec proprie actiones, sed sunt proprie operationes: sed dicuntur passiones quia non eliciuntur a virtute nisi per hoc quod est prius passa ab obie cto: sicut dictum est.
On this page