Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
CIrca Secundum arguitur, quod erroneum sit dicere quod vere poenitens & confessus rite absolutus ab eo qui potest, teneatur eadem peccata numero iterum confiteri: quia hoc poneret sacramentum debere iterari: quid erroneum est dicere. Quamquam enim iterari po terit aliquod sacramentum: non tamen est necessarium: quia hoc infirmitatem poneret in sacramento.
CONtra. propositio falsa in pluribus: quae tamen vera est in aliquibus casibus: non est simpliciter erronea indefinite accepta: quia propositio erronea debet esse vsquequaque falsa. propositio in quaestione proposita est huiusmodi: quia aliqui casus sunt vel possunt esse: in quibus tenetur quis iterum confiteri. ergo &c. Item ex voluntate potest quis vere poenitens & confessus rite absolutus ab eo qui potest, eadem peccata pluries confiteri. sed quod potest ali quis facere ex voluntate, in casu potest eidem praecipi: quod tunc tenetur facere ex necessitate. ergo &c. Hic oportet in principio considerare quae propositio in doctrina fidei proprie debet dici falsa, & quae erronea, & qua haeretica: quia omne haereticum erroneum est: & omne erroneum falsum: sed non econuerso. Falsum enim absolute est quod aliter est in re quam exprimitur in propositione. quoniam secundum philosophum ab eo quod res est vel non est scilicet quemadmodum ipsa oratione exprimitur, dicitur oratio vera vel falsa. Si enim ita est vt exprimitur, vera: si non ita, est falsa. Sed non ex hoc statim dicitur erronea vel haeretica,. quia non dicitur propo sitio erronea vel haeretica in doctrina fidei nisi quae falsa est circa ea quae fidei vel morum sunt: vel eis propinqua vel annexa siue cohaerentia. Vnde falsa quae sunt circa talia, falsa tantum sunt & non erronea neque haeretica. Erroneum vero proprie est quod in doctrina fidei falsum est: non circa ea quae principaliter fidei sunt: sed circa ea quae sunt eis annexa. Quorum falsitas redundare potest in ea quae sunt fidei: vt ipsis positis sequantur ea quae sunt fidei contraria. Sed non ex hoc statimdi propositio proprie haeretica: quia non dicitur propositio proprie haeretica: nisi quia est directe alicui eorum quae sunt fidei vel morum, con traria. Quia igitur omne erroneum est falsum: considerandum est circa articulum propositae quaestionis de veritate & falsitate eius secundum quod indefinite, & secundum quod velit accipitur, tam affirmatiuae quam negatiuae: vt si simul veras esse poterimus ostendere indefinitas: luce clarius erit quod nullo modo ponere poterit aliquis eas esse haereticas aut erroneas: neque vnd scilicet neque alteram.
AD cuius intellectum sciendum est: quod magis generalem quaestionem mouet Raimundus in summa sua de casibus sub hac forma. Sed numquid peccata semel confessa tenemur iterum confiteri: Et respondet continuo subdens. Dicas quod non re gulariter, vt habetur de poenitentia. dist. i. His auctoritatibus. in ver. Non est ita. vbi dicitur: Non est necesse vt quae semel sacerdoti confessi fuimus: denuo confiteamur. Est autem aduertendum quod dicit regula riter: per hoc insinuans quod tamen teneamur in casibus. Regula enim vt dicunt grammatici, est generale documentum plura in vna similitudine continens: in aliquibus tamen deficiens. Propter quod necesse est regu las generales grammaticae frequentius per plures exceptiones verificari: quemadmodum etiam frequenter philosophus regulas considerationum suarum per exceptiones in Topicis verificat. Vnde Raimundus post praedicta verba sua continuo subiungit dicens. Solent tamen excipi. iiii. casus in quibus tenemur iterum confiteri. qui notantur in glossa supe illo verbo Denuo. Est etiam praeter illos aliquis alius: vt iam patebit. Secundum igitur hunc modum respondemus de veritate & falsitate propositae quaestionis. Primo dicendo quod vere poenitens & confessus &c. non tenetur regulariter eadem peccata iam confessa iterum confiteri: neque scilise. eidem confessori neque alteri. Potest tamen teneri in casu. Et sic neque affirmatiua indefinite accepta: neque si militer negatiua vsquequaque concedenda est: neque neganda: considerando naturam rei: sed sub alia & alia determinatione vtraque concedenda est: & negandiae. scilicet quod vere poenitens & confessus & c. tenetur eadem peccata iterum confiteri sub determinatione scilicet in casu, & quod non tenetur sub alia determinatio ne scilicet regulariter. Negandum est etiam alterum illorum sub determinatione contraria: quia negandum est quod teneatur regulariter, & similiter negandum est quod non teneatur in casu. & sic neutra istarum est vsque quaque vera neque vsque quaque falsa: cum sit in casu falsa: licet regulariter etiam vera. Talis autem proposi- tio non est omnimode iudicanda esse falsa: quare neque haeretica neque erronea. Propositio enim iudicanda sic omnimode falsa, & ex hoc erronea aut haeretica, ita debet esse falsa quod sit vsquequaque falsa & vniverste. De vniuersalibus autem patet quod ambae simul sunt falsae acceptae simpliciter siue vniuersaliter pro quocumque casu: videlicet quod quilibet & quod nullus vere poenitens & confessus &c. teneatur eadem peccata iterum confiteri. Quia si istae contrariae, vlil scilicet affirmatiua, & vniversalis negatiua, sunt falsae vt dictum est: patet ergo per regulam contradictoriarum quod earum contradictoriae quae inter se sunt subcontrariae scilicet indefinita affir matiua, & indefinita negatiua, sunt simul verae. Indefinita enim vera pro vno, & falsa pro alio, licet sit propter falsitatem in aliquo simpliciter dicenda falsa: est tamen propter veritatem in aliquo dicenda vera. quamuis neutra illarum debet concedi aut negari omnimode siue pro omni casu, vt dictum est: sed solum cum determinatione. & hoc quantum est ex natura rei: licet secundum vsum & consuetudinem loquendi, in definita vt in pluribus, & regulariter vera vel falsa simpliciter & absolute dicta intelligi solet: ac si velit diceretur. Propter quod etiam cum tales propositiones verae vel falsae sunt vt in pluribus, & regulariter: quia de facili non percipitur veritas vel falsitas quae est in casibus, verae vel falsae simpliciter iudican tur: etiam cum velite dicuntur. Et secundum hoc quia dicere quod vere poenitens & confessus & c. tenetur eadem pec cata iam confessa iterum confiteri, est regulariter falsum, & in materia fidei vel ei aniexa: ideo nuper plures ex magistris nostris ad hoc satis probabiliter attendentes iudicauerunt illud erroneum. Nec tamen credendum est quod per hoc intendebant excludere quin dicta propoto in aliquo casu posset habere veritatem quem casum si forte actualiter percepissent: non est credendum quin illum a generali propositione excepissent: nec sine tali exceptione ipsam ita generaliter concessissent. quia secundum doctrinam philosophi versus finem. v. Ethic. id quod in materia variabilium operabilium. scilicet verificatur in pluribus, lex frequenter velit dicit. In quo accidit peccatum siue defectus non excipiendo casum in quo potest habere falsitatem. Quid qui dem peccatum siue defectus non contingit ex parte legislatoris vel legis: sed ex natura rei. Cum ergo lex dicit aliquid velit & accidit aliquid in casu praeter id quid accidit in pluribus: tunc vbi deliquit legis positor & peccauit simpliciter siue velite dicen scilicet sine exceptione vbi casus potuit excipi: tunc Epieices i. legis directiuus siue correctiuus dirigit quod deficit, excipiende scilicet quod in lege communi est omissum: quod vtique legislator sic diceret: et si sciuisset legem posuisset: & vt dicit alia translatio non dimisisset. Et de hoc ponit Comment. plura exempla: inter quae dicit quod lege velt praecipiente depositum reddi deponenti: & propter hoc puniri debere non reddentem: tamen insanienti non est reddendus gladius depositus: vel furi. Vnde philosophus: inquantum legislator aut ad legem conmunem attendens: etsi concessisset hanc velm: vni cuique deponenti gladius est reddendus: non attendens ad praedictum casum excipiendum: ipse tamen vt legis di rectiuus, vel attendens ad naturam rei, percipiende scilicet praedictum casum excipiendum: non concessisset illam vni uersalem fine exceptione illius casus: dicendo videlicet quod omni deponenti gladius est reddendus nisi insanienti vel furi. Et tam diligenter docet ibi corrigere philosophus propositiones vniuersales quae aliquo mo do possunt falsificari: quod non solum corrigit propositiones vels quae falsae possunt esse propter aliquem casum excipiendum ex natura rei, vt in praedicto exemplo & multis aliis: sed etiam illam propositionem vniuersalem corrigit quae ex natura rei secundum se nuilum potest habere casum in quo possit falsificari, propter falsitatem quam potest habere alicubi per accidens: vt patet per exempla quae ponit in fine eiusdem. v. Eth. vbi dicit quod velite peius est iniustum facere quam iniustum pati. & hoc secundum seipsum & ex natura rei: nec habet aliquem casum excipiendum. Sed secundum quod ibidem dicit, secundum accidens nihil prohibet maius malum esse iniustum pati quam iniustum facere. De quo ponit Commentator ibi exemplum dicens. Passus enim aliquid ab aliquo, & resistens, incendit domum iniustum facientis. deinde ex aliqua fortuna vehementi vento flante combusta est omnis ciuitas: & factum est maius malum iniustum pati eo quod est iniustum facere. Sed hoc per accidens vt dictum est. Propter quid etiam vt dicit ibi philosophus de tali: quod scilicet per accidens falsificat propotnonem velt per se vera: quam non habet ex natura rei aliquem casum excipiendum tamquam in quo possit falsificari: de tali inquam dicit quodnon est cura art scilicet excipere ab vniversal sic secundum se vera id quid sicut per accamens potest eam falsificare. Est tamen ei cura de excipiendo casum qui ex natura rei natus est falsificare propositionem, vt in pluribus veram: quam vt di ctum est, lex ponit vt velit vera. Vnde philosophus haec omnia attendens, propositionem vera in pluribus quae ex na tura rei falsa posset esse in casu, numquam concessit: neque concessisset nisi casum illum excipiendo: & quid amplius est, propositionem vniuersalem & secundum se vera quae nuilum casum habet ex natura rei excipiendum: si tamen per aliquod accidens consequens posset vllo modo falsificari: non concessit nec concessisset nisi insinuando illud per accidens, vt patet in exemplis praedictis.
AD videndum autem qualiter propositio in quaestione proa posita casum habet ex natura rei excipiendum: propter quem potest falsificari ne vniuersaliter debeat concedi: sciendum quod in aliquo differt quaerere absolute an vere poenitens & confessus &c. teneatur eadem peccam iam confessa iterum confiteri: & an teneatur illa confessa vni, iterum confiteri alteri. Differt enim hoc quo ad casus a dicta propositione excipiendos: quia in casibus tenetur confiteri iterum: in quibus non determinate eidem aut alteri: & in casibus alteri: ita quod non eidem: vt iam patebit in casus exponendo. Vt igitur omnes sinus dictae quaestionis discutiamus: & quomodo differenti de causa in quatuor casibus praetactis semel confessa iterum sint confitenda: & inueniamus an praeter illos quatuor sit aliquis alius: sciendum quod volentem hoc inuestigare oportet inspicere ad aliquid ex parte ipsius sacra menti poenitentiae & confessionis, & ad aliquid ex parte ipsius confessoris, & ad aliquid ex parte ipsius confitentis. Si ergo inspiciamus ad aliquid ex parte sacramenti poenitentiae: hoc est ad actum sacramentalem confitendi peccata, & audiendi confessiones, & absoluendi ab eisdem, atque iniungendi salutares poe nitentias pro eisdem, secundum quod in priuilegio domini Martini fratribus minoribus & praedicatoribus est concessum: Dicendum simpliciter & absolute quod vere poenitens & confessus &c. non tenetur regulari ter eadem peccata iam confessa iterum confiteri siue eidem siue alteri: quia hoc necessario poneret defectum & debilitatem efficaciae in sacramento poenitentiae, non enim ex ratione sacramenti poenitentiae aut actus aut actuum sacramentalium in ipso, teneretur aliquis semel confessa denuo confiteri nisi quia principalem effectum suum de quo habitus est sermo in quaestione praecedenti, non posset agere sacramentum postquam semel esset adhibitum, nisi iteraretur: quia simpliciter & absolute non egeret sa cramento poenitentiae quo ad actus praedictos principales circa peccata iam confessa: a quibus est rite absolutus ab eo qui potest, nec vllo modo tenetur eadem iterato confiteri: nec absolui ab eis: quia es fectus principales iam adeptus est. & propter illos nullo modo est sacramentum iterandum: vt habitum est ex praecedenti quaestione. Nec similiter quo ad effectus secundarios necesse est ipsum iterari: quia sine eius iteratione posset saluari, & adipisci per gratiam & actionem liberi arbitrii quae sacramentum iteratum conferret: vt patuit ibidem: dum tamen non committat noua, pro quibus oporteat eum denuo confiteri. Et secundum hunc modum libenter concessissemus fratribus dictam propositionem fore erroneam scilicet adiecta illa conditione quantum est ex virtute sacramenti poenitentiae, quae licet quantum est ex parte sacramenti poenitentiae simpliciter iudicanda sit erronea: quantum tamen est ex aliquo casu iam exponendo: non debet iudicari falsa esse neque erronea. Ex parte autem confessoris duo sunt ad quae debemus aspicere: ad videndum vtrum propositio generalius accepuia. scilicet sub hac forma, vtrum peccata confessa te neatur quis iterum confiteri, possit esse vera. Quorum primum est eius potestas ad sacramentaliter audiendum confessiones: absoluendum, & satisfactiones iniungendum. Secundum vero est eius industria ad discernendum peccatorum confessorum magnitudinem: potentiae suae ad absoluendum amplitudinem: satisfactio nis iniungendae mensuram, & cetera huiusmodi. Si quidem aspiciamus ad confessoris industriam: sic est primus casus: qui etiam est primus in glossa praedicta: qui est ex parte confessoris: in quo confessus vni, tenetur aliquando eadem peccata confiteri alteri discretiorim scilicet propter sacerdotis primi imperitiam. Vnde dicit Glos. super dicto verbo Denuo. Si sacerdos meus imperitus sit, teneor confessionem sibi factam alteri discretiori propalare. De quo dicit Augustinus in libro de poenitentia. & habetur depoenitem. dist id est in cap. Quem poenitet. Qui confiteri vult peccatam vt inueniat gratiam: quaerat sacerdotem scientem ligare & soluere. Et Vrbanus papa de poeni. dist. vi. in cap. Placuit. dicit sic. Nulli sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri ad poeni tentiam suscipere fine eius consensu cui se commisit: nisi propter ignorantiam illius cui poenitens confessus est. Si vero aspiciamus ad confessoris potestatem, tenendum est, quod quantum est ex parte confessoris, semel confessus ei & rite absolutus non tenetur eadem peccatam iterum confiteri aut illi aut alteri. dum tamen confessor habet potentiam audiendi confessiones, absoluendi, & satisfactiones iniungendi: siue illam habuerit de iure communi: & ex iurisdictione ordinaria vt praelati: siue ex concessione priuilegii & ex delegatione: vt reli giosi. Si vero confessor non habet potestatem absoluendi illa quae sunt confessa: & hoc vel quia nullam omnino habet, quo ad executionem dico: vt quicumque simplices sacerdotes qui a nullo peccato omnino possunt sacramentaliter absoluere nisi in extrema necessitate: vel quia habet potestatem quo ad aliquos casus: & quo ad alios non nisi in extremis: quando etiam nullam habens aliam potestatem absoluendi potest in extre ma necessitate absoluere poenitentem: ab omni etiam excommunicatione: et in casibus reseruatis summo pontifici: Dico quod qui tali confessus fuerit extra extremam necessitatem peccata de quibus non habet po testatem absoluendi nisi in extrema necessitate: illa tenetur alteri confiteri: qui habet simpliciter potestatem absoluendi de illis. Et est secundus casus ex parte confessoris: quem glossa praedicta ponit pro tertio casu: & tangit eum in parte scilicet quo ad casus qui pertinent ad superiores, dicens: quod pro enormitate delicti sacerdos audito crimine remittit confessum ad superiorem, vt iterum sibi crimine exposito poenitentiam in iungat. Qui vero confessus fuerit in extrema necessitate & absolutus de talibus a quibus presby ter alio tempore non habuit potestatem absoluendi: in hoc casu dicunt aliqui quod confessor debet insinuare poenitenti poenitentiam debitam: licet non iniungere: & quod si conualescat debet illam sibi insinuatam, vt debitam satisfactionem implere: & ad illum accedere qui habet potestatem ordinariam absoluendi ab illis quae confessus est, & absolutus ab eisdem: non ad iterum confitendum, nec ad satisfactionem ab eodem assumendam: sed ad se manifestandum, & dicendum illi quod confessus est, & in extremis ab solutus a peccatis: quorum absolutio pertinebat ad ipsum. Alii vero dicunt contrarium: scilicet quod debet adire superiorem, & illi confiteri singula, & satisfactionem recipere: quibus magis adhaereo Et secundum hoc iste casus reducitur ad secundum. Ex parte autem confitentis duo sunt consideram da: ad quae debemus aspicere an sit poenitens vere, an non. Et si sit poenitens, an sit subditus ei cui com fitetur: an non. Si non sit poenitens de aliquo mortali: tunc fictus confitetur, nec absoluitur: & tene tur eadem interum confiteri alteri vel eidem: maxime si obliuiscatur iam confessor. Et est tertius ca sus quem glos. appellat diminutionem confessionis, vel ad illum reducitur, & est primus ex parte confitentis. quem Glos. illa dicit esse quartum. Postquam autem sit vere poenitens: si non est subditus ei cui confitetur siue de iure conmuni, siue de iure priuilegii: debet eadem peccata confiteri illi cuius est subditus: & hoc quia non potuit ab illo absolui: eo quod non erat competens materia ad absolutionem: in se ab illo recipiendum. Et reducitur casus iste ad secundum praedictum. Si vero confitens fa ctus sit subditus confessori: aut ergo est aliquid circa ipsum impediens ne absoluatur: aut non. Si sic: hoc non est nisi quia diminute confessus est: reseruans ex industria aliquod peccatum mortale quod in ipso posuit obiicem ne posset absolui ab aliquo: secundum quod infra videbitur in quadam quaestione. Et reducitur casus iste ad tertium praedictum, vel est principaliter ille. Si vero non sit circa confiten tem impedimentum quin per praeuiam confessionem absoluatur perfecte: aut id propter quod iterato comfitendum est, contingit ex aliqua obligatione circa ipsum confitentem, vel ex defectu satisfactionis. Si secundo modo: aut ergo est ex parte satisfactionis non iniunctae: aut iniunctae: sed per necessarium aut legitimum impedimentum, aut per negligentiam, aut incuriam, aut contemptum oblitae. Si primo modo, sic est quartus modus: qui reducitur ad illum quem glossa dicit secundum: & appellat eum pro contemptu satisfactionis: & est secundus ex parte confitentis. Et in isto casu confesso in articulo mortis poenitentia non est iniuncta: quia nec iniungi debet sed indicari tantum. Confessio autem in sana vita non est aliquando iniuncta propter aliquod impedimentum completa confessione superue niens aut confitenti aut confessori. Sed de primo istorum casuum sunt duae opiniones: an scilicet con fessa iterum sunt confitenda alteri, an non. Sed de secundo nulla est dubitatio quin confessa iterum sunt confitenda alteri vel eidem: nisi ille peccatorum quae sibi confessa sunt recordetur. aliter enim nesci ret poenitentiam competentem illi iniungere. Et sic est quasi idem casus quem dicta glossa appellat pro contemptu satisfactionis: qui melius appellaretur ex defectu satisfactionis: quia in illo cui poenitentia iniuncta non fuit: non est satisfactionis contemptus: neque in quibusuis aliis: & iterum confitendum est eodem modo & eadem ratione qua in casu iam tacto. Si vero iterato confitendum est iam confessa propter obligationem circa ipsum confitentis: sic est quintus casus alius a praedictis qua tuor, continens tria membra. Quia talis obligatio aut est facta circa ipsum confitentem a praelato superiori per statutum vel praeceptum ad alicui determinate confitendum: vt ab ipso confitente circa seipsum: & ex voto proprio ad eadem peccata pluries confitendum. Et hoc dupliciter: quia aut huiusmodi obligatio praecedit primam confessionem: puta si aliquis voluntarie deo voueat quod ali qua peccata commissa ab ipso pluries confitebitur, talis cum primo confitetur illa, & ab eis rite absoluitur: nihilominus manet obligatus ad eadem iterum confitendum. Aut huiusmodi obligatio sequitur primam confessionem: puta si aliquis ex deuotione postquam semel integraliter est confessus aliqua peccata, & ab eis rite absolutus, voueat deo quod ad honorem suum eadem iterum confitebitur: vel si hoc videns expedire confessor: ipsi poenitenti loco poenitentiae iniungat vt eadem pec cata iterum confiteatur: & ipse confitens voluntarie hoc accipiat: constat quod talis non obstante quod est vere poenitens & confessus & rite absolutus, nihilominus tenetur iam confessa iterum confiteri. Propter primum autem membrum proposita est principaliter ista quaestio: puta si episcopus meus dicat mihi, Henrice propter deuotionem quam populus meae dicecesis habet erga te, & fructum quem potest acquirere confitendo tibi. concedimus tibi plenam auctoritate nostra potestatem confessionem ipsius audiendi, absoluendi confitentes, atque iniungendi eis poenitentias salutares. Volumus tamen quod hi qui tibi confitebuntur suis parrochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno eadem peccata quaecunque tibi confessi fuerint, tenebuntur: quodque tu eos ad hoc diligenter & efficaciter exhorteris. In quo casu dico quod confitens in mihi confitendo, postquam illa obligatio ei innotuerit, debet habere propositum iterum confitendi eadem peccata suo sacerdoti. quia si non haberet huiusmodi propositum sed potius contrarium eius: ipse sibi poneret obiicem inobedientiae in vo- luntate, quae esset mortale peccatum: quid impediret ne ab aliquo peccato posset absolui. Et reduci debet iste casus in hoc membro ad illum casum cum quis impoenitens est. Si vero firmum teneat huiusmodi propositum, perfecte a me absoluitur & rite: quia iniuncta sibi a me salutari satisfactione complete administratum est circa ipsum sacramentum poenitentiae. Non sic in casibus praedictis: in quibus etiam qui est vere poenitens & confessus: quia circa ipsum non est complete ministratum poenitentiae sacramentum: aut quia non est absolutus: aut licet sit absolutus, tamen non est poeniten tia ei iniuncta: aut non discrete: ideo licet sit absolutus: quia tamen fine iniunctione satisfactionis salutari: & sic non est perfecte adeptus sacramentum poenitentiae: ideo quo ad hoc potest dici non rite absolutus. Si vero ille qui est confessus mihi cum proposito confitendi eadem suo proprio sacerdoti, post modum a tali proposito resiliret: nec ad proprium sacerdotem reuerteretur confitendo eadem peccata quae mihi confessus est: incurreret peccatum inobedientiae: quid omnibus quae prius confessus est praeponderaret quodammodo propter ingratitudinem: a quo nullo modo posset absolui nisi resumpto proposito hoc & alia prius confessa confitendi suo proprio sacerdoti. Et reducitur hoc membrum ad illum casum in quo aliquis negligit satisfactionem. Et quid adhuc amplius est, dico quod si in dicta commissione mihi facta dictam obligationem circa mihi confitentes episcopus meus intenderet, & eam sub tali forma verborum mihi proponeret: quae eam possent praetendere: licet non omnino expresse: perinde mihi esset ac si eam mihi expressisset: quia secundum formam verborum in tali commissione mihi facta teneor circa modum executionis meam scientiam & conscientiam informare. Sed diceret aliquis: Si tibi commissionem proponeret sub hac forma verborum: volumus quod ii qui tibi confitebuntur, suis parrochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno prout statuit generale concilium nihilominus teneantur: tenebitur ne tibi confessus eadem peccata iterum confiteri suo presbytero parrochiali: Dico quod de hoc est propria sequens quaestio de priuilegio nouo fratribus praedicatorum & minorum concesso: qui illud priuilegium suum sic nituntur exponere: vt confessi eis, virtute illius priuilegii non teneantur peccata eis confessa propriis parrochialibus presbyteris iterum confiteri: quasi priuilegium illud in hoc derogaret iuri communi presbyterorum parochialium expresso in illo statuto concilii generalis. extra de poe. & re. Omnis vtriusque sexus. & ad illius probationem valeret quaesitum in ista quaestione, si simpliciter & absolute atque vniuersaliter concederetur: videlicet quod vere poenitens & confessus rite absolutus ab eo qui potest, non tenetur eadem peccata alteri confiteri: & quod erroneum sit di cere quod teneatur eadem alteri confiteri. Si enim simpliciter hoc & absolute concederetur, reuera fratres propositum suum haberent conclusum: quia hanc propositionem faciendo maiorem, & assumendo ex suo priuilegio minorem, arguere possent sic. Vere poenitens & confessus rite absolutus ab eo qui potest: non tenetur eadem peccata iam confessa alteri confiteri: immo dicere quod teneatur erroneum est. Sed qui fratri confitetur vere poenitens est & confessus: quod supponendum: & est rite ab solutus: quia vt dictum est, sacramentum poenitentiae plene & perfecte est administratum. est etiam absolutus ab eo qui potest: quia fratres hoc expresse habent ex suo priuilegio. ergo qui fratri confitetur non tenetur eadem peccata iam ipsi confessa alteri confiteri: immo dicere quod teneatur, est erroneum: et si non alteri: quare nec proprio sacerdoti: quid erat principale intentum: quia hoc erat in priuilegio magis dubium propter illam clausulam. Volumus autem &c. & magis videbatur restringere priuilegium & eius virtutem. Reuera si maior simpliciter concederetur: haberent vt di ctum est intentum conclusum: quia minor non posset calumniari, nam per verba in themate quaestionis posita excluduntur quo ad plures modos eorum, quatuor casus tacti in glossa supradicta: ita quod nec per minorem possunt intelligi, siue sub maiori. Quintus vero casus modo praedicto distinctus per tria membra contra alios quatuor: & etiam forte aliquis contentus sub aliquo illorum quatuor, vt iam dicetur, includitur sub maiori: & explicatus per minorem, veritatem habet: quia non est impedimentum ex parte confitentis, cum supponitur vere poenitens, & maxime quando est satisfactionem non negligens: nec ex parte confessoris: cum auctoritatem siue potestatem, & etiam discretionem habere supponatur. Quare si maior supponatur simpliciter esse ve ra: & minor simpliciter est vera: sequatur conclusio vera. Nec possunt vllo modo falsificare minorem: maxime in vltio casu qui continet tria membra praedicta. Nihil est enim omnino quid impediat quin confessus & poenitens sit rite absolutus: licet sit obligatus ad iterum confitendum: si tamen confessor simpliciter & absolute ipsum possit absoluere. Propter quod maiorem concedendo simpliciter, & accipiendo eam in illo casu simul cum minore: necesse habent conce dere conclusionem. Non video igitur quod minor possit habere calumniam: quia. scilicet fratres quantum est ex se rite simpliciter & absolute possunt omnes vere poenitentes, & confessos, & voluntarie ad ipsos accedentes absoluere, quamquam maxime in vltimo casu praenotato teneantur confessi fratribus & rite absoluti ab eis, proprio sacerdoti eadem peccata iterum confiteri: secundum modum quem determinabimus in sequenti quaestione.
QVT ergo vult obuiare vltimae & principali quaestioni in isto casu: spe cialiter necesse habet resistere primo maiori principalis syllogismi de qua est ista quaestio: aut scili cet ipsam negando: aut non concedendo nisi cum determinatione: scilicet huiusmodi casum vltimum aut quencumque alium, si aliquis occurrat, excipiendo. & etiam necesse habet resistere medio per quod probatur: de quo est quaestio praecedens. & hoc secundum modum iam expositum in istis duabus quaestionibus.
BREuiter igitur dico: quod neque falsum neque erroneum est dicere quod vere poenitens &c. tenea tur eadem peccata iterum confiteri. Indefinita enim ista in casu aut in casibus habet veritatem. pro pter quod vniuersalis ei contradictoria necessario habet falsitatem: vt patet ex supra determinatis. Ha bet autem praecipue veritatem in dicto quinto casu: & etiam in casu quo aliquis oblitus est poenitentiae sibi iniunctae propter causam necessariam: scilicet alicuius infirmitatis aut alicuius legiti mae sollicitudinis: propter quid aut in toto aut in parte excusabitur de obliuione. lste enim vere poenitens absolutus fuit ab eo qui potuit & rite absolutus: quia vere & perfecte sacramentum poenitentiae circa ipsum est administratum: & etiam forte in aliis casibus: in quibus scilicet oblitus est satisfactionis siue poenitentiae sibi iniunctae, aut per negligentiam, aut per incuriam, aut per contemptum. Vera enim dicitur poenitentia quae aliquando vera fuit: et si postmodum cadat ab ipsa in peccatum recidiuando: licet contrarium videtur Gratianus sensisse. Etsi enim non possit dici omnino perfecta quia deficit satisfactio: non tamen propter hoc dicitur absolutio non rite facta postquam satisfactio sit iniuncta: & cum proposito implendi eam suscepta, quo ad hoc enim est perfecta secundum omnes partes eius. Et sic in istis casibus minor est vera simpliciter: quia non excluduntur in maiori per aliquid positum in ea: quia nec per hoc quod est vere poenitens: pro hora enim ab solutionis talis poenituit vere: nec per hoc quod est rite absolutus, vt dictum est: nec ab eo quod est absolutus ab eo qui potest. Propter quid maior in quaestione proposita in istis casibus simul vel aliquibus vel ali quo ex eis vel ex aliis consimilibus eis si contingerent, neganda est simpliciter. Si vero dicta maior adhuc amplius specificetur in hunc modum: quod scilicet confessus non obliuiscatur satisfactionis in iunctae: nec negligat eam implere: licet per huiusmodi specificationem alii casus excluderentur: non tamen dictus casus quintus quo ad eius tria membra praedicta: immo pro ipso falsa maneret, & ne ganda esset.
AD primum ergo adductum in hac quaestione in contrarium: quod dicere quod tenetur iterum confiteri, ponit sacramentum debere iterari: bene verum est. Et quod assumitur: quod hoc est erroneum: dicendum secundum determinata in quaestione praecedente, quod non est verum de sacramento poenitentiae: nisi quo ad eius effectus principales. Quo autem ad eius effectus secundarios regulariter potest iterari pro voluntate confitentis: non autem ex necessitate nisi in casu obligationis factae circa confitentem, vt dictum est: vel forte in alio non adhuc excogitato, si aliquis contingere po test.
On this page