Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 20
Equuntur pertinentia ad votum professorum. Et erat vnum super eo quod pertinet ad votum substantiale, scilicet de obedientia religiosorum. Alia vero duo pertinentia ad votum accidentale: scilicet de statutis regulae ipsorum quo ad poenam & culpam in transgressione ipsorum. Primum erat. Vtrum religio illa sit perfectior in qua vo uetur obedientia omnino, & in omnibus, quam illa in qua vouetur solummo obedientia secundum determinata praecepta regulae. Secundum erat. Vtrum transgrediens statuta circa ea quae sunt alias licita, vt est statutum non loquendi post completorium, quid alias liceret, pec cet mortaliter. Tertium. vtrum absque peccato liceat transgredi praecepta poenalia: dum tamen soluatur poena pro illorum transgressione statuta.
CIRca primum arguitur: quod illa religio est perfectior in qua vo uetur vniuersalis obedientia. Quoniam non minus facit votum obedientiae ad perfectionem religionis, quam votum paupertatis. Sed religio illa iudicatur esse perfectior in qua sit vniuersalis abrenuntiatio tem poralium etiam mobilium & immobilium & in proprio & in communi: quam vbi in aliquo non fit abrenuntiatio omnium. ergo &c.
IN contrarium est: quod tunc nulla religio esset perfecta: quia in qualibet sit professio siue votum obedientiae secundum certam regulam tantum.
DIcendum ad hoc: quod votum obedientiae F ad hoc finaliter ordinatur, vt homo homini per votum obedientiae se subiiciat: quatenus ipsum alius melius quam ipse seipsum regat: & per hoc ex alterius regimine quam ex proprio magis proficiat: & melius deo & perfectius seruiat: & sic ei amplius placeat. sic enim se homini per obedientiam subiicere, est se homini subiicere propter deum: alias non: & hoc per illum modum quodammodo quo expedit seruis vt sint sub regimine dominorum: secundum quod determinat philosophus in Politicis. Vnde ecom trario quod peritior committeret se regimini minus periti, hoc fatuitatis est. Sed quia cuilibet rationa biliter praesumendum est quod in magna congregatione semper peritior se inueniatur: qui toti multitudini praeficiatur: securum est ei se regimini religionis quo ad obedientiam committere: & qua ra tione hoc est securum quo ad aliquid, eadem ratione quo ad omnia. Vnde si votum obedientiae per se pertinet ad religionis perfectionem qua homo se committit alterius regimini: quanto ergo est obe dientia vniuersalior tanto maior est & perfectior. Et sic absolute dicendum: quod religio illa perfector est in quae vouetur vniuersalis obedientia in omnibus, quam particularis & in aliquibus tantum: qualem obedientiam vni uersalem petiuit Apostolus a Corinth. cum dixit. ii. Corin. ii. Cognoscam experimentum vestrum an in omnibus obedientes sitis. Et hoc non propter argumentum a simili de paupertate. Votum enim paupertatis non est nisi vt sollicitudo a rebus temporalibus abstrahatur: vt liberius possit homo diuinis vacare & spiri tualibus. vnde quanto abrenuntiatio temporalium est maior, dum tamen magis a sollicitudine libe rat, tanto est perfectior. Sed quia homo viuere non potest sine necessariis corpori: nec spiritualibus intendere: quoniam vt dicit Rabi Moyses in quarto libro, ad corpus pertinet praeparatio victus necessa rii: homo nanque non potest apprehendere intelligibile dum esurit vel sitit vel frigus vel calorem patitur: si igitur tanta esset abrenuntiatio omnium necessariorum vt necesse esset hominem cum maiori sollicitudine alia via sibi quaerere necessaria, vt de proprio labore vel de alieno: quam haberet in dispem sando cum bona societate communia, perfectius esset (uvt aestimo) in casu tali abrenuntiatio particularis: scilicet propriorum, cum obseruata possessione sufficienti communium: & hoc in tali mensura quae minorem requirat sollicitudinem circa eius dispensationem. Sed de hoc aliquid determinare nihil parti net ad praesentem intentionem.
AD argumentum in oppositum: quod tunc nulla esset religio perfecta: quia in omni religione fit votum obedientiae secundum aliquam certam regulam: Dicendum quod illud non sequitur. Quoniam etsi certa regula sit in qualibet religione quo ad illa quae sunt accidentalia religioni: non tamen oportet quin in aliqua religione existente vel quae posset esse, quo ad articulum obedientiae sit regula vniuersalis & indeterminatae obedientiae quo ad omnia. Quod tamen semper debet intelligi circa illa in quibus homini licitum est obedire tam in indifferentibus quam necessa riis ad salutem. Quia si forte nulla religio sit in qua talis obedientia vniuersalis promittitur, nulla est perfecta quo ad hoc.
On this page