Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
Equuntur duo quaesita de actione dei transeunte in aliud extra. Quorum primum erat: Vtrum deus necessario producat quicquid exterius immediate producit. Secundum erat: Vtrum deus sit causa damnationis malorum.
CIRca primum arguitur quod sic. uquoniam si deus vult hoc facere, dato quocunque ex eis quae ipse exterius immediate fa cit, sequitur ergo hoc fit. quia in psalmo diei. Omnia quaecumque voluit fecit dominus. Antece dens est necessarium simpliciter & absolute. ergo & consequens. Quia antecedens sit sim pliciter & absolute necessarium, arguitur: quia quicquid deus vult non potest non velle. aliter enim esset sua voluntas mutabilis.
IN contrarium est illud quod dicit quidam Articulus condemnatus a Stephano quondam episcopo Parisiensi: qui dicit sic: Quia deum necesse est facere quicquid im mediate fit ab ipso, error. Ad hoc est sententia philosophorum, secundum quod recitat Auicenna. viii. &. ix, metaphysicae suae, quod deus triplici necessitate in vnum concurrente agat illa quae immediate agit: & etiam quae mediate in prima rerum & essentiarum productione: quae est essentia, scientia, & voluntas. vt videlicet primo & per se agat necessitate suae essentiae. Quoniam vt dicit, veritatis primae non est sua prima actio nisi per essentiam. sed hoc non nisi secundum modum scientiae suae discernentis, & voluntatis suae complacentis. Vnde de scientia dei dicit ibidem. Sua scientia est sciens quid sua perfectio: & sua excellentia est vt fiat ab eo bonitas. & hoc est de communicantibus suam gloriam: & ex hoc quod intelligit se, sequitur ordinatio bonitatis in esse: & intelligit qualiter est possibile & elegantius prouenire esse totius. Vnde vt dicit, ex hoc quod intelligit ordinationem & bonitatem quam melior esse potest secundum quod intelligit eam fluit ipsa tali fluxu quo perfectius peruenitur ad ordinem secundum possibilitatem. De voluntate vero dei dicit ibidem. Omnis autem scientia qua scit quid prouenit ex ea, nec miscetur ei impedimentum, placet ei quid proue nit ab ea. Igitur primo placuit vt ex sua essentia flueret omne quod est.
POsitionis autem eorum ratio talis erat: vt dicit in eodem. Quicquid ab eo est, necessario est quantum ad illud. alioquin esset ei dispo sitio quae non erat: qua scilicet fieret agens & ad actionem applicaretur, si non ageret de necessitate. Et quia natura non est nisi ad vnum, ideo, vt dicit in eodem, primum non potest agere nisi vnum immediate numero procedens ab eo. quae omnia vana sunt & friuola. Positio principalis quod agat de necessitate naturae in se, est impossibilis. quoniam agens aliquid de necessitate naturae absolutum & independens, non potest esse ab illo quod agit. quia necessitas tendendi in aliud & absolutio siue independentia sunt con traria. agens ergo aliquid de necessitate naturae, dependens est ad illud quod agit. Hoc autem non est ni si propter perfectionem quam ex illo acquirit. Primum ergo in eo quod agit, perfectionem aliquam sui vt finem intenderet. vnde vult philosophus primo physicorum quod natura agit propter finem. hoc autem repugnat perfectioni primi. ergo &c.
SED diceret Auicenna: quod verum est de eo quod tendit in aliud propter suam im perfectionem vt aliquid ab illo acquirat. Sed primum tendit in aliud propter suam perfectionem. Vn de dicit, quod hoc est secundum viam consequendi & communicandi esse eius. Non quod eius esse sit propter aliud a se: sicut aqua refrigeratur per seipsam ad conseruandam suam speciem, non vt refrige ret aliquid extra se: sed hoc consequitur eam. Quod non prodest ei. quoniam quod nunc consequitur aquam, quod refrigeret aliud extra, hoc non conuenit ei nisi quia illud approximatur ei. Ita quod secundum se si nihil ei appropinquet, stat perfecta in sua specie absque eo quod refrigeret, quod si ei non posset contingere, necessario perfectionem suam habere non posset fine dependentia ad aliud, sicut deo conuenit secundum illorum positionem. ergo &c. Et quid dicit: quod nisi sic ageret: ad hoc quod ageret necessaria esset ei dispositio qua de non agente fieret agens: Non oportet. quoniam voluntate libera & immutabili aeterna nullum est impossibile age re effectum nouum: secundum quod declarauimus in quaestionibus de immutabilitate dei: & non tantum vni cum: sed plures & diuersos & in diuersis temporibus secundum determinationem voluntatis suae, vt iam patebit. vnde vno inconuenienti posito necesse habebat ponere alia. Quia etiam deus nullo modo agit necessitate scientiae suae, siue vt concomitantis naturam, siue vt absolutae, secundum quod aliqui possent dicere quod deus agit necessitate suae scientiae licet non necessitate suae naturae: eo quod sua scientia comprehendit ordinem meliorem & digniorem in rebus: & secundum quod apprehendit fluit ab ipso in esse: pa tet hoc modo. quoniam deus intelligendo seipsum intelligit alia a se: vt etiam ipse philosophus & Auicenna ple ne determinant. lpse autem cum sit purum esse, omnis esse rationem in se comprehendens: rationes enim perfectionum omnium sunt in deo, vt dictum est supra: omnia ergo alia a se quaecunque sunt intelliget: & ita omnem ordinem possibilem rerum. Sed dicetur quod scientia eius cum sit ars producendorum, determinat modum meliorem: & perfectione sua exigente non potest alium determinare. Sed tunc sequitur dependentia essentialis ad producta sicut prius.
PRAEterea diuina scientia pure specula tiua est & non practica: quia non habet aliam scientiam de aliis quam de se, & de se scientia sua penitus spe culatiua est. Sed scientia speculatiua non determinat operanda secundum quod exposuimus in quaestionibus de in tellectu dei. ergo &c. Vnde & scientia dei si sit ars, illa pure speculatiua est & non practica, vt determinaui mus alibi in quaestionibus. art. xxxvii. quaest. vii. de habitibus speculatiuis in deo. Quia similiter deus nullo modo agit necessitate suae voluntatis siue concomitantis naturam siue absolute consideratae: secundum quod aliqui possent dicere: quod licet non agit necessitate suae naturae neque suae scientiae, agit tamen necessitate suae voluntatis, eo quod scientia sua apprehendit meliorem ordinem in rebus: & voluntas persecta necessario ei adhaeret quod melius necessitate voluntatis ad id quod melius ipsum secundum illum modum ab eo fluit in esse: patet sic. quoniam cum voluntas non sit per se nisi finis sui: & quid est per se alicuius, licet ne cessarium ordinem habet ad illud & ad ea quae essentialem habent habitudinem ad illud: non tamen ad ea quae ad illud habent habitudinem accidentalem. Verbi gratia, intellectus noster qui naturaliter perci pit veritatem principiorum cum ordine naturalis deductionis. conclusiones habentes essentialem ha bitudinem ad principia, elicitas ex eis, similiter naturaliter cognoscit: sed non eas quae habent accidentalem habitudinem ad illa: immo contingenter. In viribus autem sensitiuis ea quae sunt essentiali ter annexa suis obiectis naturaliter simul percipit cum obiectis: vt tactus sentiendo calidum simul sentit tepidum & acutum necessario: accidentaliter autem annexa penitus non potest percipere: vt si calidum sit dulce vel album nequaquam potest percipere. Quare cum voluntas dei per se sit sicut fi nis boni quod ipse est: etsi necessario vult illud, & quae necessariam ad ipsum habent habitudinem: vt sunt quaecunque sunt in diuina essentia: non tamen necessario vult illa quae habent habitudinem accidem talem ad illud. Talia autem sunt omnia alia ab eo: quia nihil ex eis bonitati suae accrescit. Nulla ergo necessitate vult aliquid illorum. Sed nihil facit nisi quod vult. Nihil ergo aliorum a se quae facit, de ne cessitate facit. Sed ad huius rationis declarationem oportet scire quod ea quae alia sunt ab ipso, duplici ter possunt considerari: Vno modo quo ad esse essentiae eorum quod est esse eorum quiditatiuum. Alio modo quo ad esse existentiae. Primo modo ea quae sunt extra ipsum, essentialem habent dependentiam ad ipsum & ad eius bonitatem. Quod enim est aliquid per essentiam & naturam, licet non sit in existen tia aliqua extra intellectum: non potest non esse tale: nec potest non habere rationem perfectionis idealis in deo. Nec econuerso deus potest non habere rationem perfectionis suae idealis ad illud, habet enim de necessitate perfectionis suae rationem perfectionis idealis & imitabilitatis ad omne illud quod est aliquid in esse quiditatiuo & essentiae: & quod potest esse aliquid in esse existentiae: quamuis ratio talis non sit in deo nisi ex respectu & comparatione ad creaturam, sicut dictum est supra in prima quaestione. vt relatio secundum huiusmodi respectum dei ad creaturas sit secundum rationem tantum: econuerso crea turae ad ipsum sit secundum rem.
LOquendo ergo de eo quid est extra ipsum isto primo modo: scilicet quo ad esse eorum quiditatiuum & essentiae, bene concedendum est quod deus vult de necessitate quaecunque vult: eo quod omnia huiusmodi vult volendo seipsum: & hoc propter necessariam habitudinem illorum secundum id quod habent bonitatis naturae & essentiae ad bonitatem quae ipse est. quemadmodum veritas omnium conclusionum dependet a veritate suorum primorum principiorum: vt secundum hunc mo dum bonitas suae essentiae sit ei ratio volendi omnia, sicut veritas eiusdem est ei ratio sciendi omnia. vt sicut de necessitate scit quaecunque scit: que. scilicet ad esse eorum quiditatiuum: sic de necessitate vult quicquid vult quo ad idem: & simpliciter & absolute omnia scit & vult de necessitate suae scientiae & voluntatis in sciendo & volendo seipsum de necessitate.
SEcundo autem modo, ea quae sunt extra ipsum omnino habent accidentalem habitudinem & dependentiam ad bonitatem ipsius: eo quod rerum essentiae quantum est de se, per indifferentiam se habent ad esse & non esse existentiae: licet sibi primo determinent non esse existentiae, vt alibi exposuimus. & secundum hoc esse nulla res habet rationem perfectionis idealis in deo: quia in respectu quodam consistit, vt similiter alibi exposuimus, & respectus ideas non habent in deo quia nihil realitatis, proprie important, vt dictum est. Vnde nec Plato posuit relationes habere ideas.
ET ideo quo ad hoc esse, intelligimus quod deus non vult de necessitate quae sunt extra ipsum. Propter quod quam do facit ea in esse existentiae, de quo est quaestio: non de necessitate voluntatis suae facit ea: vt secun dum hunc modum bonitas suae essentiae non sit ei ratio volendi omnia: quia posset aliqua velle quae nec vult nec volet: sicut neque veritas suae essentiae est ei ratio sciendi omnia quae scire posset, sed ea quae possent esse vel fore nec tamen erunt. vt sicut non de necessitate scit se facere quae ipse facit, sic nec de necessitate vult facere quae facit, vt iam dicetur. Similiter neque de necessitate scit aut vult esse quae sunt. dico necessitate absoluta.
DIcendum est ergo simpliciter & absolute: quod quaecunque deus facit extra se, nuilum eorum de necessitate facit. Neque eorum quae facit immediate. quod secundum philosophos erat vnicum tantum quod de necessitate, vt dictum est, ponebant ipsum facere. Neque quae facit mediantibus aliis: in quo phi losophi nobiscum concordant. Neque etiam illorum quicquam facit necessitate coactionis, quae voluntatem comtra, propriam inclinationem, vel naturalem, vel voluntariam impellit in actionem: eo quod impassibilis est & omnipotens. Neque necessitate immutabilitatis quae veritatem simpliciter & absolute in actum ligat & tenet, vt bene dicit Articulus condemnatus, sicut dictum est opponendo.
AD argumentum in oppositum: quod de necessitate illud fit quod deus vult facere: Dicendum quod verum est necessitate conse quentiae non consequentis, quia antecedens non est necessarium simpliciter: scilicet quod deus vult illud facere quod facit, nisi considerando actum voluntatis vt est in deo: quia est ipsa diuina essentia: qualiter non consideratur in proposita quaestione: sed solum secundum quod transit actualiter in volitum exterius. Et quod arguitur quod antecedens est necessarium simpliciter: quia quod deus vult non potest non velle: quia aliter sua voluntas esset mutabilis: Dicendum quod illa propositio: scilicet quod deus vult non potest non velle, potest esse de re, vel de dicto, diuisa vel composita. Si sit de dicto & composita, sic est vera sub hoc sen su: quod deus vult &c. i. deum non velle quod vult non est possibile, siue illa propositio non est possibilis deus non vult quod vult, quod bene verum est: quia huiusmodi propositio implicat quod pro eodem instanti deus idem vellet & non vellet: vt contradictoria essent simul circa eius voluntatem, quod non pont contingere ne qued circa rem immutabilem neque circa mutabilem. Si vero sit de re & diuisa, sic est sensus, quod deus vult &c. i. deus non habet potestatem de non volendo quod vult, quae de virtute locutionis duplicem potest habere causam ve ritatis: quarum vna est, deus non habet potestatem qua aliquando nolit quod modo vult. Quod verum est: quia talis potestas poneret in deo possibilitatem in succedendo circa dei voluntatem actum nolendi post actum volendi. sic enim esset mutabilis vt procedit obiectio. Sed secundum illum sensum ista est fal sa in sensu diuiso, sedentem non sedere non est possibile. quia homo sedens nunc, postea potest actum non sedere. Alia autem causa veritatis est: deus non habet in se potentiam qua posset ipsi inesse noluntas eius quod vult, quod falsum est: quia potestas in voluntate dei circa esse actuale creaturarum, vt dictum est, nulla est necessitate determinata: immo quantum est de se est ad vtrumlibet de volendo illud & non volendo, nihil connotando de possibilitate vel de non possibilitate succedendi circa voluntatem dei actum nolendi post actum volendi: sed praecisam dicit possibilitatem ad vtrumque quantum est de na tura diuinae voluntatis. Et in isto sensu illa similiter est falsa in sensu diuiso: non sedentem non est possibi le sedere. Nec ponit talis potentia aliquam mutabilitatem. Sicut enim ad actualem mutationem duo requiruntur: scilicet potentia simpliciter ad contrarium eius quod nunc inest: & actualis succes sio vnius eorum post alterum: sic ad mutabilitatem duo requiruntur: scilicet potentia dicta, & poten tia ad actualem successionems: vt scilicet ea potentia qua aliquid est ad vtrumlibet, sit potentia ad successionem vnius post alterum. Quod circa voluntatem dei nullo modo potest contingere: quare neque mutabilitas. licet in aliquo sensu possit non velle quod vult, vt ideo illud nullo modo de necessitate velit. Vnde de eo quod semper voluit ab aeterno & vult & volet, simul ab aeterno habuit & habet & ha bebit potestatem de non volendo: & potuit voluisse vel non voluisse ab aeterno: & potest nunc non velle: & poterit inaeternum non velle, vel non velle inaeternum: & hoc absque omni sui mutabilitate vel mutatione.
On this page