Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
CIrca tertium arguitur: quod operatio qua conuertebatur cibus in corpus Christi, non erat naturalis. sic. Operatio transiens omnem facultatem naturae non est naturaillis: dicta operatio fuit huiusmodi: quia attingit ad carnem vnitam diuinitati, & ita ad vnionem ineffabilem & supernaturalem cum ipsa diuinitate. ergo &c.
CONtra: illa operatio quae procedit ex virtute naturali & modo naturae, est operatio naturalis: dicta operatio fuit huiusmodi, processit enim ex virtute ani mae Christi nutritiua, quae naturalis est, & hoc mediante calore naturali digerentibus, sicut & in aliis hominibus in quibus illa conversio est pure naturalis. ergo &c. Quaestio ista implicita est & contenta in proxima praecedente, & ideo ex responsione tradita ad illam dissoluenda est. Cum enim secundum dicta iam in illa debeamus tribuere Christo secundum hominem quaecunque sunt naturalia matris: sicut & quaecumque secundum deum sunt naturalia patris: procul dubio ponendum est: quod dicta operatio erat naturalis in Christo, sicut fuit & in matre eius: & non solum illa: sed & quaecunque alia, vt de nulla illarum oporteat facere propriam quaestionem aliam a quaestione praecedenti, quae autem sunt illae, determinat Damascenus in libello suo de gemina natura & geminis proprietatibus atque geminis actionibus Christi, dicens sic. Dicentes diuinae naturae Christi proprietates quas habet ex patre, dicamus & humanae naturae proprietates naturales quas ex ea quae nostri habet assumptione, hoc est omnes naturales potentias humanitatis & operatiuas & passiuas, vt perfectus sit homo. Si enim aliquod naturalium non assumpsit, non perfectus, sed defectiuus est homo. Et annumerando dictas potentias, operationes, & passiones circa hominem simpliciter, subdit dicens. Si enim vniuscuiusque potentiam acceperit naturaliter a conditore: homo igitur minor est mundus. habet enim animam & corpus: & medius con stitutus est intellectus & materiae. vinculum enim est visibilis & inuisibilis. i. sensibilis & intelligibilis creaturae. Communicat igitur animatis corporibus secundum eam quae ex quatuor elementis comple xionem & compositionem: plantis autem secundum nutritiuam & augmentatiuam virtutem: ad hoc autem & seminatiuam: irrationalibus autem animalibus secundum irrationalem appetitum. i. iram & concupiscentiam: & secundum phantasticum & memoratiuum: & secundum sensum & secun dum progressiuum motum & vociferatiuum & spiratiuum. Copulatur autem corporeis & intel lectualibus virtutibus per rationale & rationalem appetitum intellectus qui est voluntas primus intellectualis motus. & infra. Et ante hoc propriissimum animae, diuidens ipsam ab angelorum substantia in corpore conuersari: & huic tradere vitam & motum & liberum arbitrium secundum proprium appetitum ducere corpus & irrationalem appetitum contra & iram & secundum progressum motum & naturaliter dominari: vt proprio & naturali seruo proprio corpori. & caetera plurima huiusmodi. Quibus enumeratis applicans cuncta Christo subdit, dicens. Propter quod in domino nostro lesu Christo, quia duae naturae, duae sunt & naturales operationes: vt sit perfectus De us & perfectus homo secundum duarum naturarum differentiam diuinae & humanae. Aliud enim opus est diuinae naturae & aliud humanae. Si humanae non assumpsit operationem, non vixit vt homo, non ratione vsus est, non comedit, non bibit, non ambulauit, non vidit. & post plurima talia applicata Christo, subdit illud quod pertinet ad propositum, dicens. Et quod ab anima animales operationes & passiones assumpsit, testis est ex naturali quidem potentia nutritio corporis & augmen tatio. Vnde enim sit sudor, sputum, salutaris sanguis & aqua: Si non ex digestione, si non passibiliter, sed naturaliter nutritus est: non secundum voluntatem passibilem, sed ad repletionem eius effluxit. Sic ergo dubium nulli debet esse catholico, quin Christus omnes operationes & passiones naturales humanae naturae expertus est vel potuit experiri. Sed praecipue de vna naturalium operationum humanae naturae dubitatio est: puta de seminatiuo & generatiuo per concubitum cum muliere, an illud in se habuit: quia post praedicta subdit Damascenus dicens. Seminatiuum au tem & generatiuum non habuit. Intransilientes enim diuinarum hypostasum proprietates: & impossibile est Patrem vel Spiritum sanctum filium fieri. propter quod neque factus est filius hominis nisi filius Dei: vt maneat intransmutabilis proprietas. Sed puto: quod sicut fuit homo perfectus habens omnes alias vires & potentias animae: sic fuit homo perfectus habens vim & potentiam seminatiuam & generatiuam, sicut & alii: & hoc in virtute, licet non in actione. secundum quam (vt puto) intellexit Damascenus quod dixit: Seminatiuum autem & generatiuum non habuit. Et hoc quia non congruebat: quod seminasset & generasset atque pater fuisset secundum humanitatem. Et sic non congruebat: quod Pater aut Spiritus sanctus secundum assumptam humanitatem fuisset Filius. Quo ad hoc enim bene verum est, quod intransilientes sunt mediante natura humana assumpta diui narum hypostasum proprietates, quae simpliciter & omnino intransilientes sunt secundum naturam diuinam: quia in diuinis non possunt esse, nisi vnicus Pater, & vnius Filius, & vnicus Spiritus sanctus: secundum quod declarauimus satis in quaestionibus nostris ordinariis. Quae tamen bene possent transilire secundum naturam humanam assumptam: secundum quod simpliciter & absolute Pa ter & Spiritus sanctus incarnari poterunt & possunt: sicut incarnatus est Filius: licet non tantum congruisset. & hoc, ne idem esset Pater & Filius, si deus Pater de homine nasceretur: & ne nomen Filii ad alium transferretur, si aut Pater aut Spiritus sanctus de homine nasceretur. dicente Innocentio tertio in Sermone quodam de natiuitate domini. Solus Patris Filius non Pater ipse vel Spi ritus sanctus carnem assumpsit. Missus est Dei Filius: ideo non Pater vel Spiritus sanctus ne alius in diuinitate esset Filius: alius in humanitate: & ne idem esset Pater & Filius, si Deus Pater de ho mine nasceretur, magno Dei consilio & ineffabili sapientia non Pater carnem assumpsit vel Spiritus sanctus: sed Filius tantum. vt qui erat in diuinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius. Aduerte quod dicit: Magno Dei consilio &c. Si enim consilio haec sic facta sunt & non ali ter: non poterunt ergo aliter facta fuisse. Per quem etiam modum proprietas Patris secundum hu manitatem assumptam simpliciter & absolute potuit transire ad Filium: quia potuit quantum erat ex parte naturae humanae generasse, sicut & alii, saltem in statu innocentiae: licet illud non tantum congruisset sicut quod non generauit.
On this page