Quaestio 27
Quaestio 27
Equuntur quaestiones pertinentes ad homines constitutos in diuersis statibus ecclesiae. Et quaerebantur quaedam pertinentia ad praelatos: quaedam vero pertinentia ad docto res: quaedam quidem ad religiosos: quaedam autem ad mercatores. De primo quaerebantur septem. PRImum: vtrum praelatus subdito suo audienti confessiones potest ei aliquos casus subtrahere ab illis quos iura communiter sacerdotibus concedunt. SEcundum: vtrum potest ei concedere plures casus a quibus absoluat quam iura concedunt. TERtium: vtrum confitentem quaedam ad se pertinentia, quaedam ad praelatum superiorem, possit primo absoluere ab his quae pertinent ad se: & tunc remittere pro aliis absoluendum ad superiorem. QVARtum: vtrum potest ipsum absoluere de eo quid pertinet ad superiorem sub conditione si superior ratum habeat. QVINtum: vtrum possit ipsum absoluere de illo & aliis ad tempors quousque superiori confiteatur. Vl. vtrum praelatus superior potest dare inferiori potestatem sic absoluendi. Vll. Si inferior habet peccatum occultum de quo praesumit praelatus quod illud commisit: & petat in capitulo quod sub iuramento suo de illo peccato veritatem dicat coram capitulo suo si ipsum conmisit, vtrum teneatur ei iurare & veritatem dicere. & si fecerit eum iurare in generali de dicendo veritatem de interrogatis: vtrue de illo specialiter interrogatus teneatur dicere veritatem. Ista omnia sine argumentis erant proposita.
AD primum dicendum quod subditus ille cui committuntur a praelato superiori articuli & casus in quibus debet absoluere sibi confitentes, ante ex officio sibi commisso habet aliquam ordinariam iurisdictionem audiendi confessionem, sicut habent sacerdotes curati, aut non, sicut non habent simplices canonici: quibus episcopus ali quando eorum conmittit officium audiendi confessiones & absoluendi. Si secundo modo, cum talis nihil iuris habet in confessiones audiendo & absoluendo: sed solum haec habet facere ex libera conmissione: sicut praela tus superior aliquid libere commisit: sic libere potest totum subtrahere & interdicere: vel partem conmittere & partem interdicere: secundum quod sibi placuerit iuxta liberum voluntatis arbitrium. Si primo modo: cum praelatus quilibet tenetur generalem ecclesiae ordinationem custodire: nec potest solus eam immutare: vbi officia ex communi iure ordinario vel ex consuetudine legitima & praescripta(quod in hoc iu ris habet vigorem) habent iurisdictionem sibi debitam & annexam: illam non potent praelatus ille subtrahere subdito suo: nisi ex causa legitima, quia superiores tenentur inferioribus iura sua illaesa custodire. Vnde si sacerdotes curati ex officio habent & ex iure absoluere in omnibus casibus non reseruatis Episcopo vel summo pontifici, ex curae conmissione eis facta habent executionem absoluendi in omnibus casibus officio curae debitis: & de illis praelatus nuilum potest subtrahere. Dico potentia iuris non facti. Id enim vere & solum possumus quod de iure possumus. Dico etiam nisi ex causa: vt si habeat eum suspectum de aliquo articulo: puta de furto quod sit particeps furti & indifferenter fures absoluit, & facilem veniam promittit: tunc potest ei interdicere illum articulum & alios consimiles: & caeteros dimittere: sicut si iusta suspitione sit omnino suspectus, potest ei omnino interdicere absolutionis executionem. De casibus autem a iure superiori praelato reseruatis potest ei committere totum vel partem vel nihil, sicut alteri qui ex officio nullam habet iurisdictionem. Et sicut dictum est de sacerdote curato vel simplici canonico sub Episcopo, sic intelligendum est de priore vel simplici monacho sub abbate.
On this page