Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
SEquitur de pertinentibus ad solas creaturas. vbi quaerebatur vnicum pertinens communiter ad omnes creaturas: deinde quaerebantur quaedam alia specialiter pertinentia ad creaturas determinatas. Illud autem vnicum erat. Vtrum in creaturis vnum & idem secundum rem possit esse fundamentum plurium relationum realium. Ex arguitur quod non, sic, quid non conuenit alicui nisi ratione suae infinitatis, nulli creaturae convenire potest: quia non potest habere illam infinitatem. sed quod plures relationes fundentur in eodem secundum rem, hoc non conuenit alicui nisi ratione suae infinitatis. hoc enim vt videtur non convenit diuinae essentiae in tribus personis nisi ratione suae infinitatis. ergo &c. Contra. actiuum reali relatio ne refertur ad passiuum & econuerso. secundum philosophum quito Metaphysicae actiuum autem & passiuum fundantur su per vnum & idem in creaturis quae seipsas mouent, vt homo & angelus, secundum intellectum & volumtatem. ergo &c. Quaestio ista, vt puto, inducta est propter difficultatem tactam in hoc secundo argu mento: an aliquid idem possit esse mouens & motum, quia si non: nec possent relationes illae fundari in eodem: quia non fundantur nisi per motum distinctum per actionem & passionem, si sic: tunc bene super idem possunt fundari. Vt autem clarius descendamus ad propositum: sciendum quod diuersas fundari relationes reales in eodem secundum rem, potest intelligi dupliciter: vel in eodem simplici, vel in eodem ex plu ribus composito, quid dicitur vnum subiecto: & habet in se plura secundum rem differentia. Quod reuera bene secun dum vnum illorum mouet: & secundum aliud mouetur: sumendo moueri large ad mutari. hoc enim modo graue remoto impedimento mouet seipsum vt saepe exposuimus. Hoc etiam modo semen mouet seipsum in generatione alicuius ex semine secundum modum tactum in praecedenti quaestione: & simi liter aqua calida mouet se ad frigiditatem vt alias diximus. Hoc etiam modo nullo extrinsecus agente corporale mixtum a seipso corrumpitur secundum philosophum tertio Physicorum. & in tali eodem diuersae relationes reales fundantur super idem: tamen secundum aliud & aliud secundum rem in ipsa. licet enim verum est quod agere & pati semper sint compositi atque totius, videtur tamen quod semper aliud & aliud compositum seu totum sit agens & aliud passum: vt sint separata & tangentia sese quantitatibus suis diuersis seorsum existentibus. Sed sufficit quod idem totum sit agens aliquo sui: & idem sit patiens totum secundum aliquid aliud sui. vt secundum hoc non proprie dicatur caliditas agere in humiditatem, siue ambo sint in eodem subiecto siue in alio & alio: sed potius totum composi tum vt calidum siue habens in se calorem, dicitur agere, & totum compositum vt humidum siue habens in se humi ditatem, dicitur pati. vnde quando simul sunt in eodem subiecto calor & humiditas, idem vt totum & vt composi tum agit in seipsum: sed alio sui agit: & alio sui patitur: per quod quoquo modo agens tangit passum Tangere autem tactum: quo tactum caret omnino quantitate tangentis: non semper requiritur secundum quod saepius exposui. Ex quo patet non valere quid aliqui nituntur arguere contra dicta nia nunc & alias: quod non agit neque patitur nisi totum compositum: tangens ergo idem subiecto non possunt esse agens, & patiens: siue actiuum & passiuum. Quod etiam arguunt: quod nullius formae est agere ad subiecti sui destru ctionem: sed potius ad eius conseruationem: quia tunc ageret ad destructionem suiipsius: cum tamen vnumquidque natu raliter agit ad suiipsius conseruationem: Dico quod hoc non habet veritatem nisi in simplicibus: in mixtis enim nunquam cessat calor naturalis consumere humidum. aliter nunquam corrumperetur mixtum nullo extrin secus agente. secundum quod etiam aliqui hoc supponentes ponebant corpora danmnatorum incorruptibilia: quid alibi reprobauimus. In mixtis ergo calor naturaliter corrumpit suum subiectum: & sic seipsum: licet per se vnumquodque nititur saluare seipsum. Sed istae modus agendi aliquid in seipsum non est ille de quo ad praesens quaerimus: sed quaerimus de eodem simplici secundum rem: de quo distinguo: quia aut cum hoc quod ipsum est idem re: est etiam idem ratione, aut cum hoc est diuersumratione. Si primo modo, dico quod nunquam in eodem neque in deo neque in creaturis diuersae relationes reales fundantur. nisi enim in deo differrent ratione intellectus & voluntas, nunquam essent emanationes diuersae in diuinis secundum diuersas relationes: vt alibi satis declarauimus. xi. Quolibet quaestione sexta: & in quaestionibus ordi. arti. ln quaestione. vi. In quibus locuti sumus de relationibus actiuorum & passiuorum vt sunt in distinctis suppositis: licet super idem re secundum aliam & aliam rationem fundatae: vt contingit in diuinis, absque tamen mutatione & motu aliquo: & vt etiam actiuum & passiuum sunt distincta secundum suppositum & rem absolutam, in quibus est motus corporalis & proprie dictus Et ideo nec etiam relationes diuersae & reales quae non sumuntur in diuinis nisi secundum emanationes & ter minos earum, possent esse in diuinis: quare & multo minus in creaturis: in quibus non sunt relationes rea les diuersae nisi secundum maiorem diuersitatem fundamentorum quam in diuinis, vt iam patebit. Si ergo sit aliquid idem simplicitate rei & diuersum ratione: aut ergo ratione absoluta: & hoc est absque ordine ad aliquid extrinsecum quod exigat: aut respectiua, & hoc est in ordine ad aliquid extrinsecum re differens, quid exigit vt sit illarum relationum fundamentum. Si primo modo, dico quod in solo deo super idem secundum diuersas rationes fundantur respectus disparati secundum duo genera relationum, puta secundum actum generationis actiuae & passiuae super diuinam essentiam vt habet rationem intellectus: & secundum actum spi rationis actiuae & passiuae super eandem essentiam vt habet rationem voluntatis. Si secundo modo: aut ergo differt idem re & ratione respectiua vnius ad vnum, aut vnius ad diuersa. Si secundo modo: sic in creaturis bene diuersae relationes reales fundantur super idem re simplici: scilicet secundum ordinem eius ad diuersa, puta super eandem albedinem in vno albo fundatur similitudo in ordine suo ad aliud al bum, & dissimilitudo in ordine suo ad nigrum. Et sunt similitudo & dissimilitudo duae species relationum inter se contrariarum: quarum quaelibet requirit in extremis diuersitatem realem fundamentorum absolutorum. Silitudo quidem secundum numerum sub eadem specie qualitatis. Dissimilitudo vero secundum speciem sub eodem genere quali tatis. Et quia nulla diuersitas realis absolutorum cadit in deo, ideo plures tales relatones reales non praesent funda ri super illud vnum singlare quod est in deo: de quali pluralitate adhuc non quaerimus: sed quaerimus de philosoali tate relationum realium in eodem simplici secundum rem, super quod ambae fundantur secundum diuersas rationes respectiuas vnius ad vnm. scilicet illarum rationum inter se. Et est dicendum quod super idem sic diuersum secundum rationem talem non possunt fundari relationes reales plures conuenientes in nomine, cuiusmodi sunt aequa le & simile & eorum contraria: quia vt dictum est, istae relationes cum sint reales requirunt realem diuersita tem fundamentorum: neque similiter diuersae relationes reales secundum mensuram & mensuratum: quia altera istarum secundum rationem est: secundum philosophum. v metaphysicae, vt ista quae est in mensura. Si ergo essent diuersae relationes, oporteret quod essent diuersa mensurata: quae necessario sunt re diuersa secundum diuersas perfectio nes reales. & sic super idem secundum modum quem quaerimus non possunt fundari plures relationes reales secundum duos modos relationum neque in diuinis: neque in creaturis. Si ergo illud sit possibile, hoc solum oportet esse in actiuis & passiuis. Quod procul dubio secundum fidem necesse est ponere in diuinis: pater enim & silius in diuinis dicuntur relatione reali inter se secundum vtrumque extremorum secundum rationem actiui & passiui. Sed dubium est multis an hoc possit contingere in creaturis.
ET dicunt multi quod in creaturis hoc omnino est impossibile: quia actiuum & passiuum siue agens & actum siue producens & productum in creaturis non sunt si ne motu aut mutatione. secundum quam vadit aliquid de potentia ad actum. Actus autem & potentia necessario sunt contraria: nec compatiuntur sese circa idem. vnde per immediata diuidunt ens secundum totum ambitum suum. omne enim ens autem est in potentia, & sicut materia: aut est in actum: & sicut forma vel habens formam. secundum actum autem & potentiam sumitur differentia inter agens & actum. Nullo ergo modo in eadem re simplici creata, quantumcunque ratione diuersificetur, possunt esse actiuum & passiuum siue agens & actum: vt idipsum re sit agens & actum. aliter enim res seipsam formaret: & quod est in potentia sese deduceret ad actum, & esset simul in potentia & in actum: quia secundum quod est agens debet esse in actum, & secundum quod est patiens debet esse in potentia. Et ideo dicunt aliqui quod tales relationes reales duae quae sunt in actiuis & passiuis, nullo modo possunt super idem re differens sola ratione fundari in creaturis: licet hoc sit possibile in deo: vbi nihil vadit de potentia ad actum: sed in eo sunt ratio actiui & passi ui, absque omni innouatione: & secundum aliam rationem quam in creaturis: quid impossibile est esse in creaturis sicut iam patebit.
DIco quod reuera potentia est contraria actui non cuicumque: sed illi qui est complementum ipsius potentiae. lste enim actus cum res est in potentia, non est: & econuerso cum ipsa est in potentia actus non est Et isti sunt actus & potentia qui diuidunt ens, & impossibile est quod aliquid idem re vt est in potentia ad talem actum, deducat se ad illum: idem tamen re quod est in potentia ad talem actum, puta voluntas ad actum volitionis, si simul cum hoc quod est in potentia ad actum illum secundum vnam rationem eius possit esse in actu sub isto secundum aliam eius rationem secundum quam natus est iste actus produci ab eodem secundum aliam rationem, nullum est inconueniens quod idem vt est in actum secundum vnam eius rationem, seipsum vt est in potentia ad illum secundum aliam rationem deducat de potentia ad actum. verbi genera, si sol cum hoc quod est calidus virtute esset in potentia ad actum secundum formam caloris, seipsum prout est actu & virtute talis qualis est in potentia vt fiat talis secundum formam caloris de potentia calido faceret actu calidum. Similiter si forma substantialis lapidis haberet vim illam quam habet forma accidentalis grauitatis quae est in ipso, & hoc ex se & substantialiter absque forma accidentali grauitatis existente in ipso: tunc per hoc quod esset in actum secundum vim illam posset lapidem facere in actum secundum descensum deorsum cessante impedimento, ad quem impedimento existente erat in potentia, actu tamen sub illa vi. Sic dico in proposito quod voluntas ratione suae libertatis est virtute tale quid quale est volitio, forma scilicetur sua quae ipsa est. Propter quod ipsa voluntas quia virtute talis est qualis est ipsa secundum formam quando est informata forma volitionis, siue quae est volitio ipsa: seipsam vt est in potentia ad formam volitionis potest deducere de potentia ad actum: & est volitio actui qui est complementum il lius potentiae & isti potentiae contraria: nec prasent esse simil. Actus autem quo voluntas est virtute tale nec volitio ni nec potentiae ad illam contrariatur: sed est simul cum ambobus quia est alterius generis: & cum voluntas secundum actum volitionis seipsam facit de potentia in actum, est actio agentis aequiuoci: sicut cum sol generat hominem aut calorem.
CVM ergo quaerunt & arguunt sic aliqui: si voluntas continet virtute formam illam ad quam est in potentia, aut ergo sicut instrumentum: aut sicut agens principale. Dico quod sicut agens principale & essentiale. Quia addunt: ista ergo forma quam voluntas continet virtute, aut est eadem numero cum ista ad quam est motus voluntatis, aut non: Dico quod ipsa eadem est: sicut eundem calorem quem generat sol ex materia, prius continebat: & simul quando producit, producit eum secundum actum formae: & continet eum virtute: sed solummodo ad semel generandum illum eundem secundum numerum. Ad pluries autem immo infinities generandum continet virtute eundem secundum speciem. Sed arguunt: si voluntas continet illam vt eandem numero iam habet volitionem illam, dico quod verum est si illam aliter habenet quamvirtute id est formaliter: ad quam sic est in potentia. Similiter quod arguunt: si continet illam vt aliam numero: ergo non possunt esse simul in eodem quia sunt eiusdem speciei: Respondendo modo eodem dico quod forma qua voluntas con tinet virtute omnes volitiones quas potest in se habere est ipsa potentia volitiua vt actiua est: quae sola ratione differt a substantia animae cuius est potentia: & est potentia ipsa substantia animae secundum rem: & econverso. Et ideo sicut differunt genere ipsa animae substantia & ipsa volitio, sicut forma quae est substantia & forma quae est accidens: sic differunt forma qua voluntas virtute continet formam quae est volitio, & ipsa volitio. & est ruditas ingenii magna nescire distinguere qualiter aliquid continet formam aliquam formaliter vt ignis in se calorem suum, & virtualiter vt sol istum calorem quem ignis continet formaliter. Credo quod ista videns de facili non possit redargui in hac materia: & clare videre quomodo idem ens in actu virtute potest bene seipsum deducere in actum secundum formam ad quam est in potentia: & sic formare seipsum: sicut & formare posset aliud si talis actus posset transire in alterum & esse alterius quam agentis: sicut motus transit in alterum & est alterius quam sit mouens. Sed istud non est natum contingere secundum quemlibet actum in creaturis: nec est tamen omnino natum fieri in diui nis. Licet enim relationes in actiuis & passiuis habeant esse in diuinis secundum diuinos actus qui sunt generatio & spiratio, & in creaturis secundum actum volitionis, & illi consimiles, secundum quos idem potest se ducere de potentia in actum, vt dictum est: & similiter in creaturis secundum alios quibus nihil seipsum sed solummodo aliud de potentia potest in actum ducere, vt patet in calefaciente, & calefa- cto: hoc tamen est multum alio, & alio modo: ita quod secundum haec tria genera relationum in actiuis & passiuis debent accipi.
AD cuius intelligentiam sciendum est, quod in fundatione dictarum relationum realium in diuinis super idem est duo considerare. Vnde. scilicet ipsum idem re, diuersum solum ratione: vt super ipsum fundatur vna relatio & alia. Aliud vere. scilicet personarum constitutionem per singulas relationes cum ipso fundamento & illarum fundatione in isto: absque omni alio producto de fundamento. Quo ad primum quidem simile est de diuina essentia in fundando super ipsam relationem actiui & passiui, & de voluntate. Quo ad secundum autem magna est differentia: quia in voluntate relationes cum fundamento secundum diuersas illius rationes non constituunt ipsa relata: sed ipsum fundamentum per diuersas relationes secundum relationem actiui & passiui, refertur secundum vnam rationem ad seipsum secundum aliam rationem: & cum hoc etiam ipsae relationes non fundantur super illud vnum in voluntate: nisi per actum productum in fundamen to, qui est aliud re a fundamento. Aliud enim est voluntas aliud volitio. Et contingit ista diuersa re periri multo magis in actiuis & passiuis: in quibus relationes fundantur super re diuersa. in diuinis enim non est nisi vnicum secundum rem quod est fundamentum vtriusque relationis: & cum vna relatione constituit actiuum siue agens & producens, vt patrem: qui diuina essentia vt est forma & potentia actiua super quam fundatur paternitas, generat: cum alia autem relatione constituit passiuum: siue actum & productum puta filium: qui eadem diuina essentia vt quasi materia & potentia passiua super quam fundatur filiatio, congeneratur, nec est aliquid medium productum de essentia: vt motus seu forma educta per motum, aut operatio, quainis est volitio in nobis: vt nihil henat diuina productio de actione & passione nisi rationes respectuum in suppositis vt constitutis per illos, & in essentia vt in fundamento eorum: & sunt illi respectus a quo & qui ab. & a solo primo respectu denominatur pater producens: & quia modo naturae produ cit denominatur specialiter generans: ab alio vero respectu econtra filius denominatur productus & genitus Et sic in ista productione ex parte producentis non est considerare nisi suppositum quod est per se producens, & in ipso deitatis essentiam, vt formam & potentiam actiuam qua producit, & notam relationis quae est a, quoniam a patre est filius. Et similiter ex parte producti non nisi ipsum suppositum per se productum: & in ipso essentiam diuinam: vt quasi materiam & potentiam passiuam de qua producitur, & notam relationis quae est ab, nec est considerare in istis plus.
IN creaturis autem cum est idem fundamentum duarum relationum non constituem tium relata, hoc non est nisi per aliquid differens re a fundamento quod educitur de ipso, vt dictum est: & actiuum in talibus per hoc est actiuum quod virtute continet actum ad quem passiuum est in potentia. & secundum hoc est in actu respectu passiui, & passiuum per hoc quod est passiuum: quia de ipso nata est educi forma qua sit in actum formali, quam ex se sola virtute continebat agens sicut dictum est: & producit vt est actiuum illa virtute illum actum formalem: & producitur vt est passiuum, de isto vt est in potentia & carens forma illius actus: vt secundum hoc praeter rationes respectuum in relatis cum fundamento secundum quas solummodo ratione actionis & passionis habet esse productio in diuinis a qua denominatur producens & productum, habet ista productio in creaturis a qua denominatur producens & productum aliquid plus, secundum quod habet plus de ratione actionis & passionis: & est illud plus actus ipse qui est volitio, aliqui. scilicet in re differens a fundamento: a qua volitione potest dici voliciens: & actum potest dici volicitum, si liceat nomina fingere: sicut ab infrigidatio ne denominatur infrigidans & infrigidatum. & est relatio realis ex vtraque parte inter voliciens & volicitum, sicut inter actum & agens: mouens & motum. & in ista productione ex parte producentis est suppositum quod est per se voliciens. i. informans seipsum volitionis forma, sicut calefaciens est informans aliud forma caloris, vel mouens est informans aliud forma motus: & in ipso est vis volitiua virtute continens formam volitionis: si cut sol calefaciens virtute continet formam caloris vel grauitas mouens formam motus: vel vis in semine formam generandam ex isto: & per hoc vis volitiua ipsa est forma & potentia actiua qua producit. & nota vo litionis quae est a quo: similiter est in isto: quoniam a voliciente est volicitum. Et pro isto supposito accipitur volici tas quando est quaestio vtrum moueat se ad actum volendi, & est ratio mouendi in eo dicta virtus, vt forma qua agit: quae non nisi ratione differt ab ea. Et sic ex parte producentis hic & in diuinis si haec voluntas dicatur producere, non est differentia: nisi quod relatio ibi constituit suppositum: hic nequaquam. Ex parte autem producti hic sunt duo re differentia: scilicet ipsa voluntas vt est in potentia passiua de qua producitur ipsa volitio: & cum hoc ipsa volitio quae producitur. & cum hoc re spectus qui est ab. volicitum enim informatum volitionis actu est a voliciente.
IN creaturis autem cum aliud & aliud est fundamentum huius duplicis relationis realis: atque extra agentem est passum: & quid procedit ab ipso, vt patet in calefactione: hoc non solum est per alicuius differentis a fundameuto productionem de ipso fundamento, cuiusmodi est calor in calefacto: sed etiam per motum aut transmutationem in eodem fundamento a calefaciente: qui etiam secundum rem differt a calefacto. vt in producente scilicet calefaciente sit considerare suppositum agens & formam qua agit & materiam in qua subsistit: quae sunt duo differentia secundum rem in ipso. & cum hoc est ibi tertium scilicet nota relationis: a qua. scilicet a calefaciente, est calefactum. In producto aute scilicet in calefacto considerantur tria secundum rem differentia. Actum enim est suppositum quod patitur sua materia: sed per motum quo forma quae actu est in materia, educenda est scilicet frigiditas: & inducenda forma contrarias. scilicet caliditas propter quod ibi necessarius est motus. Et sic tria sunt se cundum rem differentia in calefacte scilicet materia, & motus per quem debet vna forma amoueri, & forma alia intro ducta per motum: & quartum est nota relationis qua actum scilicet calefactum est ab agente calefaciente: & a forma inducta in materia denominatur motus, puta a calore calefactio, & a motu sic denominato denomi nantur agens & actum. Et sic sunt in omni tali passo quatuor notae, quae sunt de, quid, per, & ab. quia de materia aut subiecto producitur quid, scilicet forma educta per motum: & ipsum actum scilicet calefactum est per motum ab agente. & hoc semper contingit in producto per motum qualis est omnis productio natura lis, de qua habet considerare, & solum de illa naturalis philosophus, & nequaquam de secunda quae est volitio & intellectio: nisi quaetenus sunt cum continuo & tempore, non quo ad ipsos actus, quia sunt perfectiones simplices manentes totae simul, secundum quod ipsas habet considerare Metaphysicus: sed quo ad praeambula ad illas, inquantum nostrum intelligere & per consequens velle non sunt fine phantasmate. Ex quibus patet quod multum differunt rationes agentis & acti in diuinis & in creaturis: & similiter in creaturis primo modo & secundo. In secundo enim modo quia non fundantur in ipsis respectus qui sunt a & ab, nisi per verum motum qui est actus imperfecti secundum: quod imperfectum, quia motum inquantum est sub actu motus imperfectum quid est & ad perfectionem vadit: agens autem necessario est perfectum secundum dispositionem inducendam per motum vel vir tute vel forma simili formae producendae: idcirco necessario requiritur realis diuersitas actiui & passiui. & hoc semper contingit in corporalibus. In primo autem modo respectus qui sunt a & ab, fundantur non super motum quo aliquid aliud producitur: sed immediate per operationem a qua nihil aliud producitur, quae est actus perfe cti secundum quod perfectum est: & inquantum est sub isto, perfectionem suam habet, & est perfectum forma & virtute simul cum prius erat perfectum virtute sola: & hoc quia operatio, propria vniuscuiusque non est nisi ab ipso & manens in ipso vt secundum hoc multum aequiuoce dicatur agens & actum, producens & productum, actio & productio in diui nis vbi est fine omni transmutatione & omni absoluto acquisito in fundamento: & in creaturis vbi non est sine mutatione: & non sine aliquo absoluto producto in fundamento: licet multo aliter in primo modo & secundo. vt penitus non idem sed diuersum omnino debeat esse iudicium de actiuis circa creaturas in primo modo, secundum illa quae videntur in subiecto: & circa deum secundum ista quae videntur in creaturis aut primo modo, aut secundo.
PER quod plane soluitur quod aliqui arguunt sic. de ratione relationis est quod sit ad aliud: & quod per ipsam aliquid refertur ad aliud. relatio enim secundum quod est relatio, est habitudo ad aliud: & de sui ratione distinctionem & extremorum relatorum & ipsorum fundamen torum requirit. Vnde quid philosophus libro praedicamentorum in plurali dicit, Ad aliquid talia dicuntur quae cumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, multum notat Simplicius super illum locum. Quare cum est relatio secundum rem: ent est relatio secundum rationem. Nunc autem semper ita est quod plures relationes secundum rationem exigunt plura extrema: & etiam plura fundamenta secundum rationem distincta: vt patet indu cendo in omnibus relationibus secundum rationem: ergo & plures relationes secundum rem mutuo adinuicem se habentes exigunt plura extrema: & plura fundamenta secundum rem distincta. sed relationes actiui & passi ui sunt mutuo reales adinuicem. ergo exigunt extrema per eas relata: & similiter fundamenta distincta adinuicem secundum rem. Vnde in diuinis vbi actiuum & passiuum fundantur super eandem rem: licet non habeant distincta fundamenta realiter: habent tamen distincta extrema personaliter. ergo in creaturis vbi multo ma gis differunt, nullo modo possunt habere idem extremum secundum rem: immo necessario exigunt secundum rem ex trema distincta: & cum hoc est fundamenta diuersa realiter: sicut plures relationes secundum rationem siue in deo siue in creaturis exigunt plura extrema distincta secundum rationem: & similiter plura fundamenta diuersa secundum rationem. Et dico quod quaedam sunt relationes secundum rationem in vtroque extremorum, quae aliquando habent diuersa extrema & diuersa fundamenta secundum rationem tantum: vt sunt relationes identitatis simplici scilicet nume ralis in creaturis: & identitatis diuinae substantiae ad seipsam. Aliquando vero habent secundum rem: vt sunt rela tiones aequalitatis & similitudinis diuinarum personarum inter se: sed habent fundamentum idem secundum rem. Quaedam est sunt relationes secundum rem in vno extremorum tantum: & in alio sim rationem: vt sunt relationes inter mensuram & mensu ratum: quam habent semper diuersa extrema & similiter diuersa fundamenta secundum rem. Sunt adhuc quaedam relationes secundum rem in vtroque extremorum: vt sunt omnes quae sunt in potentiis inter diuina, & inter creaturas: de quibus nunc est ser mo: quae non requirunt diuersa fundamenta nisi in actiuis & passiuis per verum motum. sed in diuinis fundantur super idem re, non per aliquid re differens: in creaturis vero, puta in voluntate, non nisi per aliquid differens re ab ista, vt est volitio secundum praedicta. Semper autem requirunt diuersa extrema relata: sed hoc secundum rem absolutam: vt in actiuis & passiuis per verum motum: in aliis autem non nisi per ipsas relationes: quae solae faciunt quod aliquid sit extremum relationis per se. quicquid enim est praeter ipsam relationem in his quae ad aliquid siue relatiue dicuntur, per accidens relatiue dicitur, & accidentaliter est relatiuum, scilicet quia accidit ei ipsa relatio vnde duplum in eo quod est duplum. i. in eo quod duplicitas est, aliquid eius per se dicitur ad aliquid & est relatiuum. Homo autem vel lignum cui accidit quod sit duplum, dicitur relatiuum per accidens: quia. scilicet ei accidit duplicitas: sicut dicitur per accidens album: quia accidit ei albedo dicente philosopho. v metaphysicae. Et relatiuorum est quod dicitur modo accidentali: sicut homo: qui est relatiuus quia accidit ei duplum esse alicuius rei. Accidit enim eidem vt sit duplum & album. Et Commenta ,d i,. quando homini accidit vt sit duplum ad aliquid ac cidit ei vt sit relatiuum sicut accidit ei vt sit album. Homo enim secundum quod homo non est duplum nec album & sic in actiuis & passiuis sine vero motu relata non requirunt aliam distinctionem inquantum sunt relata per se, nisi ipsas relationes: sed in voluntate ipsa relata per accidens, vt est ipsa voluntas, vt est actiua per potentiam actiuam: & vt est passiua per potentiam passiuam, illas relationes secundum actum non prasent ha bere in se nisi per aliud re. scilicet per volitionem: sicut in actiuis & passiuis vero motu non possunt haberi in differentibus re absoluta illae relationes nisi per motum. Et sic quo ad huiusmodi relationes non est differem tia in deo & in voluntate: nisi quod in deo fundentur super idem re non per aliud diuersae relationes reales: & quod cum fundamento constituunt diuersas personas, in voluntate nequaquam: & quod in deo non por aliud re fundatur super idem: in voluntate autem non nisi per aliud re: secundum praedicta, & quo ad hoc solum: & quo ad hoc quod istae relationes accidunt fundamento, & istae, non plus differunt extrema rela tionis in voluntate quam in deo: & propter hoc in deo sunt constitutiuae personarum & non in voluntate. Et sic in creatutis actiuum & passiuum quae fundantur super eandem rem licet non habent distincta fundamenta realiter, habent tamen distincta extrema accidentalite. scilicet re relara accidentali fundamento: sicut in diuinis vbi actiuum & passiuum fundantur super eandem rem: licet non habeant distincta fundamenta realiter, ha bent tamen distincta extrema personalite. scilicet re relata essentiali fundamento.
BEne ergo concedendum est illud quod narratur in principio ad fundationem argumenti: videlicet quod de ratione relationis est quod sit ad aliud & quod requirit distinctionem extremorum: & quod relationes secundum rationem ad minus requirunt distinctionem extremorum & fundamentorum secundum rationem: & cum hoc aliquando distinctionem extremorum secundum supposita vt iam dictum est: & amplius deo dante declarabimus disputando de relationibus communibus in quaestionibus ordinariis. Sed ex illo non sequitur conclusuem scilicet quod plures relationes secundum rem mutuo exigant plura extrema & plura fundamenta secundum rem: immo sicut relationes secundum rationem in vtroque extremo non semper requirunt pluralitatem extremorum secundum rationem solum: sed bene compatiuntur secum illorum pluralitatem personalem relationes essentialis existente vnitate fundamenti: sic relationes secundum rem in vtroque extremorum non semper requirunt pluralitatem fundamentorum secundum rem: sed bene compatiuntur secum vnitatem illius rei existente pluralitate extremorum secundum rem accidentaliter: & secundum rem relationis accidentalis: sicut dictum est. Quia ergo interponitur quod Sin: plicius notat multum quod philosophus dicit in plurali, Ad aliquid talia dicuntur &c. quid reue ra multum notandum est: quia hoc dicit ad exprimendum quod nihil vnum & idem penitus secundum rem & rationem quae ad extremum & fundamentum relatiue potest dici: sed oportet quod vel sola ratione differant vel secundum rem vel partim sic & partim sic secundum iam expositum modum: non tamen potest ex hoc notari si relatio sit secundum rem quod sit ad aliud absolutum secundum rem absolutam: semper tamen verum est quod in per se relatis sit ad aliud secundum rem relatiuam vt dictum est: nec econuerso potest notari quod si sit relatio secundum rationem quod non sit nisi ad aliud secundum rationem: quia bene est ad aliud secundum rem absolutam: & secundum rem relatiuam: vt patet in relatone mensurae ad mensuratum. Nec est potest notari quod si sit relatio secundum rem, quod sit ad aliud secundum rem: vt patet in mensurato respectu mensurae. Vnde si notat Simplicius quod in relatiuis relationibus realibus vtrumque oportet: quod re abso luta differant extrema & fundamenta, hoc non est nisi quia intelligit quod non sunt vera relatiua realiter vtrinque nisi in corporalibus: in quibus sequuntur motum, quod reuera erat opinionis suae: quia tales relationes negat esse in spiritualibus vt alias diximus in quadam quaestione longa de relationibus: & in corporalibus bene verum est quod non sunt vtrinque relationes reales quin differant extrema & etiam fundamenta re absoluta: quod nequaquam requiritur in spiritualibus: de quorum numero est voluntas, siue habens voluntatem inquantum hu modi.
SED adhuc arguunt vlterius sic. voluntas magis differt a volitione quam ipsa a seipsa vt est actiua & passiua realiter: ergovoluntas potius debet referri ad volitionem quam ad seipsam: vt scilicet est actiua & passiua, quod tamen non est verum: quia inter subiectum & accidens non est relatio.
ITEm ar guunt. si volitio esset medium inter actiuum & passiuum in voluntate, forte illud esset possibile: scilicet quod per volitionem mediam voluntas vt est actiua & passiua referretur ad seipsam: nunc autem volitio in voluntate est sicut extremum: non autem sicut medium.
ITEM arguunt sic, si velimus in voluntate ponere aliquis relationes per volitionem, per illam non referretur voluntas ad seipsam: sed potius ad volitum: a quo mensuratur perfectio volitionis: sicut intellectus per scientiam refertur ad scibile per quid mensuratur perfectio sciae Ad quorum intellectum dico adhuc quod voluntas vt est actiua actus volitionis, refertur ad seipsam: vt est passiua & receptiua illius: & hoc mediante actu volitionis: sicut mouens refertur ad id quid mouetur. & econuerso mediante actum: & per actum qui est motus. Quod non est sic intelligendum secundum quod praetendunt obiecta: quod illae relationes vel aliqua illarum sint in motu aut volitione sicut in fundamento: aut sicut in subiecto: sed vna illarum semper est in agente, fundata in ipso super potentiam actiuam qua elicit motum de mobili: aut volitionem de voluntate: & altera illarum est semper in passo fundata in ipso super potentiam passiuam, de qua elicitur actus, qui est motus existens in mo bili sicut in subiecto: licet a mouente. dicente philosopho. v physicorum. Motus est actus huius: scilicet agentis, in hoc: scilicet in passo. aut actus qui est volitio existens in voluntate vt est passiua si cut in subiecto: licet ab eadem vt est actiua: & sic sit actus eius vt est actiua in eandem vt est passiua Et quia dictae relationes non habent esse in agente vel in passo quocumque secundum actum, nisi quatenus motus aut volitio procedit ab agente in passum vt medium per hunc motum inter vtrunque: idcirco mouens & agens vniuersaliter dicitur referri ad id quod mouetur: & econuerso per motum & mediante motu aut volitione. & sic dicuntur dictae relationes esse & fundari in illis per motum & volitionem: aut mediantibus illis. penitus enim eodem modo dicitur voluntas vt est mouens referri ad seipsam vt est mota per volitionem & mediante volitione: sicut calefaciens ad calefactum mediante calefactione & per motum cale factionis: praeter hoc quod talis motus est actus imperfectus transiens in aliud: & volitio est actus perfectus manens in eodem. Est enim actus volitionis ipsa motio seu mutatio qua de non volente sit volens: & est media inter voluntatem vt est mouens & vt est mota a seipsa. Quod ergo arguitur primo: quod voluntas actiua per actum volitionis referatur ad seipsam vt est passiua: & econuerso: & hoc realiter: potius debet referri realiter ad volitionem. Dico quod verum esset: si ratione maioris differentiae fieret ista relatio quod in ipsa volitione fundaretur relatio per quam voluntas refertur ad seipsam: quia scilicet ipsa volitio est in voluntate vt in subiecto. Sed non est ita quia relationes actiuorum & passiuorum non fundantur in ali quibus nisi ratione differentiae quae est per potentias actiuas & passiuas: quae non sunt nisi in illis: licet non nisi per motum aut volitionem mediam: vt dictum est. Idcirco sub ratione actiui aut passiui nullo modo potest referri voluntas ad volitionem: sed solummodo ad seipsam: sicut nec mouens ad actum qui est mo tus: sed solummodo ad id quod mouetur: licet non nisi mediante volitione & motu sicut dictum est.
AD secundum quod volitio non est medium: sed potius extremum: dico quod sicut motus ad passum comparatur dupliciter: vno modo vt ad subiectum in quo est, alio modo vt ad terminum in quem ab agente recipitur: & pri mo modo bene verum est quod respectu passi se habet vt extremum: quia vt accidens ad subiectum. Secundo tamen modo non est nisi medium inter agentem & passum fluens ab vno in alterum: sic & volitio vt est in voluntate prout est passa sicut in subiecto, ipsa extremum est respectu illius. inquantum tamen procedit a voluntate agente & recipitur in eandem passam vt in terminum: semper est medium illorum: sicut etiam medium esset inter intellectum & voluntatem si intellectus esset proprium motiuum voluntatis.
AD tertium: si in voluntate essent aliquae relationes per volitionem, per illam potius referretur ad volitum quam ipsa ad seipsam: dico secundum iam dicta quod verum esset si voluntas referretur ad aliquid per volitionem: vt per id in quo aut super quod fundaretur relatio per quam referretur: sicut intellectus refertur ad rem intellectam: & sciens ad scitum per scientiam quae est in ipso sciente & intelligente: quia in ipsa realiter fundatur relatio per quam intellectus intelligens vel sciens refertur ad intellectum vel scitum: & hoc per accidens. dicente philosopho. v metaphysicae. Relatiuorum quoddam dicitur modo accidentali sicut homo qui est relatiuus quia accidit ei esse duplum alicuius: quia accidit ei quantitas in qua fundatur duplatio. Vnde quoniam ibidem circa opinionem aestimantium quod sciens relatiue dicatur ad scitum per accidens, quia scientia est quid commune illis, praemisit dicens: lsta aestimatio accidit quia relatiuorum quaedam referuntur adinuicem propter hoc quod conue niunt in eodem: & quia aestimatur quod scientia est huiusmodi quia est in quo conveniunt sciens & scitum: contingit vt medium sit ex hoc relatiuorum. nunc autem voluntas nec ad seipsam nec ad aliud refertur vt per volitionem vt per id in quo fundatur relatio qua refertur: sed potius vt per medium sine quo relationes secundum actum nequaquam fundarentur in actiuis & passiuis vt dictum est. Nec tamen simile est de scientia & scito & volitione & volito: non enim volitio mensuratur a volito sicut scientia a scito: sed solummodo a libertate, aut a libero arbi trio voluntatis.
SIC ergo patet ex dictis quod in creaturis duae relationes oppositae secundum actiuum & passiuum possunt fundari in eodem secundum rim: secundum primum modum: licet non penes secundum. Et secundum hoc concedenda est secunda ratio.
AD primam in oppositum quod hoc est proprium diuinae substantiae ratione suae infinitatis: dico quod verum est quando fundatur super idem non per aliquid additum illi quod re differt ab ipso: per additionem tamen alicuius re differentis hoc non est proprium diuinae naturae: immo repugnat ei: & comuenit creaturae in primo duorum dictorum modorum circa creaturas sicut patet ex dictis. Ex quibus etiam plane intelligitur dictum Boetii de trinitate. & commentat, eius: de quo sumitur medium illius argumenti. dicit enim Boetius. i. de trinitate. ca. xiiii. sic. Idem ei quod idem, idem est: & similis est relatio in trinitate patris ad filium & vtriusque ad spiritum sctantum, vt eius quod est idem ad id quod est idem. Quia si id in cunctis rebus aliis non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas. Commenta. Id autem, scilicet referri aliqua inter se quae omnibus quibus sunt inuicem idem sunt, vel quae referuntur inuicem idem esse omnibus quibus sunt, non potest inueniri in cunctis aliis rebus. i. nullae aliae res sunt in quibus hoc potest iuueniri. Quia si hoc in aliis rebus inueniri non potest, reuera hoc facit alteritas quae cognata est caducis rebus. non enim sine illorum quibus sunt alteritate diuersa sunt a se quaelibet subsistentia: vt nisi hac alteritate diuersa pasent ad scinuicem referri. & sequitur post pauca. Quamuis horum tertium ad se relatorum & relationum, proprietatibus diuer sarum intelligamus vnam solam simplicem quae vnusquisque est & omnes simul vnus & simplex deus essentiam & nullatenus alterius alteram: & alterius alteram: hoc adde: & nullatenus per aliquod accidens ei quid alterius est ei aliter: & alterius aliter: vt a contrario quod illud in aliis rebus esse non possit hoc faciat alteritas vel cilicet qua fundamentum relationum in altero & altero relatorum alterum est & alterum secundum rem: puta humanitas in Sorte & in Platone cum dicuntur idem: aut cum vnus dicitur pater alter vero filius: vel qua funda mento existente eodem secundum rem singularem illi accidit aliquid: sed aliter secundum quod est agens & aliter secundum quod est patiens, puta voluntati volitio. cui secundum quod est agens siue vol: faciens accidit quod volitio est ab ipsa: secundum vero quod passum, accidit ei quod volitio fit in ipsa & de ipsa secundum praeexpositum modum. Et quia alteritas vtroque horum modorum remouetur a deo in eo quod est producens & productum: & simili ter a substantia dei vt est ratio producendi actiue & passiue: ideo productio in deo est absque omni alteritate: & primo modo & secundo: & sic idem simplex in re esse fundamentum plurium relationum realium contrariarum est proprium essentiae ratione suae infinitatis: nec potest conuenire alicui crea turae. Potest tamen illud contingere in creaturis per istum modum alteritatis secundum iam additum absque modo alteritatis quem iam in praedictis Boetius remouit a diuinis. Aliquando autem alium modum alteritati Boetius expli cat: & similiter remonet ipsum a diuinis: vbi dicit in principio dicti capituli. Neque accessisse aliquid potest dici deo vt ptr fieret, nec enim coepit vnquam esse patr: eo quod substantiale est ei filii quidem productio. vbi dicit Com mentator primo tangendo modum alteritatis praedictum, quem postea exponit vt iam dictum est: dicens. Differentiarum pluralitas in patre & filio & spiri sectao qui non nisi vna essentia sunt, esse non potest certum est enim quod non sunt substantialibus pluribus. Deinde tangit alium modum continue & ipsum exponit dicens, Nec accidentibus. non enim potest dici deo aliquid secundum tempronus accessisse, non enim alicuius accessione ccepit esse pater: sicut numquam alicuius accessu coepit esse: eo quod id in quo ex se filium produxit, non nisi substantia est.
SEcundum hoc ergo dico in proposito: quod licet in agente & passo ex parte voluntatis non sit aliquarum differentiarum substantialium pluralitas: quia non sunt nisi vna simplex essentia: & sic accessit ei secundum temproeus: cuius accessione coepit esse agens: eo quod accidentalis est ei productio eius quod est informatum volitione: quid est vnum per accidens composi tum ex voluntate vt est vis passiua, & volitione. & sic id in quo voluntas vt agens ex se productum suum produxit, est aliquid aliud quam substantia eiu scilicet ipsa volitio: inquantum ipsum per se productum est compositum ex substantia eius & volitione: sicut a mouente extra productum est compositum ex substantia mobilis & moti In quo nullum accidit inconveniens: nec in aliquo derogat productioni & multum differt ab ista. Est enim in diuinis relatio producti & producentis sicut eiusdem ad seipsum: in hoc videlicet quod in relatis secundum rem cum pater refertur ad filium, nihil praeter relationes appositum est. fundamento illarum mediante quo inter producem tem & productum fundentur relationes in isto, sicut in relatis secundum rationem cum idem dicitur ad seipsum, nihil additur illi praeter relationes rationis. quoniam vt dicit Commenteator sicut in his non aufert relationem illa illorum qualiscunque identitas, ita patris ad filium & vtriusque ad spanitm sctantum relationem non aufert haec qua trinus singula riter vnus deus sunt eorum identitas. In creaturis autem puta in voluntate nequaquam est relatio producentis & producti sicut eiusdem ad seipsum: in hoc videlicet quod in relatis secundum rem cum agens refertur ad patiens in voluntate aliquid praeter relationes appositum est fundamento, mediante quo secundum praedi ctum modum fundantur relationes in illo. Et sic in volutate & quacumque creatura identitas in fundamento si nihil sit ei additum, aufert relationem actiui ad passiuum. & ita si in creaturis sint rationes actiui, oportet quod hoc faciat alteritas causata ex tali addito.
On this page