Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
CIrca tertium arguitur quod ingressus religionem ex voto & expertus post ingressum quod possit one ra illius portare, teneatur in illa profiteri. quia sicut se hent votum ad ingressum sic expientia post gressum se hent ad professionem, sicut enm non est votum nisi propter ingressum, sic non est experientia. isi propter professionem. sed vouens se ingressurum religionem aliquam tenetur illam ingredi ergo similiter expartus in illa quod possit onera eius poretare, tenetur in ea profiteri. ltem. ne S mo mittens manum suam ad aratrum aspiciens retro aptus est regno dei, Lucae. ix. sed iste expertus misit manum ad aratrum religionis: recedendo autem & non profitendo aspicit retro. ergo non est aptus regno dei. hoc autem non est nisi quia mortaliter peccat non profitendo, & quilibet tenetur facere illud quod non faciendo mortaliter peccat. ergo &c. Contra. vouens intrare religionem non plus tenetur facere ratione voti quam sub voto continetur: sed professio non continetur sub voto de ingressu: quia tunc vouens ingressum simul voueres professionem: quid fal sum est, quia nec vouet experientiam. aliter enim non posset exire antequam esset expertus an fortis esset ad portandum onera religionis, an intantum debilis quod non consequenter teneretur. quare &c.
DIcunt aliqui quod qui libet tenetur facere illud sine quo illud ad quod tenetur, siue ex voto, siue alio modo, non potest impleri: nisi vane & inutiliter: puta si miles, promittat regiquoe secum ibit siue veniet ad bellum contra aduersarios illius: va ne & inutiliter iret comparendo coram aduer sariis in bello, si non maneret & manendo pugnaret & in pugna perseueraret, sed recederet: nec impleret promissum de eundo siue veniendo ad bellum fine mora & pugna & perseuerantia, nisi rationabilis causa de recedendo superueniret: puta aegritudo aut notitia quod rex iniustum bellum moueret, aut aliquid huiusmodi, quia sine illis vane veniret, quia nihil proficeret & inutiliter, quia aliis mitilibus exemplum recedendi praeberet: quid totum exercitum regis in timorem & fu gam conuertere posset. Sed ingressus religionis ad quem quis tenetur ex voto, non posset impleri nisi vane & inutiliter si non maneret & manendo experiretur & exprtus profiteretur & perseueraret, sed recederet quia sine illis vane & sine profectu intraret atque experiretur, & similiter inutiliter, quia aliis sibi consimilibus exemplum recedendi consimiliter praeberet & ad recessum quantum in se esset prouocaret, & sic eos scandalizaret Nec est causa rationabilis de recedendo superueniens de nunquam profitendo, quia neque ex parte sua, quid suppo nitur, neque ex parte religionis. quia supponitur quod quaelibet religio quantum est ex parte sui sit conueniens cuili bet valenti onera illius portare, ergo quilibet vouens ingressum religionis tenetur non solum ingredi illam, sed etiam manere quousque sit expertus vires suas dicto modo, & similiter profiteri si sit expertus quod onera illius religionis sut ficit portate. & sm hoc concedunt duas priores rationes. Ad rationem autem in oppositum dicunt quod licet professio non contineatur sub voto de ingressu principaliter, continetur tamen sub illo ex annexo, quia vouens ingressum debet hire propositum de profitendo si expertus fuerit vires suas sufficere ad onera illius religionis portanda. & ideo professio futura cadit sub voto sub conditione si tales vires expartus fuerit fore in se, nec illis expartis poterit exire. Et quia expertus sic esse non potest nisi prius experiatur, neque experiri nisi maneat, ideo etiam implicite & ex annexo sub voto de ingressu cadunt simpliciter & absque vlla conditione manere & expriri post ingressum quousque super viribus suis dictam habuerit experientiam.
CIco ego quod in omni quaestione de quacunque obseruantia regulari ex voto qualis est quaestio iam proposita, & qualis erat quaestio quam habuimus in praecedem ti Quolibet: vtrum videlicet ingressus religionem ex voto praecedente si statim exeat post ingressum votum suum expleuerit, duo sunt consideranda. scilicet vis & obligatio voti, & vis atque obligatio statuti ecclesiastici, siquidem circa illam obseruantiam sit editum: & similiter vis et obligatio consuetudinis circa illam obseruantiam rationabilis & praescriptae: quae merito vigorem iuris debeat obtinere. Si enim statutum aliquid circa illam sit editum, aut consuetudo obseruata, sm illam votum illud interpretandum est: puta si quaeratur, vtrum ingressus religionem ex voto praecedente post lapsum anni possit libere exire si statutum aliquid ecclesiae contineat quod talis post lapsum anni statim teneatur pro professo seu teneatur profiteri, aut etiam consuetudo religionis, sentiendum est quod ille nequaquam possit de caetero exire. Si autem nullum statutum circa illam obseruantiam editum sit, neque consuetudo aliqua obseruata, votum illud solummo & praecise interpretandum est secundum vim & obligationem voti. Intentio igitur mea est respondere ad propositam quaestionem, quema dmodum etiam fuit in responsione ad quaestionem dictam praecedenti Quodlibet, habendo respectum solummo & praecise ad vi & obligatio nem voti saluo omnistatuto ecclesiastico circa obseruantiam regularem in quaestione propositam edito vel edendo, & similite consuetudine obseruata vel conseruanda, quia & ordinationi ecclesiae & voluntati superioris & statuto ecclesiae atque consuetudini praedictae censemus in talibus omnino fore assentiendum. Hac ergo protestatione propo sita & intellecta semper in hac quaestione & in consimilibus, Dico quod reuera ingressus religionem siue ex voto praecedente de ingrediendo siue absque voto, debet prius experiri vires suas antequam profiteatur. Vnde & ad hoc nequis in discrete profiteatur, datus est ei annus probationis, sicut dicit illa decretalis, non solum in fauorem conuer si. Vt enim dicit Ambro. in epistola ad Montanum, tempore indigemus vt aliquid maturius agamus nec praeci pitemus consilia. Et idem ad Simplicium. Lenta est omnis virtus & diuturna cunctatrix: ande iudicat priusque examinat. & hoc praecipue ad illa de quibus sunt consilia, quae vt dicit libro i. de virginitate, supra nos sunt & in voto magis sunt quam in magisterio siue praecepto. quae vt dicit Augustinus in libro de adulterinis coniugiis, facienda sunt non lege iubente, sed libera charitate, & ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Et ideo vt dicit in libro de virginitate, in maiori merito collocant propter quod de talibus dicit dominus, Qui potest capere capiat, non ex necessita te, potestatem habentes vfae voluntatis, vt dicit ibidem. Igitur vt de proponente vouere seu profiteri dicit Hiero. ad Demetriadem, sanctae ac spiritualis vitae fundamenta iaciantur vt vires suas agnoscat: quais demum bene exercere poterit cum eas se didicerit habere. optima. n hortamenta sunt cum docetur aliquis posse quod cupiat: ne nihil prosit ad ea vocari quae sibi forte impossibilia esse praesumpserit. & Ambro. libro de vidui. Mensura ergo oneris pro mensura debet esse gerentis. alioquin impositi hominis fit ruina vbi vectoris infir mitas est, non supra vires abstinentiae grauioris vectura subeunda est, sed reliquendum est vt vnaquamque anima se peset, non auctoritate aliquam praecepti, sed incremento gerae prouocata. Vbi praeceptum est lex est: vbi consilium gera est: praeceptum ad naturam reuocat: consilium ad generam prouocat. sed hoc non omnibus iperatur, si ab omnibus flagitatur. etenim qui pesam dis tribuit aequitatem debet examinis refuare: pesa est quae diuiditur: sapientia quae ita diuidit vt virtutes viresque aesti met singulorum. & ideo dicit dominus quod qui potest capere capiat. Scit enim creator omnium affectus esse varios singulorum, & ideo ad virtutem prouocat, non autem infirmitatem viculis alligat. Sed quoniam vt sicut dicit dominus, non omnis quae ndo coepit deliberet: quae aggressa est perseueret: nulla detur occasio aduersatio, nulla subtrahatur Christo obla tio: noli ergo vt ait Hiero. ad Alletam, subire onus quid ferre non poteris, ne vt ait Greg. li. i. Pasto, qui in plano stantes titubant in praecipitio pedem ponant. Et licet vt dictum est ingressus religionem debeat expriri vires suas prius quam profiteatur, vt non nisi discrete profiteatur: Dico tamen quod vouens ingressum religionis, & illum solummodo expli cans verbo cordis, siue explicet verbo cordis aut oris quod in vouendo habet propositum & de intrando & de permanendo, & de experiendo et de profitendo, siue neutro modo explicet, sed cointelligatur implicite, nisi vere & expresse intendat verbo cordis, aut oris se obligare ad permanendum & ad experiendum & ad profitendum vel simpliciter, vel sub conditione si sufficientem se oneri inuenerit: ad nullum illorum se obligat per illud votum, nec com tinentur sub eo ex annexo, sicut nec simpliciter, sed cadunt solummo sub modo proposito: quia nequamquam se obligat, sia est so lummodo circunstantia voti, siue tamquam circunstans votum, sine quae votum ipsum non esset votum, nec etiam esset licitum, promissum nisi in casu fieret puta occasione mortis, vel huiusmodi vel alicuius consimilis. vnde & in praecedenti Quolibet si sic posset voueri ingressus religionis sub dubitatione dimisi quaestionem. xx. Et sic dico quod ex ratione & forma talis voti sic vouens nihil amplius vouet quam merum ingressum, & ad nihil amplius se obligat. Et sic vt mihi videtur nihil il lorum verum est quae assumpta sunt in solutione vltimi argumenti, & sicut professio sub dicta conditione scilicet si expertus fuerit, non cadit sub voto, similiter secundum quod alias declaraui, nec mora, nec experientia cadunt sub voto ingressus, quoniam si aliquod istorum implicite, aut ex annexo caderet sub vo to, potius caderet sic sub voto ipsa professio quam mora vel experientia, quia professio est finis ingressus mo rae & experientiae. finis autem semper principalius cadit sub proposito & intentione proponentl inquantum proponit: quam aliquid eo rum quae sunt ad finem. Et sic quemadmodum siquis voueret se daturum pitantiam alicui religioni in aliqua certo die & siml proponeret illam intrare illo die, nec intenderet in proponendo se obligare ad ingressum, nec in vouen do pitantiam, nullo modo dicendus esset talis esse obligatus ad ingressum, nec deberet dici quod ingressus caderet vllo modo sub illo voto: sic, siquis vouet se ingressurum religionem, & simul proponit manere & experiri & profiteri, nullo modo dicendus est esse obligatus ad moram, experientiam, seu professio nem, nec implicite, nec explicite, nec vere, nec interpraetatiue, nec principaliter, nec ex annexo quantum est de vi voti simplicis ingressus, quia vota sunt stricti iuris: si siquis voueret se professurum, siue proponeret expresse aut voueret se intraturum siue non, sper tamen iplicite & interpretatiue & ex annexo censendus esset vouere ingressum, & similiter moram ad experiendum & experientiam si non velit in ingressu stati profiteri. & hoc ideo quia posterius ordie non potest impleri fine impletione prioris. prius tamen potest impleri fine posterioris impletione. Vnde cum ordine discretionis & ratio nis rectae atque statuti ecclesiae, post ingressum mora & experientia quae haberi potest primo anno qui dicitur probationis, debeant praecedere professionem: in quo tamen quisque potest ex permissione ecclesiae sibi praeiudica re seipsum statim ad professionem futuram obligando, aut etiam statim profitendo, ideo profitens statim, aut obligans se ad professionem futuram, post talem obligationem aut professionem tenetur intrate & morari, sed non ad experiendum, sed ad votum implendum, non tamen econuerso post introitum tenetur vllo modo morari experiri aut profiteri quantum est de vi voti. Et sicut iste ex vi voti ingressus non tenetur experiri: sic religionem ingressus & expertus quod potest onera eius portare non tenetur profiteri. Quod dico: si solummodo expressit votum introitus. Si enim sic expertus teneretur ex hoc profiteri, videtur quod siquis esset perfecte exprtus quod sufficerent sibi vires ad portandum onera religionis, sicut plurimi sunt clerici: qui morantur cum religiosis: qui secretis consiliis & laboribus parti nentibus ad onera religionis intersunt: qui etiam experientia visus & auditus & aliorum sensuum plus possunt noscere onera religionis quam nouitii in illa quacunque experientia operis: talis inquam vouendo introitum religionis statim esset obligatus ad faciendum professionem: quid falsum est, quia etiam tali a iure concessus est annus probationis: qui frustra ei concederetur. Perinde enim esset talem statum profiteri & expectare vsque ad annum: nisi quod maior experientia esset in ipso, si cum experientia sensuum esset experi entia operis in ipso, quam si non esset. Sed non videtur quod requiritur in hoc summa exprientia. Aliter enim nouitii deberent interesse secretis consiliis ordinis: in quibus grauia & ardua ordinis tractantur: ad quae in plerisque or dinibus nequaquam admittuntur. Falsum est ergo illud ex quo istud sequitum scilicet quod vouens simpliciter intrare tene tur ad professionem si expertus fuerit se fore idoneum ad onera religionis portanda. Quare non plus vouens intrare secundum dictum modum tenetur permanere expgriri aut profiteri si inuenerit se idoneum, quam intrans simpliciter absque omni praecedenti voto. de quo omnino manifestum est quod ad nullum illorum tenetur, quia nihil omnino vouit aut promisit nisi ex fallibili appentia facti, potest enim talis intrare derisorie cum intentione stati exeundi: qui gra uiter peccaret: quemadmodum grauitur peccaret ille qui in facie ecclesiae duceret per verba de praesenti mulie rem cui non esset in aliquo prius obligatus, cum intentione & proposito ipsam statim dimittendi & in trandi religionem. & tamen sicut iste non est obligatus ad standum cum illa muliere, quia nec est ei in vllo obli gatus secundum rim: sic nec ille ad permanendum in religione. Vnde quod post introitum religionis, etiam ex vo to, aliqua mora aut experientia expectanda sunt, hoc non est ex aliqua obligatione in voto de intram do, sed solummo ne professio fiat indiscrete, vt patet ex dictis sanctorum praepositis. Nec etiam ecclesia ex statuto suo tale tempus indulsit nisi praeuio iudicio rectae rationis naturalis quae sic debet fieri: sed quod tantum tem pus, annuale scilicet ordinauit, & sic limitauit, non similiter ex recto iudicio rationis naturalis fuit, quia vbi vni vel in vna religione sufficeret ad experientiam tempus annuale, forte alteri vel in alia religio ne non sufficeret tempus triennale: sed potius ex recto iudicio rationis coniecturalis tantum tempus est praefixum: & quia regulariter praesumendum est quod cuilibet homini habenti vsum rationis tantum temporis sut ficiat ad capiendum experientiam duritiae & status cuiuslibet religionis. Sic ergo adhuc dico re uertendo iterum ad propositum: quod esto quod quis voueat intrare religionem cum proposito intrandi, per manendi, experiendi, & profitendi: tamen postquam ingressus est, & soluit propositum de intrando, non tamen quia proposuit, sed quia vouit: aliter enim ad soluendum non teneretur, sicut dictum est: absque omni calum nia soluit totum promissum suum, maxime si intrauerit continuato proposito de intrando: quod proculdubio necesse est iplere, vt dictum est. Nec tamen suit ei necesse ad soluendum votum quod intrando habet propositum de permanendo experiendo & profitendo, sed statim post introitum potest exire absque omni mora experientia & professione: & in mera voluntate intrantis est permanere & non permanere: & etiam per aliquam per manentiam experiri, & non experiri, & similiter post perfectam experientiam etiam si inuenerit se idoneum pro fiteri & non profiteri, ita quod quondocumque ei placuerit post ingressum libere possit exire absque omni peccato Etenim si vouendo introitum simul voueret ex proposito annexo permanentiam experientiam & pro fessionem, hoc tamen non esset nisi sub conditione tali, scilicet si ei placeret, & quousque ei simplici ter placeret. Etiam licet ab initio praesumeret & certitudinaliter sciret quod posset onera ordinis por tare, nequaquam esset ex hoc ad profitendum obligatus: quia nequaquam vouet sub illa conditione, si inuenerit ex experientia se idoneum ad portandum onera religionis. tunc enim illa conditione extante etiam statim obligatus esset ne posset postmodum, vel statim exire, vt dicunt in solutione vltimae rationis Quid fallum est, quia in primo voto non plus vouet se professurum si experiatur se posse portare one ra religionis, quam non professurum si experiatur se non posse portare illa: cum tamen esset ei licitum de bonum non profiteri, si non posset onera religionis portare, & malum profiteri, vt patet ex supra dictis. Et quod amplius est non plus vouet se permansurum & experturum & professurum post ingressum si ve lit quam non permansurum nec experturum neque professurum si nolit, cum tamen hoc liceat licet forte non expediat. immo nullo modo omnino vouet aut obligat se permansurum aut non permansurum, experturum aut non experturum, professurum aut non professurum, & hoc neque simpliciter neque sub conditione vlla. Dico igitur tertio simpliciter quod si talis exprtus sit post ingressum ex voto praecedente etiam de ingressu quod possit onera religionis portare, nequaquam tamen propter hoc tenetur profiteri, sicut nec fratres illius religionis tenentur ipsum ex vllo voto vel promisso recipere ad professionem etiam si ille velit, licet forte illi peccarent volen tem profiteri non admittendo nisi causa rationabilis esset. ille autem non peccaret exeundo. Quod ergo dicunt praedicti: quod quilibet tenetur facere &c. vt recitatum est iam supra: dico quod vtilitur & fructuose ali quod opus contingit implere dupliciter. Vno modo illi cui vouetur & promittitur. Alio modo illi qui vouet aut promittit. Et licet primo modo talis intrans & non permanens neque experiens neque profitens similiter neque experturus neque professurus non impleat promissum vtiliter seu fructuose illis quibus vouit, immo occasionaliter illis quibus vouit magis obest talis introitus quam prodest: secundo tamen modo vtiliter & fructuose intrat dicto modo. Vtiliter dico & fructuose non in acquirendo bonum, sed in fu giendo malum, quia sic intrando non est transgressor voti primi, quod esset si non intraret etiam si mu taret propositum de intrando & haberet propositum de non intrando. quemadmodum econtra vouentibus castitatem non solum nubere, sed velle nubere damnabile est, quid tamen nequaquam esset, si ante ingressum mu taret propositum de non permanendo, aut non experiendo, aut non profitendo, quia vt dictum est nuiium illorum omnino cadebat sub voto. & ideo absque peccato potest tale propositum ad libitum voluntatis mutari statim ante ingressum: nec peccat in introitu cum tali proposito contrario proposito sub quo vouit, quia se liberat a praecedenti obligatione. sicut qui primo promisit ducere mulierem, & vouit intrare religionem: potest primo ducere illam absque peccato, non tam propter aggressum melioris boni, quia hac de causa etiam consummato matrimonio post carnalem copulam posset vxorem dimittere propter ingressum religionis: simpliciter enim semper melius bonum est religio quam matrimonium: quam propter promissionem qua se prius obligauerat soluendam: licet vt dictum est multum peccaret qui absque coactione voti praecedentis intraret religionem cum proposito sta tim exeundi, aut duceret mulierem absque obligatione praecedente de ipsa ducenda, cum proposito statim religionem intrandi. Maior ergo in ratione illorum simpliciter vera est quoniam illud ad quidquis tenetur nullo modo potest impleri sine alio nisi vane & inutiliter, & illi qui promittit & tenetur, & illi cui promittitur & cui tenetur. Veruntamen si illud ad quod tenetur ex voto vel ex promissione non vergit in profectum illius cui vouetur vel promittitur: nisi cum aliis impletis, & fine aliis inutiliter impleturilli: si tamen il lud vergit in profectum illius qui vouit aut promisit, bene ponst vtiliter impleri sine illis impletis, quia votum siue promissum sic debet semper interpretari, vt vergat in fauorem illius in cuius profectum sit principaliter, sicut iam dicetur. Et sic non est simile de milite qui ex promisso tenetur ire ad bellum cum rege, & in proposito, quia illa obligatio fit in commodum regis principaliter & in eius fauorem: & ideo secundum intellectum regis ratio nabilem deberet interpretari, sicut iuramentum semper debet interpretari secundum rationabilem intellectum qui praesumi debet fuisse in eo cui iuratur. Et ideo quia rationabiliter praesumitur, & pro certo, quod rex militem non conduceret ad solum veniendum secum ad locum belli, sed ad pugnandum & secum perseuerandum in bello, ideo miles ad hoc tenetur principaliter: & implicite intelligitur fuisse promissum in promissione ve niendi ad bellum. lsta autem promissio de intrando religionem sit principaliter in fauorem ipsius vouen tis: & ideo secundum eius intellectum rationabilem debet votum illud interpretari: & ideo rationabiliter praesumitur quod ad tam arduum & periculosum velit se statum obligare, si hoc specialiter exprimat vel intendat, puta ad profitendum etiam, si se inueniat per experientiam idoneum, quia bene fallit humana experientia, vel ad simpliciter permanendum post ingressum, aut etiam experiendum, postquam dubium est an placere debeat ipsum permanere aut experiri, etiam si nulla causa rationabilis oc currat propter quam debeat rationabiliter displicere: sed maxime si aliqua causa etiam minus rationabilis ei occurrat quare ei displiceat, inutile esset omnino illi permanere aut experiri sine complacentia. & sic non obstante quod tale votum posset impleri mutato proposito de permanendo experiendo & profitendo: simpliciter tamen quantum est ex se tanti boni est, & ideo intantum est materia voti quamuis postmodum mutetur proposi tum dictum, quanti boni esset, & quantum esset materia voti si maneret propositum dictum, quia mutatio vel permanentia superueniens omnino est accidentalis voto: & sufficit ei quod pro tempore voti sit propo situm implendi illa tanquam circunstantia necessaria ad fieri voti, sed non necessario ad impletionem voti. Ad cuius intellectum est aduertendum: quod ad fieri voti necessario duo occurrunt. Quorum vnum est materia voti siue actus: qui vouetur qui debet esse bonus ex genere. Alterum vero est circunstantia voti propter quam actus sit bonus ex circunstantia. Et ad primum vouens obligatur simpliciter, non autem ad secundum nisi sub conditione si velit assequi primum ex actum, quemadmodum in baptismo quilibet adultus vouet de facto obseruare diuina mandata, puta honorare parentes, & debet habere in proposito explicite, velimplicite quod seruabit illa ex charitate. Aliter enim fictus ad baptismum accederet. Si vero postmodum ooc currere necessitas honorandi parentes, si ipsos honoret ex solo timore poenae transgressionis legis quan incurreret: ipse mandatum impleret, sed praemium vitae aeternae non obtineret. Consimiliter siquis voueret quod infirmum quem credit pauperem visitaret: & cum hoc proponeret quod ei denarium daret: si statim post perciperet quod sufficientiam haberet, & propositum mutaret de dando denarium, & visitans: nihil daret, reue ra votum impleret: licet cum proposito nihil dandi accederet. Et hoc est quod communiter dicitur: quod sine charitate impleri potest substantia mandati: sed non finis mandati. Et sic iste in proposito implet votum implendo substantiam introitus sed non finem, qui est praemium vitae aeternae pro merito introitus: & sic omnem poenam deuitat & omnino non peccat. Et propter illa duo definitur votum quod est conceptus melioris propositi: vt materiam voti intelligamus per ln conceptus. i. res con cepta: circunstantiam vero per lv melioris propositi. i. circa quod propositum est aliud quod est melius quam substan tia actus sit: & natum est facere ipsumactum meliorem quam sit ex substantia sua: vt sit definitio mate rialis. Secundum dicta ergo concedenda est vltima ratio. Ad primum in oppositum: sicut se habet vo tum ad ingressum, &c. Dico quod verum est quo ad ordinem prioris & posterioris: quia sicut votum praecedit ingressum, sic experientia praecedit professionem: & sic ingressus non posset esse sine voto praecedente: nec professio sine praecedente experientia. Sed non est simile quo ad illorum connexionem in ordine: quia votumobligat ad consecutionem ingressus: quia ipse est materia voti, non autem experientia ad professionem: quia neu trum illorum cadit sub secundo. quod patet ex praedictis. Ad secundum: nemo mittens manum: &c. Dico quod ibi metaphorice loquitur Christus, per aratrum intelligit opus bonum: quid secundum glos. duritiem cordis euertit: & ad bonos fructus aperit, per manum intelligit voluntatis intentionem. per retrospicere intelli git carniale desiderium ad vitia relicta. Et propter argumentum distinguendum est de aratro: sicut & de bona operatione. Est enim quaedam bonaoperatio praecepti: est alia bona operatio consilii. Ad aratrum operis praecepti manum mittit qui voluntatem suam illi ad se in illo exercendum apponit: & retro aspicere mis sa manu ad istud aratrum est per desideria carnalia ad vitia relicta se conuertere. Ad aratrum vero operis consilii manum mittit aliquis dupliciter: vel proposito proficiendi absque voto: vel cum voto. Primo modo manum mittit ad aratrum qui proponit absque tamen omni promissione & voto religionem intrare: quem retro aspicere ad actiones mundi licitas relicto progressu in opere perfectionis proposito, peccatum non est: eo quod nudum propositum talem nullo modo obligauit ad opus superogationis exequendum. Secundo autem modo scilicet cum proposito vouendo manum mittit ad aratrum aliquis dupliciter. Vno modo per solum votum de intrando. Alio modo per professionem de per seuerando. Quorum quilibet retro aspicit dupliciter. Aut videlicet de promissione poenitendo, facto tamen quid promissum est iplendo: aut ad contraria eius quod quilibet secundum se, promisit diuertendo, non implendo facto illud quod promisit. Et isto secundo modo quilibet praedictorum retroaspiciens non est aptus regno dei: sed peccat non adimplens quod promisit. Vterque enim talium post votum vel pro fessionem tenetur manum apponere ad aratrum: quia vouens tenetur intrare: & qui professus est tenetur professionis suae opera adimplere: vt posteriorum oblitus ad anteriora quae professus est conuertat aspectum. Si autem primo med scilicet de promisso poenitendo quilibet horum retro aspiciat, neuter aptus est regno dei: aliquid scilicet praemii promerem do: quia vt dictum est qui vouit religionis ingressum, ex eo quod nudum votum implet ingrediendo absque propo sito manendi, praemium non meretur apud deum inquantum huiusmodi: licet poenam transgredientis votum euadat. Similiter in religione professus si opera suae perfessionis faciat quo ad substantia facti, poenitens tamen de professione & voto, in hoc faciendo praemium non meretur aeternum licet poenam transgressionis euitet. Et hoc dictum de his duobus verum est: & locum habet in astrictis voto & prfessioni alicuius operis superogationis: quid qui dem non est de necessitate salutis. In illis autem operibus quae sunt de necessitate salutis: qualia quis vouet as sumendo baptismum, nullus aspiciens retro ilia. scilicet non faciendo, aptus est regno dei: quia talis non solum gloriam non meretur: sed poenam danmnationis incurrit. Quia si substantiam operis impleat: sed non ex charitate: pro tanto re tro aspicit: quia etsi poenam transgredientis opus praecepti euadat: gloriam tamen quae debetur obseruationi praeceptorum non meretur. Si quis autem supra opera praeceptorum ad quae de necessitate tenetur, voueat consilia, si debeat mereri gloriam simul tenetur ad impletionem praeceptorum & consiliorum modo quo promisit consilia, vo lende. scilicet vel cum hoc etiam profitendo. talis enim non solum tenetur ad obseruationem praeceptorum: sed & consiliorum: ita quod retro aspicit: siue obseruatis consiliis mandata non obseruet: siue econverso obseruatis mandatis non obseruet consilia. Vnde de talium obligatione dicit Hiero. ad Demetriadem, loquens de praeceptis & consiliis. Vtrumque debes & virginitatem quam vltro obtulisti: & iustitiam quam ipse praecepit: integrum vtrumque persolue. De transgressione autem talium circa praecepta obseruati consiliis, subdit. Non earum te exempla decipiant: quae sibi in sola ca stitate plaudentes, perpetuae castitati bonum non cum iustitia: sed pro iustitia offerre volunt: vt in compensatione pec catorum praemium virginitatis annumerent: atque pro praemio impunitatem petunt, vel certe impudentiori verecundia co ronandas esse putant & in regno caelorum caeteris praeferendas quae sibi mandatorum transgressione aditum clauserunt caelo rum. Et sicut hoc est verum de voto castitatis: sic & de aliis: vt alibi determinaui circa praeceptum de honorando parentes. De transgressione autem talium circa consilia, dicit Augustinus super psal. lxxv. Quisque quid voluerit voueat: & illud attendat: vt quid vouerit reddat. Si aspiciat retro, malum est: quae autem respexit ad nu ptias non quia voluit nubere damnatur: sed quia iam antecesserat. ldem ad Armentatium. Quia enim iam vo uisti, iam te astrinxisti, aliud facere tibi non licet.
On this page