Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 31
SEquentur quaesita pertinentia ad actus peccati, & erant tria. Primum: vtrum liceat alium &s occidere ne occidatur. Secundum: vtrum licet pugnare in duello. Tertium: vtrum tegulam & positam in certo loco per quam aliquis dicitur fascinatus aut maleficiatus: & non s posset curari nisi per ipsius tegulae depositionem de loco: liceat eam deponere siue de lo co illo tollere.
CIRca primum arguitur quod non: quia Augustinus dicit libro de libero arbi trio. Non sunt liberi a peccato qui pro his rebus quas contemni oportet, humana cae de polluti sunt. Inter quae computat vitam propriam.
CONtra. vnusquisque potius debet vitam suam conseruare quam alterius. ergo potius debet alium occidere vt saluetur vita sua quam permittere occidi vt saluetur vita alterius.
HIC est aduertendum: quod sicut secundum philosophum secundo Physicae eorum quae sunt generaliter in vniuerso, quaedam fiunt a natura: quaedam a casu: quaedam a proposito: sic & quaecumque fiunt in no bis. In quibus ita se habet in nobis, quod ab eis quae in nobis fiunt a natura, neque boni neque mali efficimur, ne que laudamur, neque vituperamur: vt dicitur secundo Ethicorum: et ita neque meremur neque demeremur. Similiter etiam neque ab eis quae fiunt in nobis a casu, optima enim concedere fortunae perniciosum, vt dicitur primo Etlosoer. Et si non optimum vt virtus: quare neque pessimum vt vitium: quia ab eisdem generatur & corrumpitur & vitium inducitur. Virtus ergo & vitium & velite a quibus laudamur aut vituperamur, aut meremur aut demeremur, necesse est fieri a proposito & volutate & electione. In eligendo enim bona aut mala quales quidem sumus, vt dicitur. iii. Ethi. vbi dicit Comment. Vel enim boni vel mali. & hoc ideo: quia scilicet electio in moralibus determinat ea quae sunt ad finem. Voluntas autem per intentionem ad finem dirigit Morales autem actiones speciem secundum operantis intentionem recipiunt. Cum enim intentio nihil aliud sit quam voluntas directa in finem: & in finem non dirigitur nisi concupiscentia & amore: quae si bona fuerit bonum est opus inquantum est ex parte operantis: malum autem si mala. Vnde Augustinus in principio de libero arbitrio in uestigans quae sit causa mali in exteriori opere, dicit. Dum tu foris in ipso facto quod iam videri potest malum quae ris pateris angustias. Et sequitur post pauca. Clarum enim est iam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere damnari, quae nihil aliud est quam concupiscentia mala: quae facit intentionem malam: quam vt dicit Augustinus ibidem alio nomine cupido nominatur, vt si intentio sit bona, si aliquid praeter intentionem in opere vel ex ipso contingit non reputatur ad laudem vel meritum operanti si sit bonum: neque imputatur ad vituperium vel demeritum si sit malum: sed inter fortuita & casualia respectu operantis computatur. dicente Augustino in epistola ad Publicolam. Nec reus est mortis alienae qui cum suae possessioni murum circunduxerit aliquis ex ipso muro percussus intereat. Nec reus est Christianus si bos eius aliquem vel equus calcem iaciendo occidat: Aut igitur non debent Christiani boues habere cornua, aut equus vngulas: aut dentes canis. aut vero bea tus Paulus quando satisegit vt in tribuni notitiam perferretur insidias sibi a quibusdam perditis praeparari: & ob hoc deductores accepit armatos: si in illa arma scelerati homines cecidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. Et sequitur, quod notabile est. Absit vt ea quae propter bonum aut licitum facimus, aut habemus: si quid per hoc praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. alioquin nec ferramenta domestica, nec agrestia sunt habenda: ne quis se vel alterum interimat, nec arbor aut restis, ne quis se indae suspendat, nec fenestra facienda est, ne per hanc se quis praecipitet. Quid est enim in vsu hominum bono aut licito, vnde etiam non possit pernicies irrogari.
AAD propositum igitur descendendo an licet quemquam alium occidere ne ipse ab illo occidatur: cum talis occisio non sit nisi sub specie defensionis, vt propria vita conseruetur: quae si aliter salua esse posset, nullo modo occideret, aut occidere vellet: distinguo quod hu iusmodi defensio aut est cum moderamine inculpatae tutelae id est quod tam moderate se defendat quod in tuendo se nulla omnino culpa cadat: aut est cum aliquo excessu illatae violentiae. Si secundo modo: tunc subdistinguo. quia occidens aut vice aut ordine praeest publica potestate: aut non. Si secundo modo, sic neminem licet occidere ne occidatur: quia licet huiusmodi actus occidendi ex principali intentione finis principa lis bonus est, vt iam dicetur: malus tamen est ex modo directionis eius in finem. Vt enim actio moralis sit bona, necesse est secundum philosophum. vi. Ethicorum, quod opus perficiatur & secundum prudentiam, & secundum moralem virtutem. Moralis enim virtus est quae finem voluntati praestituit informando intentionem, vt sit recta: & prudentia particularium quae secundum exigentiam finis opera in finem dirigenda determinat vt sint moderata, quia vt dicit ibidem philosophus, Virtus enim intentionem facit rectam: prudentia autem quae ad hanc. Vnde talis licet expresse nullo modo haberet in sua intentione occidere: sed solummodo se tueri: ita etiam quod si crederet occidere quocumque modo, non se tueretur: interpretatiue tamen censetur velle occi dere pro tanto inquantum modum excedit: eo quod hoc voluntarie facit & non sine libidine & nimio amore viuendi, hoc est improba cupiditate, quae tunc maior est quando expresse habet in intentione occidere, ne occidatur: & ideo in defensione excedit exasperatus ex iniuria sibi illata. Vnde Augustinus metum quo quis occidit isto modo, ad libidinem reducit in principio de libero arbitrio, vbi dicit. Qui metu ens hominem occidit: cupit vtique fine metu viuere. Et infra. Cupere namque fine metu viuere, non tantum bono rum, sed etiam malorum omnium est. verum hoc interest: quod id boni appetunt, auertendo amorem ab his rebus quae sine amittendi periculo nequeunt haberi. Mali autem vt his fruendis cum securitate incumbant, remouere impedimen ta conantur. Talis ergo qui in tuendo se excedit: & per hoc occidit: hoc non nisi nimio amore viuendi l facit qui est cupiditas illa quae libido nominatur: quae nihil aliud est quam nimius amor earum rerum quas quisque potest inuitus amittere. Vnde Augustinus continuo de tali homicidio loquitur subdens. Mihi discutiendum videtur vtrum hostis irruens vel infidiator sicarius siue pro vita, siue pro libertate, siue pro pudicitia, sine vlla interficiatur libidine. Et respondet dicens. Quomodo possum arbitrari ca rere istos libidine: qui pro his rebus digladiantur quas possunt amittere inuiti: aut si non possunt, quo modo opus est pro his vsque ad hominis necem progredi: Si vero occidens ex ordinaria iurisdictione prae est publicae potestati, aut gerit vicem illius: iterum distinguo. Aut enim lex dedit praeceptum occidem di talem, & consimilem, aut non, sed solum permisit. Si secundo modo: sic adhuc non licet occidere vllo modo. primo modo licet. Vnde arguendo legen esse iniustam quae permittit, aut praecipit occidere illum qui vult occidere, si non licet quemlibet talem occidere, dicit Augustinus de libro ar. Non ergo lex iusta est quae dat potestatem vel viatori, vt latronem ne ab eo ipse occidatur, occidat, vel cuipiam viro vel foeminae, vt violenter stupratorem irruentem ante illatum stuprum si possit interimat. Nam militi iubetur est lege vt hostem necet. a qua caede si tempauerit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges iniustas, vel potius nullas dicere audebimus: Nam lex mihi esse non videtur quae iusta non fuerigsEt respon det continuo dicens. Legem quidem satis video esse munitam contra huiusmodi accusationem in eo populo quem regit, quae minoribus malefactis ne maiora comnmittantur, dedit licentiam. Multo enim minus est eum qui alienae vitae insidiatur quam eum qui suam tuetur occidi: & multo est immanius inuitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo illa vis infertur ab eo cui inferre conatur interimi. lam vero miles hostem interficiendo minister est legis: quare officium suum facile nulla libidine impleuit. Porro ipsa lex quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Potest ergo illi legi quae tuendo rum ciuium causa vim hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari. & de omnibus ministris qui vice atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata quomodo inculpati queant esse non video. Non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in po testate. Liberum itaque eis est neminem occidere pro his rebus quas inuiti possunt amittere. Et postquam continuo ostendit quod vita, & pudicitia, &e talia sunt huiusmodi, subdit dicens. Quapropter legem non apprehendo quae tales permittit interfici: sed quo pacto istos defendit qui interficiunt non inuenio: quos reos nulla lex tenet: sed earum quae ab hominibus leguntur. Nam nescio vtrum non aliqua vehe mentiore, ac secretissima lege teneantur: si nihil rerum est quod non administret diuina prouidentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro his rebus quas contemni oportet, hu mana caede polluti sunt: Videtur ergo mihi & legem istam quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, & per diuinam prouidentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi hic assumit quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis: & quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias poenas apertas habent: a quibus mihi videtur sola posse liberare sapientia. Soli ergo qui prae ceptum habent ex lege occidere, possunt licite occidere illos qui se volunt occidere, & quoscunque etiam alios publicos malefactores. Qui tamen si in hoc aliquid propriae libidinis apponerent, tunc apud deum culpabiles haberentur. Vnde Augustinus quaestioni Publicolae in casu propositae quaestionis quam proposuit ei per haec verba. Si Christianus videat se a Barbaro vel a Romano velle interfici, de bet eos ipse Christianus interficere ne ab illis interficiatur: vel si liceret impugnare vel repellere: quia dictum est, Noli resistere malo. respondens ad primum articulum dicit. De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur non mihi placet consilium nisi forte sit miles aut publica functione teneatur: vt non pro se hoc faciat: sed pro aliis aut pro ciuitate, accepta potestate legitima si eius congrueret personae. Nota quod dicit si eius congrueret personae. Ex quo videtur quod lex non esset iusta quae praeciperet cuique indifferenter quod occideret volentem se occidere: & sic poneret in hoc quemlibet suum esse ministrum: quemadmodum forte aliquis diceret quemlibet licere occidere ne occidatur, quasi tale prae ceptum sit de intentione legis latoris ponentis legem de occidendo impune volentes occidere. Sed hoc non congrueret multis: qui sub praetextu huius libertatis multos libidinose occiderent: vt id circo lex illa iusta non esset. Non enim iustitia legis pendet ex voluntate legislatoris, quasi iustum sit quicquid ipse praecipere velit: sed a iustitia legis diuinae & naturalis, cui congruere debet etiam si ab iniusto legislatore statuatur. dicente Augustino de libero arbitrio. Lex quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, dei iussu tulit id est quid praecepit aeterna iu stitia. Si autem occiderit quis defendendo se cum moderamine inculpatae tutelae, ibi distinguo: quia talis aut habet voluntatem & intentionem vt ipse potius illum occidat ex tali defensione sua quam quod occidatur ab eodem: aut non. Si primo modo, dico quod non licet quantum est ex intentione animi, quamuis liceat ex qualitate facti, vt iam dicetur. Quod enim de genere facti est peccatum, velle hoc fieri po tius quam temporale bonum amittatur: vt si vellet quod potius bos suus hominem occideret quam quod bos suus occideretur ab ipso: hoc non licet omnino: quamquam non nisi sub conditione praeeligatur etiam si nullus effectus consequatur: quia non est illa voluntas sine libidine. Si secundo modo, in illo casu licet simpliciter, immo debitum naturae est vt quilibet vitam suam quantum possit lege diuina seruata tueatur, & alium quemcunque impediat ne occidat quemcunque, & maxime seipsum: dicente Augustino ad Publicolam. Qui repelluntur aliquo terrore ne malefaciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Per quod statim respondet ad illud quod ipse adiunxit in sua quaestione subdens. Hinc autem dictum est vt non resistamus malo: ne nos vindicta delectet quae alieno malo animum pascit. Vnde si nul lo modo vindicta excedat defensionis modum: nec ex vero proposito occidendi: nec ex interpretatiuo: nec etiam habendo voluntatem occidendi sub conditione ex moderata defensione: & tunc ex tali defensione occidatur: cum illud sit omnino praeter intentionem eius: nec actus ex circunstantiis suis: quia non excedit proportionem finis virtutis: ad huiusmodi occisionem per se ordinatur: talis occi sio in respectu occidentis, & actus eius quo occidit omnino casualis est, nec debet ei imputari omnino: quia quid fecit propter bonum & licitum fecit. Ex quo sequens homicidium non debet imputa ri agenti ad peccatum: vt patet ex dictis Augustini supra positis.
AD argumentum in oppositum quod vnusquisque potius debet vitam suam conseruare quam alterius: dicendum quod verum est salua diuina iustitia. Si tamen oporteret eum facere contra diuinam iustitiam eam conseruando, potius deberet eam perire permittere, quam alium occidere, aut etiam absque cuiuslibet alterius damno contra diuinam iustitiam facere. Vnde quaestioni quam sub hac forma proposuit Publicola: Si Christianus vi ctus fame multorum dierum: in qua videt iam mortem proxime imminere: inuenerit cibum in ldolio positum: & non possit inuenire alium cibum: debet mori: an ex inde cibari: Augustinus respondet breuiter dicens. Aut certum est idolothytum esse: aut certum est non esse, aut ignoratur. Si certum est esse, melius Christiana virtute respuitur. Si autem non est, vel nescitur, sine vllo conscientiae scrupulo in esum necessitatis assumatur. Et Anselmus in meditationibus suis. Si peccatum est deum exhonorare, hoc homo facere non deberet: etiam si necesse esset quicquid est quod deus non est perire. Et cap, penultimo de similitudinibus. Si hinc peccati pudorem & illic cernerem inferni horrorem: & necessario vni eorum haberem immergi: prius in infernum me immergerem, quam peccatum in me immitterem. Ad illud ex Augustino: quod illi non sunt liberi a peccato: dicendum quod verum est quando habent aliquam voluntatem & intentionem occidendi vere vel interpretatiue, absolute, vel sub conditione. Quando vero omnino est praeter voluntatem secundum dictum modum: tunc est omnino sine peccato. Et tali modo praesupponunt iura humana ipsum fieri quando occidens non potest effugere: & ad hanc intentionem bene & iuste ipsum impune permittunt. Si enim adsit occulta volum tas, quae iudicio humano probari non potest, illam diuino iudicio relinquunt.
On this page