Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIrca tertium, videlicet vtrum aliquis error vel facti vel iuris excuset peccatum: Arguitur quod error facti non excusat, quia Abimelech peccasset errore facti in Saram vxorem Abrahae nisi dominus eum praeseruasset, sm quod Gen. xx. dicit illi dominus. Scio quod in simplicitate cordis feceris, & ideo custodiui te ne peccares. Item dominus dixit de Iudaeis crucifigentibus. ipsum: nesciunt quid faciunt, & hoc quia errabant errore facti: non credentes illum quem crucifixerunt, esse Christum: & tamen peccauert. Contra. dicit Christus. Si non venisse &lo quutus eis non fuissem peccatum non haberent. & hoc non nisi quia per ignorantiam errantes excusati fuissent, ergo &c.

DIco quod non sunt idem error & ignorantia, sed verum est quod non est error fine ignorantia. Est enim quaedam ignorantia negationis: quao dicitur in pueris nescientia, qua aliquis nescit quod non est potens aut natus scire propter subiecti indispositionem ad scientiam contrariam illi ignorantiae: & in adultis dicitur ignorantia inuincibilis. & ista ignorantia non est error, quia nec est peccatum nec causatum a peccato propriae voluntatis in ignorante. Et ror autem omnis aut est peccatum in errante, aut a proprio peccato errantis causatus, vt enihoc ignorantia sic dicta possit esse sine peccato proprio ignorantis: non autem error. Vnde ignorantia phi- losophorum qua ignorabant deum trinum & vnum, & caetera quae pertinentur ad fidei articulos, error non eratur nec peccatum, quamdiu fecerunt quod in se erat ad sciendum illa: & non excluserunt a se radium diuini luminis: sed postquam temeritate sua excludebant rebellione voluntatis a se radium diuini luminis supernaturalis asserentes contrarium veritati quam non poterant ex puris naturalibus attingere, decepti ex apparentiis fallacibus, quibus voluntas elegit intellectum potius assentire falsis quam veris credibilibus, vt puta quod in deo sicut est vna substantia sic & vna persona absoluta, & negantes quod in deo sit trinitas personarum, tunc ipsorum ignorantia facta est error ex peccato temeritatis eorum proueniens: quia voluntate obliquata in sua electione necesse est rationem obscurari in suo iudicio: vt habitum est iam supra. Non est enim errornisi assertio falsitatis in ratione obscurata ex voluntatis obliquatione. Est autem alia ignorantia dispositionis siue priuationis: quae non est nisi in illis in quibus nata est esse scientia contraria per aliquam dispositionem, qua sunt susceptibiles illius scientiae. Sed haec est duplex. quaedam facti, quaedam iuris. Dicitur autem ignoram tia facti non quia aliquis ignorat factum ex hoc faciendo quod non est faciendum: multi enim habent ignorantiam facti, etsi non faciant non facienda, sed quia ignorat facienda & ea quae consistunt in facto. Et est haec ignorantia duplex. quaedam cum exhibitione debitae diligentiae ad sciendum illa: quaedam vero sine illa diligentia. Prima excusat a peccato omnino, exemplo Iacob qui credens sibi suppositam fuisse Ra chelem, cognouit Lyam prius quam consensit cum ipsa in matrimonium. Secunda autem non excusat pro quanto quis non adhibet diligentiam quam debet ad sciendum ea quae consistunt in facto: ita quod si nullam diligentiam adhibeat, in nullo excusat, sicut forte non est excusatus Lamech occidendo Caim: putando ipsum esse feram. Si autem aliquam diligentiam adhibeat pro tanto excusatur, & pro residuo inculpatur. sicut contigit in facto Achimelech: qui reuera peccasset si cognouisset Saram, etiam ipsa accepta in vxorem, quia non sufficienter inquisiuit an fuisset vxor Abrahae. excusatus tamen fuisset in aliquo: propter quid etiam dominus eum custodiuit, quia Sara requisita quae esset: respondit se esse sororem Abrahae: vnde & credidit Achimelech eam non fuisse vxorem Abrahae. quod si credidisset: nequamquam eam cognoscere voluisset. in quo Augustinus commendat eius iustitiam in lege naturae: & in tali cordis simplicitate abstulit eam. Dicitur autem ignorantia iuris quando est illorum quae ius scienda dictat: & hoc vel diuinum vel humanum. Ignorantia autem illorum quae ius diuinum scienda dictat & quae sunt de necessitate salutis, neminem excusat nisi sit ignorantia negationis quaelibet enim alia ex culpa prouenit pro quanto ad ipsum pertinet scire illa, quia scire illa pertinet mi nus ad vnum, vt ad simplicem subditum: ad alium vero plus vt ad praelatum vel doctorem. Quia doctores qui negligunt studere ad sciendum illa quae scire requirit ipsorum professio: & propterea docent falsa, etiam si nec fauore vel odio essent obscurati, non excusantur a peccato Et similiter doctores qui omnem diligentiam adhibent studio ad sciendum illa quae ipsis incumbunt docenda: & tamen propter naturalem indispositionem non possunt ad illorum scientiam attingere, in docendo falsa non excusantur quia non adhibebant diligentiam quam debuerunt & potuerunt ne promouerentur ad statum qui requirebat quod docerent illa quae vires eorum excedebant. Si autem nesciat aliquis quod non sit de necessitate salutis vt sunt multa quae pertinent ad philosophiam, aut ea quae non tenetur scire, non peccat etiam partem falsam asserendo, nisi temere velit illam defendere contra peritiores se. Et est certum quod in omnibus talibus in quibus certi non sumus quid tenere debeamus, semper teneamus magis securum ad salutm: secundum Augustinum dicentem. Tene certum & dimitte incertum. & in omnino dubiis semper magis piam partem quae scilicet magis vergit in honor: m diuinum. tenere debemus. dicente Gregorio decimo Moralium. Apud misericordem iudicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fauorem zeli ex eius amore peccatur. Saepe nanque magnis hoc doctoribus contigit: vt quo alta charitate ferueant, lingua aliquid quod non debet dicat. Sed tanto citius parcitur quanto ex qua prodeat radice pensatur: citius culpa dimittitur quae nequaquam studio malitiae perpetratur. Ignorans autem ea quae ius humanum dictat: similiter non excusatur ni si quatenus eum excusandum dictat, qualiter a notitia legum humanarum excusantur propter eorum exercitia milites & rustici. Per praedicta patet responsio ad prima duo obiecta.

AD tertium in oppositum. Si non venissem &c. Dico quod ibi loquitur Christus de eis quae pertinent ad notitiam iuris diuini a quo nemo excusatur secundum iam expositum modum. Tamen peccans ex ignoram tia talis iuris non specialiter affectata minus peccat quando non est ei annunciatum, quam quando est annunciatum: quia seruus sciens voluntatem domini sui, & non faciens, plagis vapulabit multis: & sic si illis non fuisset annunciatum, sed peccassent faciendo quod non debuissent, tamen minus peccassent quam postquam eis fuit annunciatum. & hoc intendit cum dixit: peccatum non haberent. scilicet non tantum haberent: tamen simpliciter haberent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25