Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
SEquuntur quaesita de creaturis secundum se. Et erat primum & vnicum de creaturis spiritali bus vt de angelis: vtrum in angelis sit compositio ex genere & differentia. Verum plurima alia de creaturis materialibus.
CIRca primum arguebatur quod sic. quia spe cies & genus sunt correlatiua: sed in angelis est ponere vere species: quia sub vna forma plura differentia numero. ergo & in angelis est ponere vere genus. sed non est genus in specie fine differentia, quae addita generi contrahat ipsum ad speciem, & cum eo ipsam constituat. tale autem est compositum ex genere & differentia. ergo &c.
CONtra. vbi sunt genus & differentia componentia & constituentia speciem: quanto species est compositior: & plurium differentiarum aggregatiua: tanto est perfectior, vt patet in homine respectu aliorum corpora lium. Tanto persectiores ergo essent angeli, quanto compositiores. consequens falsum est. ergo &c. ClR ca quaestionem istam diuersae sunt opiniones. Quidam enim putantes sequi philosophum dicunt quod genus non sumitur nisi a materia: quia communitas generis sequitur commonitatem materiae: secundum illud quod dicit philosophus. v metaphysicae caa. de vno. Vnum etiam dicuntur quorum genus est vnum, & differunt per differentias sub iectas ei: sicut homo, & equus, & canis. Et prope istum modum est dicere quod materia est vna. Vnde dicunt quod quae non communicant in materia, non habent genus commune. Quod confirmant per illud quid dicit philosophus in eodem capitulo de genere. Et dicuntur diuersa genere quorum subiectum primum est diuersum: & non alterantur vnum in alterum: neque vtrumque in aliud. Et appellat ibi primum subiectum primam materiam. vnde dicit ibi Commen. Quae enim alterantur adinuicem, habent eandem materiam: & quae alteram tur circa idem, habent illud pro materia. Propter quid etiam philosophous dicit in fine. x, metaphysicae quod corru ptibile & incorruptibile non sunt vnius generis: sed necesse est quod sint alia secundum genus. Quod volunt aliqui exponere de genere subiecto non praedicabili, quid non possunt: quia ibi dicit quod non collocantur sub vno genere. col locatio autem sub genere non intelligitur nisi de genere praedicabili. vnde & ibidem dicit Commenta, quod magis differunt quam opposita in genere. propter quod videtur ab illis remouere rationem generis: quia non habent materiam conmunem duabus differentiis contrariis quibus differunt corruptibile & in corruptibile. dicit enim ibi Commentato quod sunt contraria substantialia quae non sunt in eodem genere. & sic vt vi cetur, philosophus non ponit rationem generis nisi in eis quorum est materia communis contrariorum. Quare cum illa mul to minus est in angelis quam in corporibus caelestibus de quibus loquitur in sermone iam dicto: nullo ergo modo vt dicunt est in angelis ponere genus: aut generis communitatem: & si non genus, neque differentiam. dicente philosopho. V metaphysicae in ca. de elemento. Quod habet differentiam habet genus. & ita nec compositionem ex genere & differem tia. Isti respondent ad argumentum primum: dicendo quod species habet duplicem habitudinem: vnam ad superius aliam ad inferius: & ex vtraque comparatione habet rationem speciei in corruptibilibus. sed in angelis si ponatur ibi species possibilis multiplicari in plura indiuidua: erit ibi species solum in comparatione ad inferius. & sic secundum illos in angelis est ponere speciem ex comparatione ad indiuidua diuersa inferiora: non autem ex con paratione ad superius: & ita est in angelis species sine genere. Dicerent etiam philosophi non esse proprie rationem speciei in angelis ex comparatione ad idiuidua: quia non ponunt formam separatam nec subsistere nec posse subsistere nisi in vnico supposito.
SED hoc nullo modo potest stare. quoniam diuersitas rerum non impedit identitatem generis saltem logici: dum tamen vna communis intentio prima possit ab illis abstrahi, secundum eundem modum essendi generalissimi. Quantuncumque enim re differunt formae vt hominis & lapidis, dum tamen vna intentio communis possit ab eis abstrahi, quae non includit in in tellectu, & in ratione sua propria illorum quibus differunt, illa communicant in genere: & propriaquibus distinguuntur sunt differentiae illorum. haec enim est natura generis & differentiarum. Sed ab homine & angelo est abstrahere vnam intentionem conmunem substantiae, non aequiuocam: quemadmodum ens est aequiuocum ad sub stantiam & accidens: sed prima significatione substantiam significat & accidens: substantia autem non significat prima significatione corporalia & incorporalia: immo aliquid conmune quo distinguuntur contra res accidentium. aliter enim vnicus modus essendi distinct scilicet esse in se, non conueniret eis: quemadmodum vnus modus essendi indistinctu scilicet esse in alio non conuenit quantitati & qualitati: & essent diuersa praedicamenta substantiae, sicut sunt diuersa praedicamenta accidentium. quod falsum est. falsum est ergo id ex quo sequit scilicet quod substantia non signifi cat prima significatione aliquid commune ad incorporalia & corporalia. & constat quod habent aliqua, propria qui bus distinguuntur extra intentionem substantiae. aliter enim non esset aliquid comune significatum nomine substantiae signi ficatione pria: quemadmodum non est aliquid vnum cone significatum nomine entis: nihil enim est in rebus cui significatione prima non conuenit significatio entis. Est ergo substantia ad minus genus ad homines & corporalia, atque ad angelos & incorporalia. Quare cum vt dictum est, sua, propria sunt ipsorum differentiae: in angelis ergo neces se est ponere compositionem ex genere & differentia: & esse supe illos genus aliquid comune ad corporalia & ipsos: multo ergo fortius ipsorum corporalium interise scilicet corruptibilium & incorruptibilium: vt substantia sit eis vnum genus coone: & cadant sub prima eius differentia quae communiter distinguuntur contra incorporalia: quae cum genere substantiae necessario facit speciem. & constat quod non specialissimam: quia tunc corpus corruptibile & incorruptibile differrent solo nune ro & conuenirent in forma & specie. Sed secundum philosophum in fine. x. impossibile est vt sint formae tales. i. secundum Commnen. eadem forma in specie aeterna & non aeterna. facit ergo vnam speciem subalternam: quam sicut est species respe ctu superioris, sic est genus respectu inferiorum. Et sic corporalia corruptibilia & incorruptibilia non solum sunt in eodem genere generalissimo substantiae: sed etiam subalterne scilicet corporis simpliciter dicti. Quid tamen vi detur esse contra Commentator qui exponens illud philosophi in fine dicti. x. Diximus modo in eis per nominia. dicit. Dixit hoc: quia corruptibile & incorruptibile sunt duae differentiae contrariae. Ita quod quae congregant illa, est eis nomen equiuocum: & qui loquitur de tali natura non loquitur nisi de nominibus. quoniam hoc nomen corpus (verbi gera) quid die de corruptibili & incorruptibili, est nomen aequiuocum. Et ideo si corpus corruptibile est corpus compositum ex materia & forma: dicetur aequiuoce cum materia & forma generabilis & corruptibilis.
PROpter hoc & pro pter aliud iam dictum quod scilicet genus sumitur a materia: sciendum quod praeter genus subiectum quid est materia, duplex distinguitur genus praedicabile scilicet naturale, & logicum. Quorum primum dicitur sumi a materia: non tamen excludendo sed potius includendo formam, quia sumitur a forma secundum esse quid habet in materia generabilium & corruptibilium Quia enim dicitur sumi a materia: non intelligitur a materia generaliter: si ponatur materia in caelestibus corporibus: aut etiam in angelis: sed a materia generabilium & corruptibilium tantum, vt iam patebit. Secundum vero gen sc.licet. logicum. dicitur sumi a forma tantum: non excludendo materiam. Dicitur autem genus naturale sumi a materia: & logicale a forma: quia naturalis considerat formam generis vt est res praecise: logicus autem vt est intentio pri ma: & hoc inquantum circa ipsam consideratur intentio secunda quae exprimitur nomine generis: quae accidit intentioni primae consideratae vt est res. dicente Commentator super capitulum de parte. Forma secundum quod est genus, & differentia differunt a formis secundum quod sunt formae. lllas eim esse genus aut differentiam est accramens quod accidit eis. Res autem quae est forma generis cui accidit quod dicatur genus, quocumque modo consideratur siue naturaliter vt est res: siue logice vt est intentio prima sub intentione secunda, semper inquantum huiusmodi aliquid imperfectum & incompletum dicit, expectans completionem in specie per formam differentiae: quae est complementum in forma speciei. Propter quid dicit philosophus. v. metaphysicae caitua de parte: quod genus est pars formae, & aliter species pars generis. Quaecunque autem forma ha bet: incompletionem in esse simpliciori inquantum res est, hoc habet ex eo quod est materialis siue nata esse in ma teria: quae ex se quid imperfectum & incompletum est: et ideo nata est perfici per formam prius sub ratione imperfecti & in completi quam perfecti & completi: saltem ordine naturae: licet non temporis. dicente Commentator super illud secundi metaphycae. In fundamento naturae non est aliquid distinctum. Et dixit hoc: quia declaratum est post scilicet in vii. quod genus est aliud a materia. Genus enim est forma vniversalis: materia autem est quod in ea non debet esse aliquid in actu omnino. Et ex eis quae recipit, nullam habet formam omnino, neque velm neque particularim: sed primo recipit formam vniuersalem: & post mediante forma vniversal recipit formas alias vsque ad indiuiduales: et est vna numero: secundum quod est subiectum formarum indiuidualium: et multa secundum formas: quia di uiditur per eas. Et est vniuersaliter similis generi: sed differt a genere quia est vna numero in multis, et esse eius est in potentia. Genus autem est vnum in forma media inter actum & potentiam: & in multis. Et ideo ge nus potest praedicari de pluribus speciebus & indiuiduis illarum specierum: materia autem non potest praedicari de speciebus generatis ex ea. Quapropter si forma accipiatur sub ratione incompleti, vt res, hoc non est ex natura formae simpliciter et indeterminate acceptae: sed quia est materialis nata esse in materia. forma enim specifica non existens in materia generabilium & corruotibilium sed separata, quanto est sim plicior & minus composita etiam ex genere & differentia: & quanto sub esse simpliciori nata est accipi quantum est ex parte sui: tanto est perfectior & superior in gradu naturae, econtrario ei quod convenit formae existenti in materia generabilium & corruptibilium. Quanto enim forma talis magis est composita ex genere & differentia, tanto est perfectior & in superiori gradu naturae: & quanto est simplicior & mi nus composita, tanto in inferiori gradu est. & hoc quia in corruptibilibus illud quod habet plures diffe rentias: & per hoc est compositius, virtute continet differentiam simplicioris & minus compositi, siue illud minus compositum fuerit ipsum genus subalternum diuisum: siue aliqua species condiuisa sub eodem genere: contra aliam vel alias, & non econuerso. Verbi gratia: corpus mixtum quid compositum est ex genere & diffe rentia, simplicius est & pauciores differentias habens quam corpus inanimatum & quam corpus animatum: quae sunt species sub illo: & addentes, proprias differentias: & est vtrumque perfectius in natura quia continet differentiam corporis mixti & non econuerso. Et similiter corpus mixtum animatum est compositius & perfectius. quam mixtum inanimatum: quia continet virtute differentiam mixti inanimati: & cum hoc addit aliam differentiam pro priam. In incorruptibilibus autem illud quod habet plures differentias & per hoc est magis compositum, non sic potest dici perfectius quam illud quod habet pauciores: quia in numero illarum plurium differentiarum non sic includitur virtute differentia completiua eius quod habet pauciores: sed potius econuerso: licet semper in incorruptibilibus species haobens plures differentias perfectior sit suo genere habente pauciores: sicut etiam dictum est in corruptibilibus. Vnde etiam forma corporalis incorruptibilium quanto consistit in esse simpliciori, tanto etiam perfectiori. & ideo in diuisione entium: vbi primo sistit in aliquo reali extra ma teriam generabilium & corruptibilium, illud est simplicissimum, & ideo perfectissimum. Cum enim ens communissime acceptum diuiditur, prima diuisio est solummo vocis in significationes: vt cum dicitur, entium aliud icreatum, aliud vero creatum. In ente autem increato stat diuisio in vnolatere: & est omnium simplicis simum & perfectissimum: quid non est nisi ipsum esse. Ens vero creatum est aliquid cui conuenit esse. in quo prima diuisio non est penes rim: sed penes modos essendi in esse in se: quod est proprium substantiae: & esse in alio, quod est proprium accidentium absolutorum: & esse ad aliud, quod est proprium re spectuum: secundum quod habitum est supra. Post hanc autem diuisionem in praedicamento substantiae accipitur forma logice sub ratione incompleti, vt est intentio prima, cui accidit intentio secund scilicet generis generalissimi: quid non est ex natura formae secundum se: nec ab aliquo esse eius in materia: sed ab opere ra tionis. Propter quod generalissimum substantiae non est genus naturae: sed logicum tantum. In quo quia est solum quid intentionis, nullus est status creaturae in substantia simpliciter: vt aliqua sit substan tia sistens in simplicitate formae generis: sed oportet ad hoc vt sistat, formam generis quae est incompletum quid rationis, determinari per differentiam ex vtroque latere diuisionis substantiae: vt quicquid continetur sub genere substantiae, necessario sit compositum ad minus ex forma generis & differentiae logicali acceptio ne: vt omne quid habet genus habeat differentiam & econuerso. Nec est contrarium quid dicit philosophus. v metaphysicae ca. de elemento. Quod habet genus non habet differentiam omnino. quia secundum Commentator extendit nomen generis adcommunitatem vnius & entis: quae non habent differentias per quas diuiduntur: quia non dicuntur vniuocel. Diuisione autem substantiae facta logice per differentias in substantiam incorpoream & corpoream constitutum in vtroque late re naturaliter natum est sistere primo in aliquo perfectissimo & simplicissimo sub genere: vt non sit adhuc accipere genus naturae in primis diuidentibus substantiam. Vnde diuidendo ex latere substantiae cor poreae, corpus est genus logicum tantum non naturale: & diuiditur in corpus incorruptibile & corruptibile. Et patet quod huic non est contrarium illud quod iam inductum est de philosopho & Commentator quod corpus non est vniuocum ad corruptibile & incorruptibile: verum est tanquam genus naturae: quia in genere naturae non conueniunt: quia non sunt circa eandem materiam differentiae eorum: sed vnum eorum pertinet ad genus naturae, alterum vero non, secun dum praedicta. Est tamen vniuocum ad illa tanquam genus logicum: quia significat communem intentionem realem ad illa duo: quae non habent aliquam rationem incompleti ex natura rei ad illa: sed solum ex consideratione intellectus, vt patet ex dictis. Et diuiditur per differentias: quarum vna ex vno latere cum genere quiod est corpus simpliciter. constituit corpus corruptibile: ex alio vero latere constituit corpus incorruptibile. Quorum vtrumque genus logicum est ad ea quae sub ipso continentur, pro pter incompletionem intentionis communis ad contenta. Sed primum illorum cum hoc est genus naturae: quia non solum habet incompletionem rei significatae ex opere intellectus, sed etiam ex natura rei: quia vbi primo stat diuisio, nata est stare in aliquo incompletissimo ex quocumque latere procedat: & diuisum ex vno late re est simplicius & imperfectius: in alio vero latere perfectius est & compositius. Et est in ipso perfectiori semper virtute id quid est perfectionis perfectius in alio vt si corpus corruptibile diuidatur in simplex & mixtum: mixtum habet in se virtute quicquid est in simplici. Si simplex subdiuidatur per duas differentias, stat primo diuisio in illo elementari corpore simplici: quid habet formam incomple tissimam: cuius virtus est in eo quod cadit sub alio membro diuisionis & addit rationempropriae diffe rentiae. Similiter si corpus mixtum diuidatur in animatum & in inanimatum: animatum habet in se virtute quod habet inanimatum: & addit rationem propriae differentiae. Et similiter si animatum per animatum vegetabile tantum: & sensibile, in sensibili est virtute vegetabile, & non econuerso: & addit propriam diffe rentiam: ita quod semper in magis composito est duplex nobilitas: & propriae differentiae: & quia illud quid est virtute in ipso de altero, nobilius in ipso est quam in altero. quemadmodum in sensibili vegetabile nobilius est quam in vegetabili tantum, quod totum contingit, vt dictum est, ratione materiae. Propter quod in talibus ge nus dicitur sumi ex parte materiae: non quia materia completiua est in significatione generis: sed quia ratio incompletioris in quo nata est primo stare ratio generis & a quo abstrahitur, vt dictum est. contingit ex parte materiae quae de se indeterminatum quid est, quemadmodum & genus & ma xime supremum. In hoc enim conueniunt genus & materia: licet in alio differant, vt dictum est su pra.
CVM vero corpus simpliciter quod est genus logicum tantum: cadit in diuisione ex latere corporis incorruptibilis, illud adhuc si diuidatur per species semper est genus logicum tantum: & stat diuisio pri ma in eo quod est corpus caeleste incorruptibile perfectissimum: & si diuisio in alio latere stat: ipsa stat per additionem differentiae: quae addendo rationem alicuius maioris compositionis addit rationem imperfectionis non respectu generis sed respectu speciei condiuisae. Et contrario modo se habent differentiae in latere corporis incorruptibilis & corruptibilis: quia in latere corruptibilis ponendo ma iorem compositionem maiorem perfectionem ponunt: in latere vero corporis incorruptibilis econ trario maiorem imperfectionem. Quia si hoc contingit in corpore incorruptibili quia non habet materiam quae primo nata est recipere formam sub esse incompletissimo: multo fortius hoc contingit in latere substantiae spiritualis incorporeae: quae aut nullo modo habet materiam: aut multo magis recedentem a natura materiae generabilium & corruptibilium: quam recedat materia corporum supercaelestium. Sed de substantia illa in summa satis responsum est ad quaestionem propositam: quod habet com positionem ex genere saltem generalissimo & differentia ei superaddita: siue stet in vnica specie & etiam in vnico supposito: siue in pluribus suppositis sub illa specie: siue in pluribus & diuersis speciebus quocunque modo accipiantur. Sed vt credo hoc non sufficit intentioni quaerentis. Volebat enim sci re vt credo distinctionem angelorum inter se sub generalissime scilicet vtrum aliqui sint differentes inter se genere: aut specie tantum: aut numero tantum: & quomodo in eis accipiantur genus & species. Et est scien dum: quod quaedam opinio ponit sub genere substantiae statim stare angelicam naturam in vna spe cie specialissima composita ex forma generis generalissimi & vnica differentia: & quod singuli angeli inter se non differrent nisi numero. Et erat opinio loan. Damalis. in libro de duplici natura & vna per sona Christi ad Ioannem episcopum Laodiciae, vbi scribit sic in principio libri. Vnaquaeque species vna natura est: velut omnes angeli vna natura sunt: & omnes homines vna natura sunt: & vnusquisque angelus hypostasis est. & expressius aliquantuium post. Incorporeum hic dico velut animam, angelum, daemonem: vnumquodque horum species specialissima est. Quod non potest stare: cum in indiuiduis sub eadem specie non sit ordo nisi accidentalis. Non ergo esset ordo in angelis secundum gradus substantiales naturarum: sed solum secundum gradus gratiarum accidentales, quid est contra sanctos: & maxime contra illud quid beatus Grego. dicit de excellentia luciferi super caeteros angelos: & qui steterunt & qui ceciderunt, xxxii, mora. in fine. Quid ille nisi vnus ex caelestibus spiritibus: & quid adhuc maius est summus: Et com stat quod illa consistebat in puris naturalibus. Sed dicet aliquis quod omnes sunt eiusdem speciei non obstam te quod differant secundum gradus in illa: quia non est inconueniens speciem substantiae suscipere magis & minus: vt sub eadem specie vnus angelus sit magis intellectualis & Iympidioris intelligentiae natura lis quam alter: licet omnes inquantum intellectuales sunt, eiusdem speciei sint. Quod non potest stare: quamuis enim po neremus in substantia magis & minus, aliter tamen quam in accidentibus, quia in accidentibus contingit fieri motum circa idem numero ab eo quid est magis in id quid est minus & econuerso, quod non contingit in substantiis: quemadmodum alias determinauimus in quadam quaestione de magis & minus: hoc non posset poni secundum eam dem speciem, quoniam in quolibet gradu angelorum ponimus diuersos angelos numero differentes: secundum quod dicit Damalis: in libro supradicto. Secundum vnumquemque ordinem angelicarum virtutum differentes hypostases com didit. Aut si non essent, possibile taman esset quod deus eos faceret: secundum quod alias ostendimus in quaestionibus aliis de Quolibet. Quo posito arguo sic: angeli vnius gradus minus differunt inter se quam angeli diuer sorum graduum. illa autem non est nisi substantialis differentia. differentia autem substantialis maior illa quae est differentium numero, non videtur esse nisi differentium specie. Si ergo sint gradus in substantia: non video quomodo non sit differentia specifica. Non videtur ergo mihi quin in angelis debent poni diuersae species: vt substantia incorporea non sit species specialissima sed subalterna.
SED tunc restat quaestio: quomodo per differentias descendat in species. Et est dicendum quod in hoc nulla est difficultas: nisi ex hoc quod non su mus assueti loqui nisi de genere naturae circa generabilia & corruptibilia: in quibus describitur arbor Por phyrii: vbi differentia semper addit aliquid perfectionis super speciem: & ponit gradum perfectionis nouum cum no uo gradu compositionis. Quid tamen non est necessarium secundum artem philosophi. viii. Metaphysicae vbi comparat definitio nes numeris: quod sicut vnitas addita vel subtracta variat numerum, sic & differentia addita vel subtra cta variat speciem & definitionem. Nec est in hoc differentia, siue differentia addita respectu sui con diuisi ponat gradum dignitatis cum maiori compositione, siue indignitatis. Id enim semper contingit in materialibus generabilibus & corruptibilibus: illud autem in aliis: vt visum est in incorruptibilibus. Vnde in angelis ponimus verum genus logicum, licet non naturale: vt substantiam incorpoream, quam circunloquitur pro ximum genus subalternum, intelligamus quandam intentionem primam rationis indeterminatam: cui adduntur duae differentiae: quarum vna est nobilior altera. semper enim in qualibet diuisione contrariorum est ponere vilius extremum contrarietatis & nobilius: & hoc inter se comparando ipsa contraria: licet respectu ge neris inquantum est quid indeterminatum, aliquid nobilitatis quaelibet earum ponit super illud. Sicut ergo in generabilibus & corruptibilibus descendit genus in species per differentias duas, nobiliore. scilicet & vilio rem, constituendo duas species: quarum illa quae constituitur per viliorem differentiam, sistit in esse simpli ciori, & illa quae constituitur per nobiliorem differentiam fertur in vlteriorem compositionem continendo id quod no bilitatis superaddit generi differentia constitutiua alterius speciei, etiam sub nobiliori gradu: & cum hoc addendo aliquid nobilitatis vlterioris de ratione formali propriae differentiae: sic absque omni inconuenienti: in mo secundum exigentiam naturae rei in spiritalibus, sicut etiam dictum est in corporibus incorruptibilibus descendit genus substantiae incorporeae in duas species primas per differentias duas, nobiliorem. scilicet & viliorem Quarum specierum illa quae constituitur per nobiliorem differentiam, statim sub vnica specie specialissima sistit in esse simpliciori: & etiam in perfectiori gradu naturae, quae si non statim sisteret constituendo speciem specialissimam assumendo vlteriorem differentiam, esset maioris compositionis & inferioris gradus, quam statim sistendo, quod esset inconveniens, quemadmodum si animal rationale vlteriorem differentiam posset assumere, & non descende ret, deficeret species nobilior homine. Et sic stat illa prima species composita ad minus ex forma generis generalissimi, & duplici differentia superaddita. Et illa quae constituitur per differentiam minus nobilem: eti si statim staret constituendo vnam speciem specialissimam, illa esset aeque simplex: sed inferioris gradus illa alia: & esset in specie superioris gradus quicquid esset in specie inferioris gradus & non econuerso. Si autem non statim sistit: quod ponendum est vt habeamus omnes gradus & species angelorum ad minus secundum. ix. ordines: tunc illa differentia minus nobilis cum genere constituit genus subalternum: cui addendae sunt duae differe tiae. Vna nobilior: quae statim stat in secunda specie specialissima: habens in se formam generis generalissimi cum triplici differentia. Et altera ignobilior: quae facit genus subalternum. Cui similiter addendae sunt duae differentiae: quibus sili modo constituantur duae species vsque ad vltimas duas simul stantes in specialissimo: quae totidem habebunt differentias: tot scilicet vna quot alia. sed illa erit gradus inferioris quae per viliorem differentiam constituetur quemadmodum contingit econtrario circa species generabilium & corruptibilium. & semper species quae consistit per nobiliorem differentiam, habet quicquid nobilitatis importatur per viliorem: & amplius: sicut & contingit in ge nerabilibus & corruptibilibus. Et est aduertendum: quod in ista linea quia diuersis differentiis non respon dent diuersae operationes: quemadmodum in generabilibus diuersae operationes respondent elemento mixto secundum quod est mixtum simpliciter vegetabili: similiter sensibili & rationali: sed vna tantum operatio intelligendi: quia omnes con stituunt species naturae intellectualis: ideo diuersitas istarum specierum secundum gradus non debet intelligi ad modum quo sumitur differentia elementi mixti, vegetabilis, sensibilis, & rationalis: sed ad modum quo in animalibus perfectis habentibus omnes sensus sumeretur differentia graduum & specierum propter operatio nes differentes omnium sensuum vel plurium, vel vnius tantum: puta visus. Vt si diuisio animalis sesibilis bruti descem dat vsque ad sensibile perfectum habens omnes sensus: & illud constituamus genus subalternum: & velimus diuidere: si illud in natura rei inueniremus penes differentiam in lympide videndo: dicere mus quod quiddam animal perfectum haberet acumen visus lympidissime videndo, excedendo omne aliquae in denaria propor tione lympiditatis: puta aquila. Quoddam vero deficit ab illa Iympiditate: & illorum quoddam deficit in vnitate vnica illius denarii: puta vultur: quiddam vero in pluribus: & illorum quoddam in duabus tantum: puta me rulus: quoddam in pluribus: & sic vlterius vsque ad vespertilionem: quae ponatur deficere in octo: & vltimo ad noctuam: quam ponatur deficere in nouem, vltra quae non est defectus siue descensus vlterius. & hoc agente semper in singulis alia & alia anima sensitiua in natura & essentia: vt sic ponamus ordines angelorum differentes penes formas specificas quo ad actum intelligendi: sicut in bruto secundum differentes animas sensitiuas specificas ponimus ipsa differre penes actus videndi. Et quot sunt gra dus, tot sunt differentiae specificae: quae virtute comprehendunt superiores omnes vsque ad genus generalissimum.
PER praedicta patet responsio ad argumentum probans quod in angelis non est compositio ex ge nere & differentia: quia tunc magis compositus esset perfectior. Patet enim quod hoc solum est verum in genere naturae vsitato circa generabilia & corruptibilia. In genere autem pure logico circa alia nequaquam est verum, vt visum est.
On this page