Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 37
CIrca quartum arguitur, quod in sacramentis nouae legis sit virtus supernaturalis creatiua gratiae. videmus enim quod ignis naturalis agit in animam separatam vel in angelum super naturaliter ad causandum dolorem, quare vt videtur potest sacramentum corporaliter super naturaliter in animam ad creandum gratiam.
IN contrarium est, quod tunc creatura crearet vel con municaret deo: quia gratia non sit nisi per creationem: quid non tenet ecclesia.
DIcendum ad hoc: quod propter supereminentiam virtutis, quam necesse habemus secundum fidem ponere in sacramentis nouae legis super sacramenta veteris legis, in hoc videlicet quod sacramenta veteris legis quia non habebant adiutricem gratiam: sicut sacramenta nouae legis: occidere enim dicebantur transgressores: Sacramenta vero nouae legis viuificare, & iustificare, secundum doctrinam apostoli, quaestio praesens a Theologis intro ducta est. Non est enim euidens in quo consistit illa virtutis supereminentia: nisi consistat in aliqualiter creando gratiam: de quo tamen multum dubium est vtrum possit virtu scilicet sacramenti super hoc: cum sacramentum sit creatura siue creatum quid, & gratia non causatur nisi per creationem: in creando autem potius creditur creaturam nihil omnino posse cooperari creatori quam posse: licet credatur posse ministerium aliquod exhibere vt orationis vel alicuius talis, ordinans & disponens ad gratiae susceptionem quae habetur per creationem, quid non solum creditur: immo rationabiliter asseritur. & hoc ratione sumpta, & ex parte ipsius actus crean di generaliter, & ex parte gratiae creatae specialiter. Ex parte autem actus creandi ratio est: quia creatio est actio ex non subiecto, hoc est ex nihilo: & omnis actio creaturae est ex subiecto susceptibili praesupposito, eo quod est potentiae finitae: & productio ex nihilo omnino est opus potentiae infinitae. Quia inter omnino nihilum & ens in actu est distantia infinita: quam non potest absoluere nisi potentia infinita. Inter vero id quod est ens in potentia praecedens: & ens in actum: non est nisi distantia finita: quae potest absolui per agens finitum. Ex par te vero gratiae creandae etsi non haberet esse per creationem: ratio est: quia gratia eo quod eleuat animam ad esse quoddam supernaturale, necessario est effectus quidam supernaturalis: licet in se sit natura & creatura aliqua: in quem nulla creatura potest: quia virtus eius non est nisi virtus naturalis, & nulla virtus naturalis potest in effectum supernaturalem: inquanum. scilicet supernaturaliter habet fieri: licet in se sit natura aliqua neque potest ad ipsum etiam vllo modo attingere. In quo ergo consistit supereminentia sacramentorum nouae legis, quod habent adiutricem assistentem gratiam super sacrameta veteris legis quae illam non habebant, cum non possit consistere in ipsam gratiam creando siue causando virtute sua naturali. Vtrum consistat in cre ando ipsam supernaturaliter, & ad hoc habeat virtutem supernaturalim: secundum quod quaerit proposita quaestio, & tenet communitas doctorum, & in ipsis vniuersalis ecclesia: quod sacramenta veteris legis nullo modo sunt effectiua gratiae praesentis: sed tantum signa significatiua vel figuratiua gratiae futurae: quae si gnificatio quasi quaedam de futuris erat instructio: Sacramenta vero nouae legis non solum sunt significatiua gere non dico futurae sed praesentis: vt in hoc tantum ponamus differentiam sacramentorum veteris legis & nouae: sed si mul sunt & signa gratiae praesentis, & causa eius. Quae tamen due scilicet esse signum & causam gratiae, non l bene determinauit illa opinio aliquorum quae dicebat quod sacramenta nouae legis non sunt causa gratiae per virtutem aliquam eis inditam ipsam creando: sed quia deo assistente sacramentis cum exhibentur, gratiam cream do confert. Sed hoc modo sacramentum non est causa gratiae propter quam sit: immo sine qua non. & hoc non sicut sine qua non posset fieri: quemadmodum figura non posset imprimi caerae a sigillo, nisi esset mollis: non tamen propter ipsam imprimitur: sed solummodo sine qua ordinauit, quasi ex quadam pactione siue statuto, ne imprimens eam imprimeret. Et sic quantum est ex se non agit, nisi quod gratiam praesentem esse significat: vt secundum hoc in modo significandi differant solummodo sacramenta veteris legis, & nouae uod scilicet illa significabant gratiam futuram: ista vero iam praesentem. Quod quia est nimis modicum, praeferre sacramen ta nouae legis sacramentis legis veteris: ideo est aliorum opinio quod sacramenta nouae legis aliquid operantur in creando genram: non sicut per se agens, & praeer formam in se existentem: quemadmodum actione naturali calidum calefacit & lucidum illuminat: sed sicut instrumentum motum ab agente per se: quemadmodum serra operatur in sectione lignorum regulari: quid non competit ei, nisi inquantum est artificialiter mota ab artifice. Quod non potest stare. quoniam quandocumque aliquid cooperatur ad aliquem effectum: vt instrumentum in virtute pri cipalis agentis: oportet quod habeat aliquam virtutem propriam in agendo illud, quemadmodum agit calidum in calido: propter hoc quod agit generando vt instrumentum in virtute agentis principalis, aut quod habeat in se ali quam dispositionem naturalem qua attingit effectum in agendo. quemadmodum serra secundum suam formam si ue figuram habet dispositionem qua attingit ligna in diuidendo ea. Cum ergo sacramenta nouae legis non plus habeant propriam virtutem in agendo aliquid ad creandum gratiam, neque dispositionem supnaturalem qua attingunt gratiam creatam, quam sacramenta veteris legis etiam supernaturaliter: quia quan tuncumque esset supernaturaliter in esse productum: tamen aliqua creatura esset in natura sua, quae nullo modo at tingere posset ad purum non ens, quale est omne creabile. Nullo ergo modo penes iam dictum modum plus sunt causa gratiae sacramenta nouae legis quam veteris.
ET ideo dicendum est: quod sacramenta nouae legis nullo modo aliquid agunt ad gratiam creandam: neque in creando attingunt eam plus quam sacramen ta veteris legis: sed solum dicuntur esse causa gratiae praesentis, cuius sunt signa in hoc, quod sunt contenti ua eius quod est per se causa creatiua gratiae inquantum creat eam. Licet enim deus qui est creator gra tiae, per essentiam & substantiam in omnibus sit, tamen quo ad aliquem effectum est in vna re: ita quod non in alia: secundum quod deitas existens in carne Christi per gratiam vnionis ad tactum manus eius curabat leprosos: vt deitas dicatur illud egisse: non vt deitas tantum: sed vt existens in manu Christi. & per hoc quod illa existens in manu Christi curabat illum sicut agens principale, dicitur quod curabat ipsum manus Christi vt agens instrumentale: vt secundum hunc modum dicamus quod sacramenta nouae legis sunt causa gra tiae instrumentaliter, non quia aliquid agunt in producendo gratiam plus quam sacramenta veteris legis: sed quia deus vt existens est in ipsis ad tactum eorum circa illos quibus administratur, confert gratiam creando eam in ipsis. Et per hunc modum dicuntur esse instrumenta creatiua gratiae: inquantum scilicet ad tactum eorum deus existens in eis confert gratiam: & similiter vasa gratiae, inquantum continent eum qui est fons & origo, a quo emanat gratia vt est in eis. Vnde & illud sacramentum nouae legis in quo Christus continetur corporaliter, habens sibi vnitam diuinitatem corporaliter, cuiusmodi est sacramen tum altaris, praecipue dicitur sacramentum gratiae & contentiuum & effectiuum. Alia vero sacramenta inquantum aliquid virtutis eius participant: in continende scilicet virtualiter quod illud sacramentum praecipuum continet realiter: secundum quod aqua baptismi habet virtutem sanguinis Christi. propter quid secundum quod dicit Apostolus, quotquot baptizati sumus in sanguine eius baptizati sumus.
ET per hoc plane differunt sacramenta nouae legis a sacramentis veteris legis: quoniam ad tactum sacramentorum veteris legis aut non dabatur regulariter gnra a deo: sicut contingebat in aliis sacramentis eius a circuncisione, aut si aliquando dabatur hoc non erat instrumentaliter ex parte tactus illius: sed ex deuotione tangentis. Et ita dabatur a deo, non vt erat in illis sacramentis: sed vt erat in corde deuoti. In sacramento vero circuncisionis: etsi regulariter ad tactum dabatur genra a deo: hoc erat solummo quasi ex sola pactione habita cum Abraham: ad quam implendam deus vt assistens sacramento dabat genram: non vt existens in ipso, & de ipso. & sic neque illud sacramentum vllo modo dabat siue causabat gratiam instrumentaliter, sicut dant siue causant sacramenta nouae legis: vt dictum est iam.
PER iam dicta in parte patet ad obiectum. Dicendum enim ad primum quod non est simile de agen do supernaturaliter ignem in animam vel angelum & creaturam in aliquid ad ipsum creandum: quoniam effectus ille passionis quantuncumque supernaturaliter sit in aliquid subtractum, fit vt supernaturaliter tanquam instrumentum virtute superiori possit illud attingere: actio autem quae est creatio in nuilum subtractum omnino fit. & ideo id nulla creatura omnino potest attingere, & per hoc neque ad ipsum creandum instrumentaliter agere vt dictum est.
AD secundum dicendum quod creatum creare vel coagere in creando vt agens principale, vel aliqua dispositione sua attingendo creatum, inquantum creatur tanquam agens instrumentale, omnino est im possibile: vt dictum est. Creare tamen instrumentaliter id quid creatur tanquam continens in se creans principale: & vt de quo agit creatura: non est inconueniens creaturae: vt iam expositum est. Explicitae sunt Quaestiones. XXXVllde Quarto Quolibet. Magistri Henrici a Gandauo, Archidiaconi Tornacensis, disputatae in scholis eius.
On this page