Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 40
Irca secundum arguebatur: quod emere vilius vt vendatur carius incontinenti sit peccatum: quia dicit Chry s sost. super illud Matth. xxi. Eiiciebat de templo omnes vedentes & ementes. Qui comperat inquit rem vt illam integram & immutatam dando lucretur: ille est mercator qui de templo dei eiicitur. talis est qui vilius emit vt stati vendat carius: de templo ergo dei debet eiici. & hoc non nisi propter peccatum sic emendo & vedendo. ergo &c.
ITem non licet vilius emere rem nec carius vendere quam ipsa iusta aestimatione valeat. sed eadem res incontinenti non mutat suum valorem. Si ergo vilius emit & carius vendat: aut emit eam minus iusto praetio: aut vendit eam vltra iustum praetium. Vtrunque autem peccatum est. ergo sic emere & vendere omnino peccatum est.
CONtra. tunc omnis merca- i tura quam aliquid emitur vt reuendatur, esset illicita: quia nullus volens reuendere emit nisi vt carius vendat: aut fa tuus esset omnis mercator laborando sine lucro.
DIcendum ad hoc: quod iustitia contractuum pertinet ad ius naturae quod idem debet esse apud omnes gentes. Debet ergo in contractibus emptionis & venditionis aequitas iuris naturalis obseruari: & penes illam determinari debet aequitas contractuum in iure positiuo. Nunc autem in aequitate iusti tiae naturalis est secundum quod dicit Phus in quinto Ethicorum cap. secundo, quod iustum legale est & aequale: iniustum autem illegale & inaequale. & ideo iniustus est & illegalis qui agit contra aequitatem legis scriptae, & inaequalis qui agit contra aequitatem legis naturae. & hoc totum propterea contingit: quia iustitia quae est virtus moralis: medietas quaedam est hominis ad alterum inter plus & minus circa conmutationes inter eos & communicationes: vt in mutua con uersatione sua homines conseruent aequalitatem: vt non subtrahatur indebite vni quid addatur alteri, & sic fiant inaequales. Et sic iustus semper se tenet in medio pluris & minoris: vt non sibi aliquid subtrahatur quid alteri indebite adda tur: nec ipse alteri subtrahat quid sibi indebite addat. Iniustus autem nequaquam medium & aequale eligit: sed sem per sibi addit plus de bono quod debet esse alterius, & minus de malo: & hoc non vt malum: sed vt bonum quoniam minus malum respectu maioris habet aliquam rationem boni. Huius autem iustitiae: vt dicit Phus in eodem duplex est spens. Vna quae est mercedum distributiua: altera quae est conicationum directiua: quae iniustitias in con mutationibus factas & imaequalitates tentat aequare, & in illis aequalitatem seruare. & ad istam speciem prti net omnis commutatio emptionis & venditionis: in quibus inaequale lucri & danni reducit ad medium. Vnde cum duo conicationem habentes inaequales facti sunt, vt vni videatur quod dannum passus est: & alter lucrum indebitum a se abstu lit: & super hoc dubitant: concurrunt ad iudicem: qui est quaedam animata iustitia, &e libra in poesdere iustitiae ambos commensurans: apponens vni & subtrahens alteri quousque sint aequales. In isto ergo contractu emptionis & venditionis: sic debet seruari aequalitas inter mutuo dantem & recipientem: quod neuter plus recipiat quam det. lste enim contractus propter necessariam conmutationem rerum naturalium inuentus est: vt quia quae sunt necessaria vni in ueniuntur apd alterum & econuerso, & apud neutrum ambo: puta vnus habet vinum in abundantia & indiget blado, alter vero abundat in blado & indiget vino: sit mutua subuentio vt vnus det alteri de vino suo quantum indiget, & recipiat de blado eius econuerso: & sic debet seruari aequalitas. Aequale debet esse omnino in va lore datum & receptum hinc & inde. & in hoc ambo debent esse iudices tanquam duo brachia librae & animatae iusti tiae: vt qui in potesdere praetii sentiat se plus recepisse de eo quod est alterius, rescindat & reddat ei de suo quo usque fiat aequale: & sic stent quasi brachiis librae eleuatis & depssis aequaliter. Quod Augustinus secribit fecisse quendam iustum, qui sit nobis in hoc exemplum: de quo ait Aug. lib. xiii. de Trinitate cap. tertio. Scio hominem cum vena lis codex ei fuisset oblatus: proptiique eius ignarum & ideo quiddam exiguum poscentem cerneret venditorem, iustum praeti um quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Vnde si accepisset librum pro oblato, & non pro iusto praetio: in aequalitas fuisset. lustus ergo iste tamquam libra iustitiae: ipatiens inaequalitatis: iustum praetium dando aequalitatem tenuit. Vnde iuxta aequitatem iuris naturalis tantundem res vendi debet & emi quantum valet: et siquis plus ven dit eam scienter quam valet pro tempore & loco, vel minus eam emit: licet sic facere permittatur, proximo suo cum quo con municat non contradicente, vel quia ignorat, vel quia necessitas ad minus iustum recipere se compellit: hoc inaequam lis est & iniusti. Non enim dico quod res tantum semper valeat pro tempore & loco quantum vendi potnt, vel propter inscien tiam, vel propter necessitatem ementis: sed quantum vendi debet. vt illud generale dictum, Tantum res valet quantum vendi potest: intelligatur non de potentia facti: sed de potentia iuris, i, quantum de iure pro loco, & tempore vendi de bet.
HIs visis breuiter dico ad quaestionem quod emens vilius re in nullo inmutata: nec ratione suae substantiae nec ratione loci: nec ratione temporis: nec ratione vendentis: vel si aliqua alia conditio huiusmodi possit apponi, scien ter vendat eam vel vendere appetat carius: etsi numquam eam vendat, iniustus est & inaequalis, propter iniquam voluntatem vendendi rem plus quam valet. Si vero vendat eam talem non immutatam: siue statim: siue postmodum carius: iniustus est & inaequalis propter factum inaequalitatis & iniustitiae accipiendo plus ab emptore quam tradat eidem Dico si scienter sic vendat: quia ignorantia in talibus facit inuoluntarium omnino, & in toto excusat, quia est ignoram tia non in electione propter malitiam obnubilantem rationem: neque in regulis vlibus legis: sed in singularibus in qui bus & circa quae cadit operatio. In his enim propter inuoluntarium est mia in parte: si forte non apponat diligentiam omnem quam debet: vt cognoscat valorem rei suae: vel est venia in toto, si videatur res illa sibi amplius va lere quam valeat, & in nullo est causa suae ignorantiae. Vnde cum pauci sint mercatores qui cum tanto studio seruandae aequitatis vendant & emant: summe piculosa est venditionis & emptionis negotiatio. & hoc est quid di cit Chrysostomus super illud Matthaei. exi. Eiiciebat omnes ementes & vedentes de templo. Significans inquit quia homo mercator numquam potest deo placere. & ideo nullus Christianus debet esse mercator: aut si voluerit esse mercator: proiiciatur de ecclia. Ego ergo inquit ostendam quis non est negotiator: vt qui secundum rsam non fuerit: intelli gantur omnes negotiatores esse. & sequitur rsa sua. ldem inquit. Quicumque ergo rem compeat: vt non ipsam rem integram, & i mutatam vendat: sed opus faciat ex ea: ille non est negotiator: quia qui materiam operandi sibi comparat vnde faciat opus, ille non rem ipsam vendit: sed magis artificium suum. iet qui rem vendit, cuius aestimatio non est in ipsa re: sed in artifi cio operis: ille non est mercator. puta faber compeat ferrum: facit ferramentum: quod secundum opus ferramenti apptiatur. fer rum enim nin tantum valet quantum ferramentum. Qui autem comperat rem: vt illam integram imutatam dando lucretur: ille est mer cator quide templo dei eiicitur. idem super illud ibidem Matthaei. exii. Dicite inuitatis: ecceprandium meum paraui tauri mei, & altilia occisa, & omnia prata sunt: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt & abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Omnis inquit actus quem agunt homines in hoc mundo, duplex est. Aut villa: aut negotiatio est. Et quod labore quidem manuum nostrarum facimus ad aliquid opus terrenum: puta agrum vel hortum, vel vineam exercemus: villam colere videmur. i. terram. Quia autem non labores manuum nostrarum: sed alia lucra consequimur: puta honores gerere, aut diuitias parare: aut mercari: omne hoc negotiatio appel latur. Duobus ergo verbis omne opus humanum conclusit: siue honestum: siue ihonestum. Honestum quippe est vil lae cultura: inhonestum autem est apud deum opus negotiationis. Certe talis est maxime ille qui emit vilius vt stati id idem omnino immutatum vendat carius. Idcirco dicendum absolute quod talis peccat: & si omnes vendentes & emen tes hoc intendunt: proculdubio omnes iniqui sunt: nec multitudo peccantium excusare potest. Reuera multum timendum est quod fere omnes tales sunt: & quod ideo eos snima dicta inuoluit. Nullo enim modo licet secundum dictum modum vilius emere & carius vendere: vt expositum est. Vnde Augustinus libro xiii. de trinitate vbi supra, inducit quem dam mimum: qui promisit in quodam spectaculo dicere omnibus quid vellent & quid in animo haberent. Cum ad diem consti tutum ingenti expectatione maior multitudo conflueret: suspensis & silentibus omnibus: dixisse phibetur, vili vultis emere & care vendere. Vbi dicit Augustinus & mimus quidem ipse: vel seipsum intuendo: vel alios quoque expe riendo vili velle emere & care vendere omnibus credidit esse commune. Sed quoniam reuera vitium est: potest quisque adipi sci huiusmodi iustitiam quam huic vitio resistit & vincit. & statim inducit exemplum praedictum de emente librum.
SED quid est: danmnabimus omnes qui res integras emptas sic vendunt: vt solummo opus artificum & eorum emptio & venditio licita sit, & omnis negotiatio illicita: in quae emitur res vilius: vt integra vendatur carius: Reuera Raymundus in Summa sua, vnica sententia danmnationis inuoluit omnes dicens. De quibusdam autem qui tempore messis vel vin demiae emunt annonam: vt postea vendant carius: dico quod peccant & turpe lucrum est: secus si aliquis propter necessitatem emat & postea non indiget sicut credebat. hic potest licite vendere prout communiter venditur in foro: licet vendatur carius quam emerit. Salua pace sua non opertet sic generaliter danmnare omnes qui emunt res vtiles & ne cessarias: puta pannum, bladum, equum, & caetera huiusmodi, non vt eis vtantur: sed vt lucrentur: & de lucro viuant. bene enim verum est quod talia mercimonia quibus quis emit aliquam: non vt vtatur eis: sed vt reuendat & vt lucretur, ratione cu piditati nimiae multiplicandi pecunias: ad quod non est commutatio emptionis & venditionis instituta: sed ad necessariam conmutationem faciendam propter necessaria vitae habenda: vt praedictum est: bene praesent omnia esse peccata: ratione tamen formae conmutationis & contractus non oportet. aequaliter enim potest custodire medium & aequum iustitiae: ne plus emat pro tempore & loco neque vendat: qui emit ad reuendendum, sicut & ille qui emit ad vtendum, & aeque faci liter vterque potest in emendo fraudem conmittere vnus sicut alter. quia tamen mercatio immediate & per se ordinatur ad pecuniarum acquisitionem, & vt in pluribus ad ipsarum congregationem quid est cupiditatis: licet secundario mercator potest pecunias acquisitas ordinare ad necessarios vsus: emptio autem non vt reuendatur emptum per se est ad necessarium vsum non ad pecuniarum congregationem: licet secundario de empto potest emptor intem dere aliquando facere pecuniam: ipsa mercatio quae aliquid emitur vt reuendatur, magis est detestanda ex intentione ementis & modo negotiationis quae mens nimium occupatur: quam sit ipsa emptio: vt emptor vtatur re empta & de illa accipiat pecuniam vt emat rem aliam quam vtatur similiter sibi magis necessariam. propter quid Philosophus in primo Po liticae, distinguens species acquisitiuas pecuniarum, dicit quod mercatiua est magis translatiue dicta. Illam autem pecu niatiuam quae pecunia accipitur de rebus ad vsum necessariis: vt alia vtilia emantur: vocat pecuniatiuam vtilem. Ne ergo generaliter omnes ementes vt reuendant, inuoluamus in smima danmnationis propter modum negotiati onis: poesderanda sunt verba Chrysostomi quibus dicit. Qui comparat rem vt ipsam integram & immutatam dando lucretur, ille mercator est qui de templo dei eiicitur. vt rem illam dicamus immutatam quae omnino manet immutata in manu ementis, & ratione suae substantiae, & ratione loci: & ratione temporis: & ratione ipsius ementis. Sic enim istis tribus modis immutatam rem, & siquis alius rationabiliter possit apponi: carius vendere omnino peccatum est secundum modum praedictum. Si tamen aliquo dictorum trium modorum fuerit mutata: carius ponst vendi: non vendendo principaliter ipsam rem: sed quid actum est circa ipsam per illam mutationem: secundum quod ipse Chrysostomus de vna mutatione euidentiori ponit exemplum: de fabro qui ferrum emit & facit ex eo ferramentum: quod vendit carius non vendendo carius ipsum fer rum: sed vltra praetium ferri vendendo opus suum. & sic ipsum ferramentum compositum ex ferro & forma artis ve dit carius quam emit ferrum. Et licet solum de vna mutatione ponat exemplum: alias non excludit, immo manet eadem ratio in aliis: vt carius vendatur non ipsum primum emptum: sed super praetium ipsius vendatur id quod mutatum & innoua tum est circa rem, & sic totum carius vendatur quam primo emptum sit: verbi gratia, in mutatione rei, & ratione loci. secundum enim quod dicit Philosophus in primo Politicae: ad acquirendum pecuniam vtile est esse expartum circa possessibilia, quaelia in quibus locis sunt rara & praetiosa. alia enim in aliis regionibus abundant: & quia omne rarum praetiosum. Vnde quae abundant in vna regione: & ideo sunt vilia: si transferantur ad aliam regionem vbi sunt rara, iam per loci mutationem facta sunt ibi praetio sa. Et ideo sicut faber potest carius vendere ferramentum quam emptum fuerat ferrum, vendendo super praetium ferri ipsum opus artis in ferro: sic mercator potest carius vendere merces translatas quam merces ipsae nudae emptae fuerunt: vendendo super praetium mercium ipsam translationem. Et secundum hoc cum iuxta Philosophum duae sint species mercatiuae scientiae merces transferendi de loco ad locum: Prima naucleria: quae exercetur transferendo merces nauibus per mare: Secunda fortigia: quae exercetur transferendo merces equis & mulis per terras: Naucleria habet maiorem excrescentiam, & facit maius lucrum pecuniarum: quia citius & sub minoribus expensis transfert merces ad loca remotiora in quibus fuerint magis praetiosae. Similiter in mutatione rei ratio ne temporis: sicut in mutatione ratione loci. Sicut enim vtile est ad acquirendam pecuniam esse expartum circa possessi bilia: qualia in quibus locis sunt rara & praetiosa: quia in aliis & aliis locis alia & alia abundant, vt dictum est: ita vtile est ad acquirendum pecuniam esse expartum qualia in quibus temporibus sunt rara & praetiosa. alia enim in aliis temporibus abundant. & ideo empta vilius in tempore quo abundant: quando sunt vilia: custodita in aliquae tempus quando sunt rara: iam per custodiam temporis facta sunt praetiosa: & vendi praesent carius: sicut dictum est de translatis per loca. Si militer & in mutatione rei ratione ementis, & hoc ratione industriae eius. vtile enim est vt dicit Philosophus, expartum esse circa possessibilia quaelia sunt praetiosissima, vt puta equorum, boum, aut ouium, & caeterorum animalium. Quod enim estprae tiosius, carius vendi potest. Vnde si aliquis in foro vbi venduntur equi expertissimus sit circa equorum praetiositatem, & scit ipsos intercognoscere: vt in emendis equis quilibet certificari possit circa praetiositatem equorum: si decer nat inter equos qui secundum commnem cursum fori valeant praetium quo offeruntur a venditore: aliis hoc ignoranti bus: quia circa equorum valorem minus exparti sunt: si ille peritus equorum equos illos valentes praetium suum emat, & cum eos emerit: alii cognoscentes eius industriam circa equos statim certificati per eum & eius industriam sciunt quod equi illi valent praetium suum, & ex hoc per opus industriae eius circa equos statim facti sunt praetiosio res vt illis magis valeant propter securitatem valoris iusti quam prius: sic propter talem mutationem aestima tionis circa valorem equorum bene potest iste statim equos suos aliquantulum carius vendere supra primum praetium equorum vendendo opus industriae suae: quid circa equos illos exercuit in emendo eos. Istis igitur modis lici tum est vilius emere, & carius vendere: non ipsam rem nudam: sed immutatam dictis modis vel aliis consimilibus si inueniantur.
Ad primum, quod vilius emens vt carius vendat est mercator qui eiicitur de templo: Dicendum quod verum est quando carius vendit rem in nullo immutatam: non autem quando vendit eam muta tam: vt dictum est.
Ad secundum: quod vilius emens, & carius vendens aut emit minus iusto praetio: aut vendit: Dicendum quod verum: quando res in nullo est mutata: quando vero est mutata aliquo dictorum modorum, non est verum vnde si multis equis in multis nauibus deductis ad portum aliquis emat vnum equum iusto praetio iuxta pretium equorum in praesenti venalium: si statim omnes habentes equos venales extollant vela, & cum equis suis recedant, & propter raritatem ille vnus equus factus sit carior: non est illicitum vt statim eum multo plus vendat quam emit, propter solius horae immutationem circa equum.
On this page