Text List

Quaestio 36

Quaestio 36

AD tertiam quaestionem nullum argumentum adducebatur. ideo ad ipsam explicandam intelligendum est: quod in tractatu Compotus triplex distinguitur numerus: numerus articulus, numerus digitus, numerus compositus ex vtroque, id est ex articulo & digito. Numerus articulus appellatur numerus iste, vnus, duo, tres, & caeteri vsque ad decem: qui est primus numerus digitus: a quo incipit numerus com positus ex articulo & digito. xi. &. xii. & caeteri vsque ad. xx. qui est secundus numerus digitus: a quo cum articulo erit compositio secundi numeri compositi vsque ad. xxx. qui est tertius numerus digitus. & sic deinceps vsque ad centum: qui est decimus digitus. Et appellatur numerus articulus, & digitus transsumptiue a digito & articulo manus, in quibus antiquitus solebat fieri computatio. Denarius enim numerus dicitur digitus, quia in quolibet digito manus: qui sunt quinque, pollex, index, medius, medicus, & auricularis: a trunco brachii vsque ad digiti extremitatem sunt quinque articuli: vnus transiens per palmam manus, in qua digiti non separantur: & alii tres vsque ad digiti extremitatem: secundum quos digiti ab inuicem sunt separatieu. Isti autem quaetuor articuli sunt inter ualla inter quinque diuisiones. Semper enim in vno diuisiones excedunt interualla, vt dicit Philosophus in libro primo Priorum. Et istarum quinque diuisionum duae sunt in extremitatibus digitorum: vna in extremitate in trum co brachii: altera in extremitate opposit: in fine digiti: tres autem aliae diuisiones sunt intra digitum in iuncturis articulorum. Vnde antiqui facientes computos suos in digitis manus: numeros articulos appellabant illos qui signabantur super digiti & articulorum diuisiones, & faciebant computum in manu super diuisiones dictas, & intra manum & extra, bis tangendo in numerando quamlibet diuisionem. Cum ergo in quolibet digito sunt quinque diuisiones, tangendo in numerando quamlibet diuisionem bis, semel intra manum & semel extra, numerabant in quolibet digito bis quinque, & appellabant totum numerum illum digitum: quoniam super omnes diuisiones digiti intra & extra acceptus. Cum ergo sint decem digiti in duabus manibus: decem numeri articuli id est decem denarii numerabantur in duabus manibus: decies autem decem constituunt centum. & sic numerus excrescens incipiendo numerare ab extremitate pollicis manus dexterae, exterius in trunco brachii discurrendo per omnes diuisiones pollicis vsque ad extremitatem eiusdem pollicis interius in trunco brachii, & sic per caeteros digitos quousque deueniatur ad extremitatem auricularis manus sinistrae in parte interiori in trum cobrachii, excrescit numerus centenarius incipiendo computum a principio pollicis manus dextrae exterius vsque ad principium auricularis manus sinistrae interius: signando bis numerum super quamlibet iuncturam cuiuslibet digiti, & interius scilicet & exterius. Et in hoc antiqui assignabant perfectionem numeri centenarii. Quia si vlterius oportet procedere numerando, oportet incipere a primo articulo, & ab vnitate: quia vltra centenarium in computando non procedit compositio numerorum, & sic oportebit vlteriorem computum reuerti ad manum dextram, & iterato incipere vbi & praecedens, & eodem ordine procedere. Et hoc est vt puto quod Hieronymus & Beda intelligunt circa perfectionem numeri centenarii, quod incipit a dextra & terminatur in laeuam, & hinc iterum reuertitur in dextram si debeat vlterior fieri computatio numerorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 36