Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 6
SEquuntur quaestiones duae de deo in comparatione & in respectu ad naturam assumen dam. Quarum prima erat vtrum suppositum diuinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur. SEcunda vero erat: vtrum plures personae possent assumere vnam & eam dem naturam numero.
CIRca primam arguitur quod sic: quia diuinum suppositum posset assume re humanam naturam puram absque omni dono gratiae. Quod patet: quia posset assumere naturam inanimatam, quae non est susceptibilis doni gratiae: fruitio autem non sit a crea tura sine gratia. ergo &c.
CONtra. vnio maior est humanae naturae cum diuina in vnitate personae, quam sit illa quae est per donum gloriae. Quare si illa quae minor est sufficit ad fruitionem: multo fortius & illa quae est maior. ergo &c. Quaestio ista non quaerit nisi vtrum habitus aliquis gratiae vel gloriae requiritur in natura assumpta ad actum fruendi. Vnde oportet hic videre necessitatem ponendi habitus in natura intellectuali: & per hoc patebit si oporteat eos ponere in natura assumpta ad actum fruitionis.
ET est in hoc magna differentia ex parte intellectus & voluntatis. Ad cuius intelle ctum: sciendum est quod natura tam potentiae actiuae quam passiuae est in creaturis, quod non potest aliqua earum exire in actum nisi ad praesentiam sui obiecti: vt in quod agat potentia actiua: & a quo informetur potem tia passiua: quia nuiium passiuum potest exire in actum nisi informatum forma sui actiui. Et hoc non so lum in actiuis & passiuis corporalibus: sed etiam in actiuis & passiuis spiritualibus: cuiusmodi sunt volum tas & intellectus: eo quod nulla creatura est ex se secundum actum ratio omnium suorum obiectorum simul: vt vi sus omnium colorum aut intellectus omnium intelligibilium. hoc enim soli diuino intellectui conuenit. quia secundum Dionysium, dei esse est esse omnium entium. Obiectum autem praesens fit voluntati vt principio actiuo: per hoc quod praesens factum est intellectui vt principio passiuo. voluntas enim non fertur nisi in bonum cognitum.
OBiectum autem praesens potest esse dupliciter. Vno modo per modum passionis siue dispositionis transeuntis. Alio modo per modum passibilis qualitatis & habitus permanentis.
PRImo modo obiectum est praesens potentiae per essentiam & existentiam suam extra ipsam. Et hoc modo est prae sens omnibus potentiis materialibus aut a: materialibus dependentibus, quemadmodum sensibile extra est prae sens sensui particulari & intellectui nostro in phantastica: ita quod nec sensus noster: nec intellectus potest operari fine tali praesentia obiecti sui: & per consequens neque appetitus aut voluntas.
SEcundo mo do est obiectum praesens potentiae in habitu vel in similitudine conseruata in ipsa potentia: & adgenerata per actionem obiecti primo modo in ipsa praesentati. Quemadmodum similitudines sensibilium sunt in imaginatione: quibus animalia imaginantur obiecta absentia, sub ratione tamen particularis: sicut ea sentit sensus. Ha bitus vero cognitiui sunt in intellectum, & habitus operatiui in voluntate: quos necesse est ponere in intellectu & voluntate & non in aliqua vi sensitiua: quia per se respiciunt intellectus & voluntas suum obiectum sub ratione vniuersalis: omnis autem vis sensitiua sub ratione particularis. Similitudo autem impressa non mouet nisi ad particulare sub ratione particularis. Propter quod in vi sensitiua est speciei im pressio & non in intellectiua: sed loco speciei habitus habet quibus ad obiecta sua inclinatur sub ratione vniuersalis: quae etiam est sibi ratio singularium: secundum quod exposuimus alibi. Sed huiusmodi habitus non sunt ad idem in quolibet intellectiuo, quoniam in quibusdam sunt solummodo ad eleuandum potentiam & inclinandum eam: vt de facili delectabiliter & expedite inclinetur ad suum obiectum cum mota fuerit praesentia sui obiecti. In quibusdam vero sunt cum hoc ad praesentandum obiectum, ad modum quo species in imaginatione praesentat obiectum absens vi imaginatiuae.
PRImo modo sunt habitus cognitiui in nobis ac quisiti adminiculo sensuum in parte intellectus nostri conuersi ad sensus & phantasmata. Vnde quamquam sunt ha bitus cognitiui in intellectum: non existente in nobis phantasmate, nihil potest intellectus noster illo habitu cognoscere: neque potest omnino eo vti. propter quid secundum philosophum deficiente vno sensu deficit scientia necessario secundum illum sensum. & quodam interius corrupte scilicet organo phantasiae, necesse est scientiam nostram omnino deficere. Et per hunc eundem modum sunt habitus operatiui in voluntate cuiuscumque voluntatis creatae. Tantum enim potentiam in obiectum inclinant: ipsum autem obiectum non praesentant, nec habitu suo pont vti voluntas, neque omnino aliquid operari: nisi praesentetur ei obiectum in intellectum. Habitus vero cognitiui in angelis & in parte intellectus nii anteriori qua cognoscit sicut angelus absque sensuum adminiculo, non solum sunt vt inclinantes potentiam in obiectum: sed vt obie ctum praesentantes: secundum quod alibi exposuimus circa intellectum angelorum. Et hoc non quodcumque, sed obiectum intelligibile creaturae solum. Obiectum autem increatum sicut non potest habere speciem, propriam impressam intellectui quae praesen tetur intellectui: quemadmodum sensibile per speciem praesentatur imaginationi: sic non potest habere habi tum sese praesentantem: sed solum eleuantem & inclinantem in obiectum, si seipsum praesentare dignetur qui acquisitus esse non potest: nec talis qualis est naturaliter inditus ad cognoscendum & volendum verum & bonum circa creaturas: sed est alterius generis & gratuito superinfusus.
DESCENdendo igitur ad propositum dicimus: quod actus fruitionis in hoc perficitur, quod obiectum fruibile voluntarie sese repraesentat & illabitur virtuti intellectiuae, & eam immutat ad actum per apertam speciem videndi: & per hoc alliciendo mo uet voluntatem ad seipsum transferendum: habitu nil ad alterutrum horum actuum operante: nisi quod eleuat po tentiam & disponit: vt idonea sit cui obiectum praesentetur, per hoc quod ex habitu propta est & expedita vt in ipsum inclinetur. Nunc autem firmiter tenendum putamus quod omnem eleuationem & habilitatem quam habitus potest facere in potentia vt inclinetur in obiectum fruibile praesentatum: multo eminentius operatur ipsa vnio cum ipso fruibili in personae vnitate. Vnde magister in primo sententiarum. dist. xvii. appellando spi ritum sanctum charitatem dicit sic. "Charitas dicitur motus animi. Non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus ani mi: sed quia per eam quasi esset virtus: afficiatur mens & moueatur". Quae quidem vnio non solum inclinat potem tiam in obiectum fruibile: immo necessario ipsum repraesentat sub ratione fruibilis. Si enim obiectum huiusmodi non sic praesentaret qualitercumque, siue per habitum, siue per ipsum fruibile inclinans non sub ratione fruibilis: sed sub ratione primi mouentis: vt infra in quaestione de bona fortuna videbitur amplius: actus fruendi non compleretur etiam si ex voluntate ipsa cooperatione actum quo feratur in obiectum fruibile motu gratuito eliceret: quemadmodum elicit ipsum in viatoribus non per virtutis habitum etiam si sit habitu informatus. secundum quod dicit Magister in sentent. ibidem subdens. "Alios actus atque motus operatur charita scilicet spiritus sanctus mediantibus virtutibus: vt pote actum fidei. i. credere fide media: & actum speid est sperare spe media: actum vero diligendi sine alicuius virtutis medio". Sed cum in hoc minus iuste reprehendatur Magister: dico reuera quod vnio in vnitate personae necessario repraesentat obiectum sub ratione fruibilis potentiae fruen ti: ita quod per vnionem iam dictam non possit esse in essentia: vt est essentia & natura, ad perfectionem ipsius naturae assumptae: inquantum essentia quaedam est & natura qua dicitur homo definitus: quin simul & per quandam concomitantiam sit in eius potentiis: vt habet essentia rationem cognitiui & volitiui: & ipsa natura diuina ad quam facta est vnio, se habeat in ratione cogniti & voliti. quemadmodum ocu lus corporalis si natus esset videre visibile sibi substantialiter impressum, si lux substantialiter & vt forma quaedam infunderetur oculo ad perficiendum ipsum secundum eius substantiam: inquantum habet rationem per spicui, non posset ei non infundi sub ratione visibilis ad perficiendum ipsum vt est visibile quoddam, inquantum oculus habet rationem virtutis visiuae. Licet enim isti sunt diuersi modi essendi. & perficiendi: vnus tamen eorum necessario est alteri annexus. Vnde & in beatis qui finem vt beatificans est primo & principaliter non attingunt nisi per potentiam intellectus & voluntatis, & habet esse in eis quia illabitur primo po tentiis, concomitatiue tamen necessario simul illabitur substantiae beatificando non solum beatum in eius potentiis: sed & in ipsa essentia naturae intellectualis in ipso. Vnde & a beatitudine animae quam habet in natura & essentia sua: eo quod est actus & forma corporis: procedit actus beatificationis quo ad dotes corporis in ipso corpore secundum deriuationem. Quare cum essentialior origo & processus sit ab essentia ad potentias quam econtrario: quoniam potentiae oriuntur ab ipsa essentia, vt alibi exposuimus: si obiectum fruibile non potest obiectiue illabi in potentias beatorum vt beatificans eas, quin simul illabatur essentiae vt eam beatificans: mul to fortius essentiae naturae humanae illabi non potest substantialiter per vnionem, in hoc beatificando ipsam quantum essentia potest beatificari vt est essentia: quin simul illabatur potentiis intellectus & voluntatis ipsas beatificando quantum beatificari possunt: quod non sit nisi per actum. Idcirco ergo, vt opinor, deus non potest as sumere humanam naturam absque eo quod fruatur: & hoc quia impossibile est ipsam aliter assumi. & hoc non propter impossibilitatem ex aliquo defectu: sed ex immutabilitate perfectionis ex ipsa vnione: quemadmodum diximus supra, impossibile aliud verbum produci in diuinis, non ex aliquo defectu: sed ex verbi semel produ cti perfectione. Nisi quidem hoc ponamus circa naturam assumptam: aperta sequuntur inconvenientia: vi delicet quod sic assumptus posset bono vsu liberi arbitrii per gratiam promereri fruitionem suam: & econuerso ma lo vsu liberi arbitrii absque gratia posset peccare & promereri danmnationem aeternam: vt vere posset dici quod deus esset danmnatus & in malo obstinatus, quae absurda videntur.
AD primum in oppositum quod fruitio non sit sine gratia: quae scilicet est habitus in anima: Dicendum quod verum est in se aut in praepollenti qualis est dicta vnio vt expositum est. Ad quid autem dona gratiarum & virtutes in Christo debemus ponere, si vnio sufficit ad eius glorificationem & fruitionem: de hoc alias poterit haberi sermo. Respon sio quae solet dari ad argumentum in oppositum: quod alius est modus essendi diuinitatem in essentia & in potentia: propter quod non oportet illam maiorem ponere istam minorem: non valet: nisi quo ad hoc qued forma argumenti non tenet. gratia enim materiae necessitatem concludit vt expositum est.
On this page