Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

SEquuntur quaesita circa hominem viatorem pertinentia specialiter ad laicum vel ad clericum. Et erant duo pertinentia specialiter ad hominem laicum. Primum in vexando proximum: vtrum & aici publica tenentes officia vexantes parentes clericorum, quia ipsi clerici nolunt eis obedire: sint excommunicati. Secundum in occidendo proximum: vtrum in lege noua liceat iudicem saecularem occidere quemquam pro solo furto.

CIRca primum arguitur, quod illi laici sunt excommunicati, quia extra de sen. excommunicationis. Nouit. dicitur quod statuentes contra ecclesiae libertatem sunt excommunicati: illi autem contra eam in sic faciendo contra clericos & eorum libertatem pugnant facto: quid maius est. ergo &c. Contra, parentes illi clericorum laici sunt in quos habent potestatem: & sic licet eis hoc facere. pro licito autem facto nemo est excommunicatus. ergo &c.

DIcendum quod quaestio aut quaerit de: excommunicatione canonica pro iniectio ne manus violenta in clericum: aut pro aliquo alio delicto. Si primo modo, dico quod propter illum canonem ex tali facto non sunt excommunicati: quia talis canon loquitur de iniuria illata clerico in persona sua tantum. Si secundo modo: tunc distinguendum est de causa excommunicationis & animo vexantium. Aut enim vexant parentes clericorum vt cogant clericos subiicere se ipsorum iurisdictioni in illis in quibus non debent esse iudices eorum: & ne quaerant ecclesiasticum auxilium in talibus pro vexatione parentum clericorum: in isto casu dico quod sunt excommunicati auctoritate canonis allegati, & expressius eodem titulo cap. Grauem. & expressissime auctoritate Bituricen. concilii in cap. Cum nonnulli. Aut vexant eos pro aliis causis, puta ne clerici iniurientur ciuibus suis, aut ciuitati: in isto casu credo vel consimili, etsi forte grauiter peccarent, quod non sunt excommunicati. Breuiter enim credo quod pro tali facto non sunt excommunicati nisi vel directe vel indirecte infringunt libertatem ecclesiae. Per haec patent obiecta vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17