Text List

Quaestio 23

Quaestio 23

Equuntur pertinentia ad diuini officii executionem, quorum quaedam pertinent ad diuini officii executionem circa sacramentorum administrationem: quaedam vero circa praedicationis instructionem: & quaedam circa horarum obseruationem & missarum celebrationem.

DE primo quaerebatur vnum de administratione plurium sacramentorum communiter: Vtrum obligatus ad audiendam subditorum suorum confessionem & aliorum sacramentorum ministrationem si relaxetur ab obligatione prima aequaliter remaneat obligatus ad secundam. Deinde quaerebantur quaedam pertinentia ad administrationem sacramenti poenitentiae specialiter.

ET circa primum arguebatur quod non: quia sicut se habet confessio ad absolutionem cum satisfactionis iniunctione: sic se habet ad aliorum sacramentorum administrationem: quia sicut est ordo essentialis absolutionis ad confessionem quod si ne illa praecedente nullus potest salubriter absoluere, & salubriter satisfactionem iniungere: sic est ordo administrationis aliorum sacramentorum ad eandem quod scilicet sine illa praecedente nullus salubriter potest alia administrare sacramenta. Sed absolutus a confessione subditi audienda non potest aequaliter manere obligatus ad ei salubriter absolutionem cum satisfactione iniungendam: quia hoc esset impossibile fieri. secundum enim qualitatem & quantitatem peccatorum quae confessa sunt debet iniugi satisfactio: ergo &c.

CONtra. essentialiter ordinantur diaconicatus ordo & sacerdotii: sed tamen non praecedente ordine diaconicatus aequaliter potest recipere ordinem sacerdotii sicut si praecessisset. vt extra de cleri. ordi, per saltum. Veniens. ergo &c.

DIcendum quod si aliquis sit obligatus ad duo: si secundum non potest exequi sine primo, impossibile est eum postquam est relaxatus a primo aequaliter manere obligatum ad secundum: aut esset obligatus ad impossibile sibi quod est inconveniens. Vnde vt procedit primum argumentum & bene, obligatus ad audiendum subditi confessionem: & ad iniungendum ei salutarem satisfactionem impossibile est quod aequaliter maneat obligatus ad secundum vt prius. Sed in proposito circa administratio nem aliorum sacramentorum post sacramentum poenitentiae, puta eucharistiae vice aliorum, est considerare due scilicet administrationemeius regularem secundum statutum ecclesiae: quod scilicet quilibet communicetur ad minus semel in anne scilicet in paschate, vt dicitur extra de poe. & remis. Omnis vtriusque sexus. & ad ministrationem eius peculiarem siue priuatam pluries in anno. Primo modo dico quod aequaliter manet obligatus ad eucharistiae administrationis: dum certificatus fuerit quod subditus suus confessus fuerit ei qui habet priuilegium per quod relaxatur ei obligatio de confessione subditi audienda. Secundo modo dico quod nequaquam: quia non debet alicui priuatae personae pluries sacramentum eucharistiae ministra re nisi constet ei de munditia cordis & deuotione speciali: quae non possunt cognosci fine confessionis auditione. imma debet omnino denegare: & exponeret se discrimini si pluries ministraret nesciens an sanctum daret canibus: quia in tali administratione non excusaretur sicut excusatur in prima per statutum ecclesiae & dictum priuilegium.

AD rationem in oppositum: dicendum quod non est simile: quia licet diaconatus & sacerdotii ordo habent ordinem essentialem secundum gradum dignitatis: non tamen condependentiam in esse: quoniam vtrumque illorum potest esse fine altero. Talem autem connexionem habent confessionis auditio & salubris eucharistiae administratio pluries in anno, vt patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 23