Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
Equuntur pertinentia specialiter ad statum meriti & demeriti hominium in praesenti. Vbi primo quaerebatur de agibilibus, in quibus cadunt meritum & demeritum. Deinde de demerito in quibusdam peccatis commisso. Tertio de quibusdam poenis pro demerito peccati.
CIRca primum primo quaerebantur duo circa statuta superiorum: deinde quaerebantur alia duo circa, propria facta priuatarum personarum. Quorum primum erat de statutis positis in illis quae sunt ad communem vtilitatem, qualia reuera ipsi statuere possunt, vtrum quisque sub ditus statuta teneatur seruare, licet non sit euidens quod ad communem vtilitatem expediant Secundum erat de interdictis, vtrum interdicta generalia in prouinciis, ciuitatibus, aut ecclesiis sint licita. Tertium erat, Vtrum subditus cognoscens quod praelatus suus ex rancore ipsum punire intendit, de beat ei obedire. Quartum erat, Vtrum is cui sufficienter prouisum est vnde secundum statum suum pos sit sustentari, teneatur receptum in eleemosynam titulo paupertatis restituere largitori.
CIRca primum isto rum arguitur, quod subditi tenentur seruare statutum superioris in eis quae sunt ad communem vtilitatem, licet non sit euidens, sic. qua ratione tenentur seruare vnum ex talibus statutis, eadem ratione & quodlibet aliquae Aut ergo nullum talium tenentur seruare, aut quodlibet. Non nuilum: ergo quodlibet. Item talia statuta sunt opera virtutis. In operibus autem virtutis subditi tenentur obedire superiori. ergo &c.
CON tra. subditi non tenentur obedire superiori in eis quae non pertinent ad speciale votum eorum nisi sint de necessitate salutis, quia aliter nulla esset differentia obligationis ad ista quae cadunt sub voto, & ad quaecunque alia quae non cadunt sub voto. talia autem statuta non pertinent ad aliquod speciale votum subditorum, nec sunt de necessitate salutis. ergo &c. Item si ad talia statuta obseruanda tenerentur, cum soluere decimam omnium bonorum de ratione talium statutorum sit, possent ergo principes statuere super laicos quod soluerent eis decimam omnium bonorum suorum, & illi tenerentur: sicut dominus papa hoc statuit super clericos soluen tes decimas. hoc autem videtur inconueniens & graue. ergo &c. Item si talia possent statuere, tunc per su periorum statuta laicis auferretur potestas disponendi de rebus suis pro voluntate, quod similiter videtur in conueniens. ergo &c.
DIco quod finis superiorum principum vel praelatorum debet esse pax & salus reipublicae qui etiam debet esse finis singulorum subditorum inquantum sunt partes communitatis, quem etiam tenentur intendere vna cum principe, vt illum in quo consistit bonum principis, & cuiuslibet etiam de conmunitate: ad quem tenetur & princeps & quilibet de communitate referre bonum, proprium & omnem suam actionem, cum opus fuerit. Vt enim dicit philosophus in primo Ethicorum amabile vni soli bonum: melius & diuinius genti & ci uitatibus. Et Tullius in oratione populari ad senatum. Sic ab initio fui animatus vt non magis me mea causa putarem esse natum quam reipublicae procreatum: nihil duri, nihil acerbi mihi erit quod rempublicam tutabitur. Nec enim mors miseranda est quae ob rem publicam capitur: nec exercitium turpe est quod virturae suscipitur. Nunc autem quia finis imponit necessitatem eis quae sunt ad finem, si ergo tenentur intendere finem illum, etiam tenentur intendere ea quae sunt ad finem illum, & operam exhibere vt in finem ordinentur. Quare cum principis vel superiorum sit super talibus ordinare quae qualia quando & quomodo sunt necessaria ad illum finem secundum scientiam architectonicam, de qua dicit philosophus in principio ethicorum. Quos debitum esse disciplinarum in ciuitatibus & quales vnumquod que addiscere & vsquequo hoc praeordinat: Idcirco ergo dico quod quilibet subditus tenetur obedire statutis editis a superioribus super necessariis ad hunc finem, aut ad aliquid eorum sine quo finis ipse adi pisci non potest, aut non commode, etiam si non sit euidens cuilibet quod statutum illudsit necessa- rium ad finem vel ad aliquid ordinatorum ad ipsum. & hoc quia princeps eo quod omnium virtutum claritate debet esse par spicuus super caeteros qui sunt in communitate, vt in ipso sit quodammo bonum totius communitatis & eius bonum sit bonum vniuscuiusque de ciuitate, a quo debet venire bonum super vnumquemque de communitate. dicente Tullio in omnio ne populari ad lulium Caesarem. Illam tuam vocem Satis diu vixi, inuitus audiui: satis fortasse naturae, at quid ma ximum est perimae parum. tibi satis te vixisse, credo, sed audirem si tibi soli viueres, aut si tibi soli etiam natus esses omnium salutem ciuium cunctamque rempub. res tuae complexae sunt. Et sic comouniter sumendo vtilitatem princeps vtilis est omnibus de communitate, & secundum Auicennam primo Metaphysicae der effluxio vel profectus vel dominatio vel procuratio Econtra autem subditi sunt vtiles principi vtilitate quae est pene seruitus, quae nequaquam princeps ordinatur ad alium sicut neque liber homo vt habitum est supra in quaestione de libertate voluntatis & intellectus: licet liber homo comoniter loquendo vtilis sit aliis. Propter quod subditi debent tenere superiorum statuta in praedictis, etiam si ignorent, quod aut quomodo vergant in communem vtilitatem propter dubium de hoc: quia ex confidentia de prudentia ac bonitate principis ac suorum consiliariorum debent ei in hoc credere & supponere quod talia sint quod vergant in publicam vti litatem nisi constet de contratio, & maxime ex aliis pluribus statutis consimilibus quae hactenus obseruata a subditis non vergebant in dictum finem, & tunc ante omnia debent subditi supplicare superiori sup huiusmodi statu ti reuocatione, quod si noluerit reuocare: etiam tunc nihilominus statutis superiorum obediendum est quousque in statu superiori tolerantur. quod si non sit omnino spes correctionis in isto, debent subditi agere ad depositi onem supioris potius quam tolerare ipsum & non obedire.
PRIma duo argumenta procedunt & bene supponendo de prudentia & industria principis, quod vere praesumendum est ratione status. Secundum enim artem philosophi in primo Po liticae, a domo procedit vicus, a vicis ciuitas, & a ciuitatibus regnum. sic a regimine domus regimen vici & ciuitatis & regni. Vt autem dicit omnis domus regitur a senissimo, quare & vicus, quod intelligitur de senio men tis quo quis naturaliter liber & ingenuus est. Et quia quod princeps talis fuerit ab initio praesumendum est, ideo etiam quod omnes progeniti successores sint tales praesumi debet. Vt enim dicit philosophus in eodem, ex ambobus diuinis. i. liberis & ingenuis progenitricibus radicibus quis dignificabit addicere seruum: Dignificant enim quenadmodum ex homine hominem sic ex bonis bonum: natura autem vult hoc facere multotiens, & tamen non potest. Non sup posita autem principis industria, sed potius contrario, dum tamen adhuc esset toleratus, statuere posset & ei obediem dum esset, sed potius agendum ad eius depositionem quantuncumque haereditarie regnauerit a progenitoribus suis, vt de positus non posset statuere, nec debitum esset ei obedire, quia non esset praesumendum quod sua statuta continerent opera virtutis, quae tamen si non essent euidenter contraria virtuti, quoadusque toleraretur supior, statutis eius omnino obediendum esset.
AD primum in oppositum quod talia statuta non pertinent ad aliquod speciale votum, nec sunt de necessitate salutis, quare non est obediendum eis, Dico quod pertinent ad speciale votum siue promissum communi tatis & singulorum in ipsa inquantum sunt partes illius, licet non inquantum sunt singulares personae potentes tanquam liberi se libere transferre de communitate in communitatem prout eis placuerit, quidquidem votum siue promissum inter praetatiue quilibet de communitate facit scilicet recipiendo illum in superiorem, & hoc vel propria electione, vel aliquorum vice omnium, vel ad prouisionem primi supioris, vel iure haereditariae successionis: etiam si nullam obedientiam ver bo illi promittant, quam tamen aliquando maiores de communitate vice communitatis & singulorum in illa superiori de nouo institu to promittunt. Vnde multum errant commorantes incommunitatibus quae aliquo publico confilio reguntur siue in beghinasiis, si ue congregationibus quibuscumque, si credant se non obligari ad tenendum publica edicta ad vtilitatem communi tatis edita a superioribus suis. Ad secundum quod tunc subditi laici tenerentur soluere decimas principi sicut cle rici papae: Dico quod verum est si necesse sit ad dictum finem, & non solum decimam, immo medietatem, immo totum, immo seipsos. Sed bene debent cauere sibi superiores quod nihil talium statuant aut exigant quin saltem euidens sit ip sis quod sit ad communem vtilitatem seu publicam, non tantum ad priuatam: & ponant statuta & edicta tanrationabilia, vt procedant ab ipsis non de potentia facti sed iuris, nec de potentia absolute, sed de potentia relata pensara tionis non errante. Nec video in hoc circa clericos aut laicos respectu suorum superiorum aliquam esse diffe rentiam, licet praelati clericorum eo quod nullum haereditarium ius habent in suis dignitatibus sicut principes, facilius pos sunt deponi quam principes, & laici nullo statuto superioris constricti liberiorem dispositionem de bonis suis habent quam clerici, eo quod bona clericorum conmunicanda sunt pauperibus vltra id quid in proprios vsus assumunt, sicut aliqui de numero pauperum, prout alias satis exposui. Ad tertium quod tunc subditi non possent disponere de rebus suis: Dico quod verum est contra statuta superiorum: alias autem bene possent.
On this page