Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 27
CIrca quintum arguitur: quod ad liberum arbitrium voluntatis sufficiat quod ipsa potuit impedire ne de necessitate actuaretur ab alio. Quia licet homo de necessitate sit albus quando est albus quia tamen potuit priusquam factus sit albus, factum fuisse vt non fuisset albus: ista, homo est albus, diei contingens ad vtrumlibet. ergo similiter licet voluntas de necessitate actuetur a bono cognito: quia tamen voluntas prius potuisset aliquid elegisse quo electo non fuisset actua ta ab illo appshenso: puta quoniam intellecta fornicatione sub duplici ratione elegit intelle ctum intelligere illam sub ratione delectabilis tantum: quo facto, statim voluntas est actuata ad volendum fornica ri, qualiter non fuisset actuata si elegisset intellectum intelligere fornicationem sub ratione deordinationis tantum, quod fuit in libertate arbitrii: vt patet ex dictis in praecedenti quaestione. ergo &c. Item secundum philosophum, Omnis malus est ignorans & non econuerso. Non no omnis ignorans est malus. Prius autem secundum eundem philosophum, est illud a quo non conuertitur consequentia. prius est ergo esse ignorantem quam esse malum: sicut prius est esse animal, quam hominem eo quod sequitur, est homo ergo animal, non econuerso. Malum autem esse ignorantia praecedente non est nisi propter ignorantiam, & tamen dicitur malus libero arbitrio factus: & hoc non nisi quia potuit procurasse quod fuisset sciens. ergo &c. Quia autem talis ignorantia praecedat malitiam: probatur per Glos. super illud ludi. xvi. Clausum in carcere molere fecerunt. Sciendum quod prius intellectus obtunditur: & postea captus animus per exteriora desideria vagatur: vt caeca mens qua ducatur nesciat: & carnis illecebris se libenter subdat. Contra. ad liberum arbitrum requiritur quod sit dominus sui actus: sed actus quo homo alio agente vult aliquid de necessitate, non est dominus liberi arbitrii: licet prius potuisset illum impedisse. ergo &c. Illi, quorum dicta recitaui in praecedenti quaestione, nituntur saluare liberum arbitrium voluntatis dicendo quod voluntas habet per se liberum dominium super determiationem sui actus & ideo per liberum arbitrium dicitur seipsam mouere primo se determinando ad velle & nolle in ordie ad actus intelligendi, vel ad sistendum in ipsis, vel ad desistendum ab ipsis, & intelligendo aliquid vel sub vna ratione vel sub alia secundum supra dictum modum, & etiam in ordine ad suum actum, proprium, vt velit persistere in suo actu volendi vel non persistere. & per hoc quod primo habet libertatem arbitrii in determinando seipsam & liberum do minium super suos proprios actus, consequenter habet libertatem arbitrii, & liberum dominium super determiatio nem consimilem actuum intellectus, & cuiuslibet alterius potentiae. Secundum enim determinationem ipsius velle in voluntate, sequitur determinatio ipsius intelligere in intellectum, & proprium mouere in aliis viribus. Sequitur etiam omnis vlterior actio, quae respondet illi determinationi. Et propter hoc etiam dicitur habere dominium super illam. Et ideo tales dicunt, quod sufficit ad liberum arbitrium hominis: & quod actio aliqua dicatur ex libero arbitrio procedere: quod procedat ex illo quod sic libero arbitrio eligit: ex quoe contingit aliquid neces sario: & potuit aliud elegisse: quod si elegisset, id necessarium secutum non fuisset, nec plus attribuunt homi ni de libero arbitrio super actus volendi, & non volendi vitiosos, & virtuosos: nisi vt tales actus dicantur fieri in voluntate ex necessitate obiecti apprehensi per intellectum tanquam agentis, proximi: qui tamen dicuntur fieri ex vi liberi arbitrii tanquam agentis primi. quod reuera non sufficit. Secundum hunc enim modum omnia opera naturae possunt dici fieri ex libero arbitrio: quia fiunt a libero arbitrio dei vt primi mouentis, determinantis naturas ad sua opera. Immo ad hoc quod aliquid dicatur esse vere ex libero arbitrio, oportet quod sit a libero arbitrio vt a mouente proximo: & sic voluntas est domina suorum omnium actuum ab initio vsque in finem inclusiue: ita quod ni hil aliud a se operetur aliquam actionem volendi aut nolendi in ipsa. & secundum hoc concedenda est vltima ra tio. Ad primam in oppositum de albedine: dicendum quod illa reuera dicitur contingens, homo est albus, li cet non possit non esse albus quando est albus: quia prius potuit impediri actus quo factus est albus & non solum quia potuit impediri per aliquid quo facto non fuisset suum agens primum, & per consequens nec actus ille quo homo factus est albus: sed etiam quia potuit impediri circa suum agens proximum ne ipso stante ab ipso homo factus esset albus. Quia si hoc vltimum deficeret, non solum diceretur homo necessario esse albus quando est albus cum tali replicatione, sed absolute diceretur, quod necessario factus esset albus. Consimiliter in proposito: li cet posset impediri actio voluntatis secundum illos: quia potuit aliquid fuisse factum, quo facto non fuisset, illa tamen dicenda est simpliciter esse ex necessitate, & non ex libero arbitrio, postquam stante sua causa, proxima nullo modo posset per liberum arbitrium voluntatis impediri. Ad secundum: quod ignorantia prior est malitia, tanquam id a quo non conuertitur consequentia: Dico quod secundum praedicta in quaestione. xxv. sumendo igno rantiam communiter: ipsa comprehendit in se & ignorantiam quae est error, & ignorantiam quae non est error: & sic est prius quam malitia prioritate naturae: vt a quo non convertitur consequentia. Sed consequentia inter aliqua quae non conuertitur, potest esse dupliciter. Vno modo quia non quicquid est de essentia vnius est de essentia alterius & econuerso. Sic est talis consequentia inter superius & inferius in linea praedicamentali: de quibus verum est, quod prius natura est illud a quo non conuertitur consequentia, vt animal, quam homo Alio modo vnum necessario ponit alterum, vt causa causatum, secundum aliquod suppositum eius, sed non econuerso. verbi gera sequitur: si ignis est, calor est, & non econuerso: quia omnis ignis est calidus, non autem omne calidum est ignis. Et de talibus non est vera illa regula. Prius natura est illud a quo non conuertitur consequentia. Non enim calor est prior natura quam ignis: sed potius econuerso: & sic est in proposito. Sequitur enim, malus est, ergo ignorans, non quia ignorantia sit de essentia malitiae, sed quia ignorantia pro aliquo eius supposito est ignorantia causata a malitia: vt est illa quae est error. Vnde cum arguitur: Si ignorantia natura praecedit malitiam: hoc non est nisi quia malitia cau satur ab illa &c. Dicendum quod non praecedit malitiam natura aliqua ignorantia, nisi forte in pueris illa quae est nega tionis. Illa autem quae est error, semper sequitur natura: quia non est error nisi ex culpa sicut dictum est. Potest tamen error sequens vt effectus ex vna culpa praecedere aliam, cuius potest esse causa, non dico propter quam sic, sed sine qua non: quia nihil quid est ex parte intellectus impellit aut mouet voluntatem in actum, sed solum ipsa seip sam sicut dictum est. Per hoc patet ad glossam dictam. Ibi enim exponit Grego. duplicem ordinem inter errorem rationis, & obliquationem voluntatis, vnum priorem, quo praecedit obliquatio voluntatis, quae est prima & per se causa erroris in ratione, dicens sic. Aliquando prius desideria carnis ebulliunt, & post longum vsum illicitis operi bus oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, neque ille ardenter contra peruersa se erigit, & renitens vincitur, dum hoc ipsum quod egit diiudicans carnis suae delectatione superatur. Alium autem ordinem posteriorem tam git in illo quod arguendo propositum est, quo error voluntatis praecedit. de quae etiam post iam dicta subdit dicens. Quia enim & plerumque prius oculus contemplationis amittitur, & post captus per desideria huius mundi animus subiugatur: testatur Sampson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit ad molam deputatus est. Vnde ordi nem vnum ad alterum exprimens subdit. Quia maligni spiritus postquam tentationum stimulis intus aciem contempla tionis effoderunt foris in circuitu labores emittunt. Ecce quod primo tentationum stimulis, quae sunt in voluntate vel conscientia, oculus effoditur: & sic excaecatus in laboribus peccatorum mittitur. Et tangitur in hoc difficultas an pos sit esse malitia in voluntate non existente ignorantia propter quam peccet in ratione. Et dico breuiter secundum ali as determinata, quod sic: quia voluntas potest agere per electionem contra iudicium rationis nec ignorantis nec errantis: sed hoc facto incipit error generari in ratione cum vitio generato in voluntate, & tunc deinceps peccans peccat simul ex malitia voluntatis & errore rationis: ita quod in fine peccat ex rationis excaecatione. Et hunc ordinem tangit glos. super illud ludi. xvi. Clausum in carcere molere fecerunt: vt tactum est. Ad ampliorem autem intellectum Sciendum quod tripliciter peccatum causatur. Aliquando ex pura electione absque passione in appetitu sensitiuo stimulante ad illam volum tatem ipsam: & cum certa scientia rationis. Aliquando ex passione alliciente non vt ex causa impulsiua, sed inductiua solummo. Sola enim voluntas seipsam mouet & impellit in peccatum. Et in isto modo peccandi obnubilatur lumen veritatis ne percipiat sicut prius. et hoc and peccatum secundum modum allectionis in voluntate, sed in radice lu minis interioris in nullo diminuitur. Quemadmodum si inter solem & oculum subintraret aliquid puta nubes peruia, obumbraretur lumen solis, ne perciperetur lympide, non autem lumen naturale visionis. Sed postquam obliquatur voluntas per peccatum, tunc primo obscuratur lumen rationis in seipso, & tunc tertio modo incipit homo peccare non solum ignorans, sed ex ignorantia.
On this page