Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
SEquuntur pertinentia ad hominem. Quorum quaedam pertinebant ad hominem ex parte animae tantum, quaedam vero ex parte totius compositi ex anima & corpore. DE Primo quaerebantur duo. vnum de anima in comparatione ad suas potentias. aliud vero de eadem in comparatione ad suum corpus. PRImum erat: vtrum sub stantia animae sit ipsa potentia eius. SEcundum erat, vtrum quod est per se subsistens potest esse vnibile alteri vt forma.
CIRca primum arguitur quod substantia animae sit ipsa potentia eius, quoniam substantia maioris est virtutis & efficaciae ad agendum quam quodcunque accidens eius. Si ergo anima potest in opus per aliquod accidens additum ei: er go multo fortius per suam essentiam similiter potest in aliquod. Sed id per quid potest in opus est sua potentia. ergo &c.
IN contrarium est: quoniam potentiarum animae quaedam sunt alligatae organo quaedam vero non alligatae: substantia autem animae non potest sic distingui: quoniam est perfectio totius corporis substantialis & cuiuslibet organi. Et iterum, potentiarum alligatarum est differentia specie: vt visus & auditus: ita quod si oculus esset animal, visus esset eius anima: et similiter si auris esset animal, auditus esset eius anima: & differrent specie propter visum & auditum. visus ergo & auditus differunt specie in re ipsa. Non ergo sunt animae substantia: quia ipsa a se specie non diuersificatur.
AD huius quaestionis intelligentiam in qua sunt contrarietates quamplurimae, intelligendum in principio: quod secundum philosophum in. v. &. ix, metaphysicae, Duplex est genus potentiarum: ad quas omnis potentia habet reduci: potentia scilicet actiua, & passiua. Quae quidem in aliquibus sunt purae tamquam in extremis: in quibus inueniuntur primo & per se. In aliquibus autem permixtae, tamquam in mediis, in quibus inueniuntur secundario per attributionem quandam ad illa prima. Potentia enim actiua primo & per se inuenitur in primo agente: in quo ipsa potentia sua ita est pura, quod est sua essentia et quod sua actio indifferens est ab ipsa potentia sua & essentia: eo quod si in aliquo esset aliqua differen tia potentiae ab essentia in re, facerent in eo compositionem, & esset illud compositum non agens per se simpliciter & absolute: sed per aliquid sui: & ita non esset agens primum: si oporteret reducere ad agens omnino per essentiam suam, ad quid omne aliud agens habet reduci, & potentia illius actiua ad potentiam actiuam istius: ita quod nuilum aliorum sit agens pure per essentiam suam, quae est sua potentia praeter agens primum: sed omne aliud agens est per aliquam participationem potentiae a potentia pri mi agentis: ita quod essentia sua non sit ratio perfecta suae actionis: sed quod sit per alicuius alterius participationem in suo esse quod dat ei perfectam rationem potentiae. & propter hoc agens primum solum modo ita est in potentia actiua: quod caret omni ratione potentiae passiuae, & semper est in sua actione. Et quia potentia & actus inquantum sunt prima diuidentia ens, ad idem genus entis debent reduci idcirco quia sua potentia omnino est ipsa substantia, debet similiter substantia sua esse & ipsa actio eius. Quodlibet autem aliud agens cum hoc quod est in potentia actiua aliquo modo est in potentia passiua receptiua: ita quod conmpletam rationem potentiae actiuae in se habere non potest sine passione, & alicuius receptione per quod de potentia quodammodo reducatur in actum, vt infra declarabitur. Propter quod quantum est de se: non semper est in actu siue in operatione sua, sed solum cum factum est in actu per aliud. secundum enim quod dicitur in ii. de anima, omnia patiuntur & mouentur ab acti uo secundum quod est in actum. Hoc ergo modo loquendo de potentia actiua nuilius creaturae substantia agens est sua potentia, vt seipsa simpliciter & absolute ex se agat, non per aliquid sui quo fiat in actum: vt ex seipsa sine omni adminiculo alterius exeat in suam operationem, vt infra patebit. Et sic substantia animae non est ipsa potentia sua ad sic agendum aliqui. scilicet ex seipsa, secundum seipsam, vt infra patebit. Neque per consequens est principium agendi in alio: vt per ipsam agat compositum secundum seipsam solam. aliter enim sua actio esset sua substantia: & esset semper in suo actum. Quia tamen aliqua natu ra creata sit ex sua essentia potentia aliquid agendi in alio, necessarium est ponere. Verbi gratia. Cum ignis calefacit calore: vt potentia calefaciendi: ibi non est aliud essentia ipsius caloris, quae est passibilis qua litas, & aliud ipsa potentia: immo ipsa essentia caloris est ipsa potentia calefaciendi in igne: non aliquid additum ei naturalitur. aliter enim esset abire in infinitum, nisi esset stare in aliquo quo aliud agit quod in essen tia sua est ipsa potentia. Quia si potentia non esset re essentia ipsa, esset re aliquid additum ei. Et de illa re esset quaestio eadem: vtrum esset potentia qua aliud ageret. quod si negaretur, quaestio illa proce deret in infinitum, vt patet. Vnde etiam in formis substantialibus quae sunt actus tantum, non nati per se existere nec agere separatim, nuilum est inconueniens quod ipsa essentia earum est ipsa potentia qua compositum agit suam, propriam, & per se actionem debitam ei ratione formae substantialis. Non solum enim ra tione formae accidentalis debetur composito quod agat: vt igni quod calefaciat: sed etiam ratione formae substan tialis: vt quod ignem sibi consimilem de materia generet. Cuius principium ita per se est forma substantialis ignis innominata: sicut principium calefactionis per se est forma eius accidentalis, quae est caliditas. Licet enim con positum ex forma substantiali, & ex accidentali per formam accidentalem disponat ad generationem alterando immediate tamen generat per formam substantialem alteratione completa. Vnde philosophus in ii. de generatione, contra illos qui dicunt quod alterans & transmutans est per se causa generationis per qualitates actiuas: dicit quod hi non recte dicunt: quoniam relinquunt principalem causam auferentes quod quid est & formam. quemadmodtum quis vnicuique instrumentorum attribuat causam eorum quae generantur. Quocirca si maxime mouet & facit ignis: sed quomodo mouet non vident. vbi dicit Commentator. Non facit nisi agens in genere instrumenti. forma enim si fieret ab aliquo accidenti, esset facta accidens. Forma ergo substantialis rei est ipsa potentia secundum suam substantiam qua agit suam, propriam operationem essentialem. Non enim forma sub stantialis tantum ordinatur ad actum dandi esse composito per hoc quod est terminus generationis: sed etiam ad actum operandi: & hoc per suam essentiam: non per aliquod additum ei. Vniuersa enim opere sunt determinata, vt dicit philosophus in iiii. metaphysicae. Licet enim formae accidentales alterando ad generationem agunt in virtute formae substantialis: vt instrumenta. Aliter enim non agerent nisi ad formae substantialis praecedentis corruptio nem, vt enim dicit Commentator supe illud. ii. de generatione, Deterius agunt elementa quam organa. Instrumen tum non mouet sine artifice: et cum mouebit cum artifice, mouebit ad generationem tantum: ignis autem cum non mouebit per primum mouens, mouebit ad corruptionem. Non tamen attingit actio formarum accidentalium ad substantiam formae substantialis producendam: sed eam immediate attingit actio formae sub stantialis, vt substantia est. Non enim generant calidum & frigidum nisi vnita in materia, vt dicitur in prin cipio quarti metaphysicae: & sic sunt instrumenta formae substantialis in alteratione, disponentes ad generationem. aliter enim potius corrumperent quam generarent. sed in actu generandi in fine alterationis non sunt instrumenta. Sed forte talis operatio essentialis non debetur homini per suam animam sicut bruto: quia homo non generat hominem generando eius animam de potentia matiae, sicut brutum generat animam bruti. Et ideo forte talis potentia ad actum essentialem non conuenit homini per suam animam. sed de hoc erit sermo inferius in quadam alia quaestione. Similiter si aliquid sit natum agere ex se & secundum se: sed non fine adminiculo alterius, vel eius in quod agit, vel eius quo agit, non oportet quod aliud sit essentia eius, & aliud potentia qua agit. et tamen actio non est ipsa substantia, nec oportet quod semper sit in sua actione. Exemplum de primo est in calore: qui si esset per se separatus & calefactiuus: non tamen substantia sua esset sua actio, neque esset semper in sua actione: quia requirit ad suam actionem id in quod agat: ita quod nisi illi approximetur, non agit: & cum agit in approximatum: sua actio accidentalis est ei: quia est in subiecto quod praesupponit. & tamen talis actionis causa est calor per suam essentiam, secundum quod dicit Auicenna in. vi metaphysicae. Est agens per seipsum, & est agens per virtutem. Sed quod est per seipsum agens, est sicut calor si esset existens expoliatus & ageret: & tunc quod prouenit ex eo, prouenit ob hoc quod est calor tantum. Agens per virtutem est sicut ignis qui est agens per calorem suum. Exemplum de secundo est in operibus animae intellectiuae vt iam patebit. Haec dicta sint de potentia actiua.
POtentia vero passiua primo, & per se inuenitur in prima materia: in qua sua potentia passiua ita est pura quod est ipsa essentia materiae sub sola ratione respectus ad formam: qui nullam rem apponit: neque compositionem aliquam in re,. quia si in aliqua re absoluta differret potentia ab essentia materiae, esset accidens & forma in materia: cuius procul dubio materia esset receptiua, & in potentia ad eam, & de illa potentia esset eadem quaestio. et procederet in infinitum, nisi pura essentia materiae assumpto quodam respectu esset ipsa sua po tentia passiua, non aliquod accidens eius. aliter enim materia non esset in potentia per se: sed per aliquid sui. Et sic omnem potentiam passiuam oportet reducere ad primum potens per essentiam suam, sicut & actiuam. Tnde sicut materia per essentiam suam est primum susceptiuum & immediatum formarum substan tialium, sic compositum substantiale ex materia & forma ex se per essentiam suam est primum susceptiuum & immediatum formarum accidentalium. Et similiter formae separatae a materia per suam essentiam immediate suscipiunt sua accidentia: et sunt ipsa potentia receptiua. Si enim esset potentia illa alia re ab ipsa essentia, illa accidens esset in illa essentia quae eius esset receptiua. & hoc non nisi per potentiam passiuam quae est ipsa essentia. vel esset abire in infinitum, vt dictum est. Vnde quo ad ra tionem potentiae passiuae receptiuae nulla est differentia respectu formae substantialis recipiendae, & accidem talis, quin ipsa prima potentia recipiendi tam formam accidentalem quam substantialem sit ipsa essentia & substantia recipientis realis. Et magnus error est dicere, quod potentia passiua quae est ad actum substantialem: est in genere substantiae: et quae est ad actum accidentalem, est in genere accidentis: vt qua litatis. immo ipsae substantiae sunt per se causae & principia prima accidentium primorum: non per alia accidentia media: & hoc in genere causae efficientis & materialis: ne sit abire in infinitum: cum im possibile est esse accidens aliquod naturaliter nisi in substantia sit, & ab ipsa substantia procedat in esse. sed accidentium secundariorum substantiae bene possunt esse causae per accidentia priora: vt per qualitates primas actiuas & passiuas, quae sunt calidum & frigidum, humidum & siccum, saporum, colorum, & caeterorum huiusmodi. Et sic patet aperte de forma substantiali: quae est per se causa effectiua accidentium in com posito: licet per materiam, quod praeter hoc quod dat esse composito: quod est principium operandi ad mi nus ad generationem propriorum accidentium: vt ipsa vna & eadem secundum essentiam, per hoc quod est substantia & essentia: det esse substantiale: per hoc vero quod est potentia det operari, vt eidem in sub stantia & essentia secundum aliam & aliam rationem ordine quodam conveniant istae diuersae operationes. Vne & cum ista secunda operatio manifeste accidentalis est: patet quod multum friuolum est dicere quod forma substantialis, vel substantia aliqua per suam essentiam non potest esse principium alicuius operationis accidem talis: sed solum per aliquod accidentale sibi inhaerens: vt idcirco quia sentire, intelligere, & huiusmodi operationes sunt accidentales animae, dicamus quod non procedunt ab anima, nisi per potentiam: quae est ac cidens in ea, vt anima separata, vel homo informatus anima intelligat non per substantiam ipsius animae sed per aliquid de secunda specie qualitatis, quod est proprietas existens in ea, sicut ignis non calefacit nisi qualitate sua: quae est calor. Sic ergo patet de extremis: de potentia scilicet pure actiua, & de poten tia pure passiua.
IDEO sequitur de mediis quae quodammodo communicant cum vtroque participantes: potentia actiua per attributionem quandam ad agens primum, & potentia passiua per attributionem quandam ad primam materiam: & tanto magis potentia actiua, quanto magis appropinquat in esse primo agenti, & tanto magis potentia passiua quanto magis appropinquat in esse primae materiae. secundum quod dicit philosophus in fine quarti Metaphysicae, Si vltima sumatur materia nihil aliud est praeter ipsam. Si vero substan tia scilicet prima agens & forma, nihil aliud est quam ea. Quod vero medium proportionale in hoc quid est proprie, sit vnumquidque medium, aut est esse agens creatum. Quod in hoc plus contingit cum prima materia quod semper de se per suam essentiam in potentia passiua est ad proximum receptum, sicut prima materia. Nihil autem in potentia actiua est ex nuda essentia sua, quemadmodum est agens primum. immo siquid creatum agit per essentiam suam, ipsum de se solum est in potentia agens, & per aliquam transmutationem accidit ei, quod fiat agens in actum: & hoc aut quia indiget appropinquari materiae, in quam aget: sicut si calor esset abstractus, non ageret in aliud calefaciendo, nisi appropinquatum ei, & hoc per alterius eorum transmutationem qua mouetur ad coniunctionem si essent separata. sed forte tale agens non est ponere in vniuersa creatura. Aut etiam accidit ei quod fiat agens in actum: quia indiget vt determinetur aliquo quo fiat in eo potentia ad eliciendum actionem determinatam circa determinatum obiectum: sicut contingit in actionibus animae intellectiuis vel sensitiuis ad quas non habet anima ex nuda essentia sua aliquas potentias determinatas nisi aliquo alio deter minetur quo respiciat determinatum obiectum & determiatam actionem: ita quod eius substantia quae vna est secundum rem. secundum diuersa esse, & secundum diuersas determinationes, fortitur rationes diuersarum potentiarum intellectiuarum & sensitiuarum: cum in radice nihil sit potentia in eadem nisi eius simplex substantia: quae in se considerata, essentia siue substantia est & forma animati: considerata vero secundum diuersa esse per diuersas determinationes & operationes ad diuersas actiones, & ad diuersa obiecta, dicitur potentiae diuersae quae non ponunt supe essentiam eius nisi solum respectum ad diuersos actus specie. Et hoc est quod dicitur in libro de spiritu & anima. Anima est spiritus intellectualis: sed secundum officium sui operis variis nun- cupatur nominibus. Dicitur nanque anima dum vegetat: spiritus dum contemplatur: sensus dum sen tit: animus dum sapit: dum intelligit mens: dum recordatur memoria: dum consentit voluntas: dum discernit ratio. Ista non differunt in substantia, quemadmodum in nominibus: quoniam proprietates sunt diuersae: sed essentia vna. Has potentias habet antequam corpori misceatur. Naturales siquidem sunt ei: nec aliud sunt quam ipsa: tota videt, tota visorum meminit, tota audit, & sonorum reminiscitur: tota odorat: tota saporat, & tota odores sentit: & tota tangit: & tota simul approbat vel improbat: tota est volum tas. haec omnia adiuncta sunt animae, vt vna sit res per efficientias multiplex. Hanc sententiam iuxta planum sermonis sui tenuit Augustinus cum dixit in. x. de trinitate. Memoria: intelligentia: voluntas: vna sunt vita, vna essentia. Item in. ix. Mens, notitia, amor in anima substantialiter sunt. Et saluatur in hoc expressius trinitatis imago in vnitate substantiae, & in trinitate potentiarum relatiuarum inter se per suos actus: si ponantur esse substantia animae: differentia autem ab ipsa & inter se sola ratione respectus: sicut differunt personae diuinae ab ipsa essentia, & inter se: quam si ponantur esse accidentia addita essentiae animae. Et siquis velit considerare gradus & ordinem animatorum secundum dignius & nobilius, perfectius & imperfectius, in quibus dignius & perfectius semper sub eminentiori esse com tinet in se intentionem perfectionis in qua sistebat eius esse quod sub eo continetur: & addit intentionem superioris perfectionis: ita quod quaecumque in diuersis animatis inferioris gradus distincta sunt, & differentia re & natura, omnia virtute sunt in animato superioris gradus distincta & differentia sola ra tionis intentione: poterit inuenire potentias istas distingui in eodem: non ex solo respectu ad actus & obiecta secundum iam expositum modum: sed etiam ex natura rei. Cum enim, vt dictum est, forma quae est in vnoquoque det actum essendi et principium operandi: & inquantum est principium essendi dicitur essentia: inquantum principium operandi, potentia dicitur: forma in qua esse substantiale cuiuscumque animati in suo gradu stat: est eius specifica differentia sub genere animati. Illa er go est potentia in illo quae est principium propriae operationis secundum considerationem sui esse: ita quod in vnoquoque animato potentia: quae est principium propriae operationis substantialiter, est eius spe cifica differentia, & de fundatur ratio eius quae est respectus quidam ad operationem & ad obiectum, in ea. Nunc autem ita est in linea corporalium: quod quanto plus descendit per differentiarum appositionem, tanto quaeque sunt perfectiora & superiora in gradu essendi quanto sunt inferiora: & quanto posterius stat in eis descensus sub genere: & tanto imperfectiora & inferiora in gradu essendi, quanto sunt superiora, & quanto prius stat in eis descensus sub genere. Ita quod differentiae specificae omnium superiorum in linea, in quibus primo stat ratio & diuisio generis: inuenitur secundum gradum intentionis: licet esse eminentioris in aliquo inferiori: li cet non semper in omnibus: sed vniuersaliter inueniuntur omnium animatorum differentiae perfectiores sim pliciter in perfectissimo animato quod est homo: & sicut differentiae: ita & potentiae: vt in homine sit assigna re omnium animatorum potentias fundatas super intentiones differentiarum specificarum, quae singulas spe cies habent constituere in diuersis animatis. vt quemadmodum videmus distingui vegetabile in plantis & sensibile in brutis, & rationale in hominibus penes specificas differentias, quae sunt vegetabile, senfibile, rationale, quae sunt nomina differentiarum inquantum sumuntur a substantia animae vegetatiuae, sensitiuae, & intellectiuae: & nomina potentiarum inquantum sumuntur a sensu respectu actus sentiendi, & intellectu respectu actus intelligendi, & ab aliquo consimili innominato in vegetabilibus: quae tria in simplici essentia animae rationalis sunt distincta solum secundum gradus intentionum sub esse simplici & eminentiori: quemadmodum trigonum in tetragono, & tetragonum in petagono, sicut determinat philosophus: distincta solum secundum gradus intentionum, inquantum secundum vnum eorum communicat cum vegetabili: secundum alium cum sensibili: & distinguitur a vegetabili: secundum tertium vero perficitur suum esse: & distinguitur ab vtroque: sic intelligimus distingui plurimas differentias in genere vegetabilium, & plurimas in genere sensibilium irrationabilium, quorum omnium perfectiones secundum gradus eminentioris esse inueniuntur in homine, & secundum easdem potentiae distinctae in natura & essentia simplicitatis animae rationalis: quae ab ipsa natura & essentia eius non differunt nisi ratione & respectu quodam, vt dictum est.
AD sciendum autem quomodo dicta determinatione in essentia animae determinentur rationes potentiarum, quarum ipsa nullam ex se determinat: intelligendum quod substantia animae non dicitur esse re ipsa eius potentia, tamquam ex eo solo quod est substantia & essentia quaedam, proce dat in actum sine omni adminiculo exteriori. Hoc enim non est verum. tunc enim necessario esset semper in suo actum: immo ipsa eius essentia est esset sua operatio, quod falsum est, hoc enim modo in solo deo substantia est ipsa potentia. Sed sic credunt nos ponere substantiam animae esse ipsam potentiam eius illi qui ponunt quod potentiae sint accidentia animae: quando arguunt contra nos sic. Sicut se habet esse ad essentiam: ita & operari ad potentiam. ergo permutata proportione sicut se habet esse ad operari, & essentia ad potentiam. sed in solo deo esse suum est eius operari. ergo in solo deo essentia est ipsa eius potentia. Non ergo in anima essentia est eius potentia: immo hoc dicere est creaturae attribuere diuinam simplicitatem. Et est respondendum cum dicitur Sicut se habet esse ad essentiam: ita & operari ad potentiam: distinguendo de potentia, quod est quaedam poten tia quae ex se sufficienter & perfecte sine omni exteriori adminiculo procedit in actum suum. Alia vero est potentia quae non procedit ad actum ex se sine alio adminiculo. De potentia primo modo tenet illa comparatio, & similiter illa conmutata proportio: & de illa vera est conclusio, & illa est sola potentia dei & nullius creaturae. Solus enim deus ex sola essentia sua fine omni adminiculo alterius habet rationem po tentiae sufficientis in omnem eius operationem siue manentem interius, siue transeuntem exterius: & ideo omnis sua operatio in ipso aeterna est & indifferens ab eius essentia: nulla autem creatura ex sola essen tia sua sine exteriori adminiculo sufficit ad operationem sibi debitam eliciendam. patet enim quod in operationem transeuntem in aliud extra non potest ex se, sic enim sua actione posset aliud in esse produ cere ex nihilo. immo indigeret ad talem eius actionem, vt praecedat aliud in esse tamquam materia & subiectum suae operationis: & quod ei approximetur, sicut dictum est de calore agente separato. Similiter neque in operationem manentem in seipsa: vt intellectus in operationem intelligendi non potest ex se solo: quia ad intelligendum aliud a se quod sibi non est intimum & praesens per essentiam, indiget specie intelligi bilis qua informetur. Et similiter est intelligendo quod sibi praesens est & intimum. etenim si intellectus non indiget ad intelligendum illud specie aliqua illius qua informetur: tamen ex praesentia eius quasi specie illius informatus mouetur ab eo, vt ab illo per quid accidit ei operari. Et ideo loquendo de potentia creaturae: non est verum: quod sicut se habet esse ad essentiam in creatura, & operari ad potentiam. Quoniam esse licet sit accidentale essentiae rei: quia ratione ipsius essentialitatis non conuenit ei quod sit sed habet ipsum ab altero participatum, vt dictum est supra: non tamen est re accidens inditum a deo essentiae in creando ipsum: sicut dealbans parietem imprimit ei albedinem: sed solum accidit essentiae rei tamquam intentio alia sibi adueniens: inquantum secundum quod est aliquid in existentia rerum, est effectus dei: sicut expositum fuit in alio Quolibet. Operari autem creaturae omnino accidentale est ei: quia hoc non con uenit ei, nisi omnino accidentaliter, & est accidens ei differens re ab ipsa essentia: & ideo potentia crea turae. Similiter non est vera conmutata proportio, sicut se habet esse ad operari & essentia ad potentiam, immo esse re differt in creatura ab operari: sed essentia in pluribus non differt re ab ipsa potentia vt dictum est. Et ideo non sequitur conclusio: quod in anima essentia non sit potentia, sed in solo deo. immo sequitur solummodo quod in anima essentia non est ipsa potentia sicut est in deo. & hoc verum est secundum quod expositum est. Quia igitur substantia animae non dicitur sua potentia tamquam eo solo quod est substantia procedit in actum suum: sicut contingit de potentia dei: sed eget adminiculo exterioris: sic ergo dicitur substantia animae eius potentia: quia sine omni alterius adminiculo ha beat in sua essentia determinate rationem potentiae qua prosiliat in actionem. immo vt ipsa essentia eius determinate habeat rationem alicuius potentiae & determinati respectus ad aliquam actionem, opor tet quod hoc habeat ab aliqua ipsius essentiae determinatione qua ad actum determinatum inclinetur. poten tia enim non definitur nisi ex relatione ad actum. Et quia maior differentia potentiarum videtur existere in hoc: quod quaedam sunt alligatae organo, & quaedam non: cum essentia animae non potest penes hoc distingui cum vniformiter se habet ad totum corpus: & omnes partes eius: quod tota sit in toto, & tota in quali bet parte, secundum Augustinum, vt essentialis eius perfectio: secundum quod processit argumentum secundum supra inductum.
AD declarationem igitur principalis intenti simul, & ad dissolutionem illius argumenti, sciendum: quod potentiae animae quaedam dicuntur organo non alligatae: quaedam vero dicuntur alligatae, hoc non contingit aliquo modo ex parte potentiae, vt fundatur in ipsa substantia: quia tota substantia animae quae re est omnes eius potentiae, actus est & perfectio totius corporis: ita etiam quod sit sub stantialis persectio organi dans esse substantiale organo inquantum corpus est: iuxta definitionem philosophi: Aia est actus corporis organici. est etiam tota in toto corpore, & tota in qualibet parte. secundum quod dicit Augustinus in fine de immortalitate animae. Aia non tantummodo vniuersae moli corporis sui, sed etiam vnicuique perticulae corporis sui tota simul adest: nec quantum in se est, aliquid sui plus alligatur vni particulae corpo ris quam alteri. Sed quod dicitur habere partes quasdam alligatas corpori, & partem aliquam non alligatam: hoc contingit, quia quaedam earum vt omnes potentiae sensitiuae deteri antur in substantia ipsa per rationem & dispon nem organi ad operationes suas: potentiae vero intellectiuae nequamquam: sed per aliquid aliud secundum seipsas, vt in fra patebit. Propter quod potentiae intellectiuae quae sunt substantia ipsa animae, inquantum determinantur secundum se ad eliciendum operationes intellectuales dicuntur esse non alligatae organo. potentiae vero sensitiuae quae si militer sunt ipsa substantia animae, inquantum determinantur per dispositiones organi ad eliciendum operationes sensuales, dicuntur alligatae organo. Et secundum quod per diuersa organa nata diuersimode determinari. secundum hoc distinguuntur diuersae potentiae sensitiuae, fine omni diuersitate earum inter se, vel ad potentias intellectiuas inquantum habent radicari in substantia animae, quae nullo modo quantum est ex se, distinguitur vel detera minatur ad actus sentiendi vel intelligendi determinatos: quia id ipsum quod de ea intelligit sine organo, illud ipsum sentit per organum: & id ipsum quod sentit vnum obiectum in vno organo, sentit aliud in alio organo vt id ipsum omnes huiusmodi potentiae intelligantur esse in ipsa vna & eadem indiuisibili substantia. Vnde dicit Augustinus de epistola fund. Aimae vero natura etiam si non illa eius potentia consideretur qua intelligit: sed illa inferior qua continet corpus & sentit in corpore: nullo modo inuenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. Nam singulis sui corporis particulis tota praesto est cum sentit tota in singulis tota &c. Idem de immortalitate animae probat quod tota anima quo ad id quod sentit in ea, est in toto & in qualibet eius parte: quia passiones corporis, vt dicit, tota sentit: nec in toto tamen corpore. Cum enim quis dolet in pede, ad uertitur oculus, lingua loquitur, admouetur manus, quod non fieret nisi id quod animae inest partibus illis in pede sentiret. Sed illud tota anima sentit quod in particula sit pedis: & ibi tantum sentit vbi est. Et de origine animae ad Hieronymum. Per totum quippe corpus anima non locali diffusione: sed quadam vitali intentione porrigitur. Nam per omnes eius particulas simul adest: nec minor in minoribus, & in maioribus maior: nec alibi intensius, alibi remissius, & in omnibus tota, & in singulis to ta est: ergo ad totam mox peruenit quod non in tota fit: quia & ibi tota est vbi fit: nec vt tota ibi fit, desinit caetera. viuunt enim & illa ea praesente: vbi nihil tale factum. Quia si vtrumque simul fieret, simul vtrum quod totam pariter non lateret. Sic ergo quod tanta est diuersitas & distinctio potentiarum animae, hoc non est propter aliquam diuersitatem realem quam habent ipsae ex parte animae: sed propter diuersitatem de terminationum substantiae animae solummod diuersos actus respicit: & ex hoc nomina diuersarum po tentiarum fortitur. Vt dicatur potentia intellectiua ex comparatione quam habet ad operationem quam secundum se habet elicere. Dicatur vero potentia sensitiua, ex comparatione quam habet ad operationem quan habet elicere vt existens in organo. Et dicatur diuersae potentiae secundum quod diuersimode habet determinari ad diuersas operationes specie & intellectuales & sensuales. Et per hoc anima totum quoddam est ad suas potentias, quod potentiale dicitur. Quia vt dicit Boetius in libro diuisionum, hae partes animae sunt non in quantitate, sed in aliqua potestate atque virtute. Cuius rationem subiungit: quia scilicet potentiis substantia animae iungitur. Quod non sit in toto secundum quantitatem partium integralium. Quod sic intelligo quia scilicet in toto potestatiuo, vt est anima, ipsa substantia animae quao totum dicitur subintrat naturam par tis: ita quod re absoluta nihil est in vna parte quid non sit in alia: quando sunt in eodem: sicut contingit in ho mine: quia vt dictum est. secundum se est ipsa animae substantia, assumpto respectu quodam ad operationem est ipsa potentia. In toto vero quantitatiuo integrali substantia totius numquam tota subintrat naturam partis: quia semper aliquid rei est in vna parte quid non est in altera. Et propter hoc totum potentiale prae dictatur de qualibet parte. Dicitur enim quod sensus est ipsa anima. Similiter intellectus: similiter vegetatiuum, sensitiuum, & rationale, siue accipiuntur vt in eodem, siue vt in diuersis: praedicatione dico substantiali & essentiali, non accidentali, quemadmodum in diuisione subiecti in accidentia: vt hominum alius albus alius niger: totum vt homo praedicatur de partibus, albe scilicet & nigro, accidentaliter. Propter quod Boetius posuit diuisionem totius potentialis inter diuisiones per se: & non inter diuisiones per accidens: per hoc expresse explicans quod potentiae non sunt accidentia animae. tunc enim plane diuisio animae per potentias esset diuisio per accidens, quia per accidentia. Vnde quia omne totum quod diuiditur in partes per se & substantialiter reducitur ad totum vniuersale, vel ad totum integrale: Boetius totum potentiale reducit ad ambo illa: quia, vt dicit, diuisio eius quiddam simile habet, & diuisio generis: similiter & diuisio totius integralis. Nam quaelibet pars eius suscipit praedicationem totius, sicut contingit in diuisione generis & to tius vniuersalis. & hoc siue partes animae sint in eodem, siue in diuersis. vegetabile enim est anima, similiter sensibile, & rationale: siue haec tria fuerint in eodem vt in homine, siue in diuersis: vt vegetabile in plantis: sensibile in brutis, rationale in hominibus. & hoc quia vbique tota substantia ani mae partibus suis coniungitur, siue vna in eodem pluribus, siue plures in diuersis pluribus, vt dictum est. secundum quod inuenimus in diuersis animas diuersas secundum substantiam stantes in diuersis gradibus differem tiarum substantialium & potentiarum, vt dictum est: vt vegetabilem in plantis, sensibilem in brutis, rationalem in ho minibus: et sunt quaedam potentiae in anima bruti, quae non sunt in anima plantae, & quaedam in anima hominis quae non sunt in anima bruti: & sic in diuersis considerando animas diuersas: non omnis anima omnibus partibus potentialibus coniungitur: sed alia aliis: licet in eodem, vt in homine, eadem anima omnibus partibus illis coniungitur In hoc conuenit diuisio totius potentialis cum diuisione totius integralis: in quo aliud re de toto est in alia & alia parte. Quia ergo philosophus potentias animae vocat partes animae, hoc non arguit quod sunt accidentia eius: quia tunc essent partes accidentales: & diuisio in eas esset per accidens, & subiecti in acci dentia. Quod est contra Boetium, vt dictum est. quoniam nec dicuntur partes, nec dicitur anima totum: nisi propter similitudinem quam habet anima ad totum vniuersale in praedicato de partibus: & ad totum inte grale, in hoc quod in diuersis sunt alia & alia potentia: & alia & alia anima secundum substantiam. Sed in eodem in quo tantum est vna anima secundum substantiam, vt dictum est supra, re sunt idem omnes par tes: & non addit pars super identitatem rei in toto nisi respectum quendam: & in hoc solummodo pars vna dicitur alia ab alia: quod alium & alium notat respectum, vt dictum est.
ET quod assumitur in argu mento, quod si oculus esset animal, visus esset eius anima: & similiter auris si esset animal, eadem ratio ne auditus esset eius anima, & essent diuersa animalia re, & hoc non nisi propter diuersitatem realem visus & auditus qui nominant potentias: Dicendum quod de anima sensitiua quae in eodem animali est in visu & auditu, contingit loqui dupliciter. Vno modo secundum id quod est. Alio modo secundum ratio nem, & modum essendi quem habet & in oculo, & in aure. Primo modo certum est, quod eadem anima nu mero est in toto animali: quoniam in fine primi de anima reprobat sententiam Platonis: qui in eodem corpore posuit animas diuersas secundum substantiam, sicut secundum potentias, & distinctas penes loca & partes corporis, vt nutritiuam in hepate, animalem in corde, rationalem in cerebro. Secundo autem modo licet animae substantia sit vna & eadem in oculo, & in aure: aliam tamen rationem & modum essendi habet inoculo & in aure. Non dico vt anima ipsa secundum substantiam suam est vt ratio & principium dandi actum essendi, sicut perfectio habet esse in suo perfectibili: sed vt est ratio per suas potentias dandi actum essendi, & viuendi determinatum corpori & parti eius, vt organicum quid est, & principium eliciendi actum operandi: videlicet sicut artifex instrumento. Secundum primam rationem eadem est & vniformis dispositio in oculo & in aure ad recipiendum actum primum animae, qui est viuere, & esse simpliciter, sicut ipsa substantia animae eadem est & vniformis in substantia sua dans vtrique vniformem actum vitae simpliciter. Secundum secundam vero rationem alia & differens dispositio est in oculo qua ordinatur ad recipiendum species colorum, vt sit principium actus videndi: & in aure qua ordinatur ad recipiendum species sonorum vt sit principium actus audiendi. Et est illa dispositio organi ratio determinandi diuersas potentias sensitiuas in substantia animae. Sequitur enim diuersitatem obiectorum secundum quae specie diuersificantur actiones sentiendi. Eadem enim debet esse ratio organi & obiecti: & debet organum quod libet sentiendi esse media ratio sensibilium contrariorum. & inquantum huiusmodi, susceptiuum est specierum sensibilium sine materia: & est principium sentiendi. Vnde plantae non sentiunt, quia carent huiusmodi medietate: & excellentiae sensibilium quae destruunt huiusmodi medietatem, corrumpunt sensum, vt determinat philosophous secundo de anima. Vnde quia diuersitas est contrariorum sensibilium respectu diuersorum sensuum: alia & alia media ratio & proportio debet esse in organo vnius sensus & alterius. Secundum hoc ergo anima sensitiua licet eandem rationem essen di habet in oculo & in aure, vt vtrunque est corpus viuens simpliciter: tamen aliam & aliam rationem essendi habet in oculo, & in aure, vt vtrunque est organum & instrumentum sentiendi. Quo enim sentimus est organum in quo potentia huiusmodi est, vt dicitur in secundo de anima. Et dicitur oculus organum illud in quo est substantia animae, vt potentia videndi, propter mediam rationem ad co lores quam inuenit in illo. Dicitur autem auris organum illud in quo est substantia animae, vt potentia audiem di, propter mediam rationem ad sonos quam inuenit in illo: & sic alia & alia ratio in alio & alio organo facit quod eadem substantia animae habeat rationem alterius & alterius potentiae in alio & alio orga no. Vnde philosophus in secundo de anima probat quod omnes sensus habemus, & quod nullus sensus deficiat no bis: cum habeamus quinque: quia habemus quinque organa sensitiua: & quod non possunt esse plures sen sus quam quinque: quia non sunt nisi quinque contrarietates sensibilium: quorum media materia est organum sentiendi. Patet ergo quod non distinguuntur potentiae sensitiuae in anima propter aliqua accidentia diuersa quae sunt in ipsa: sed solum propter obiectorum & organorum diuersitatem: ex quibus ani ma habet diuersam rationem essendi: & est principium diuersarum operationum sentiendi. Quia igitur oculi vt oculus est instrumentum, perfectio est anima, vt est potentia visiua, quae visus dicitur sicut est eius perfectio vt est forma substantialis inquantum est corpus & materia: si oculus esset animal: tunc visus esset eius anima. Non dico visus qui est aliquod accidens in anima, quod dicatur po tentia visiua remota substantia animae, sicut nititur procedere obiectio. hoc enim est impossibile. Non enim accidens aliquod potest esse anima alicuius vt faciat ipsum esse animal: sed solummodo sub stantia aliqua. Quid etiam philosophus manifeste exprimit, cum de huiusmodi visu dicit. Haec enim substam tia oculi est secundum rationems: oculus autem materia visus est: quo deficiente non est oculus ni si aequiuoce, sicut lapideus aut depictus. Quod nullo modo posset esse verum de visu qui est accidens Accidens enim in se nullius potest esse substantia, vt vult Comment. Accidente enim deficiente non opor tet quod maneat aequiuoce id cuius erat accidens. Nec accidens potest facere aliquid esse animal. ex substantia enim & accidente non fit nisi ens, & vnum per accidens: non per se: quale habet esse ani mal. Sed dico quod visus ille esset anima oculi: qui est ipsa substantia animae sub ratione potentiae visi uae tantum quam solum habet in oculo, sicut sensus simpliciter qui est ipsa substantia animae sub ratione potentiae sensitiuae simpliciter: & in communi acceptione ad omnes potentias sensitiuas est anima to tius corporis animati quod est animal inquantum organicum est. Vnde siquis philosophi intentionem perspicaciter inspiciat, inueniet quod potius definiat animam, & determinet de ea inquantum est totum potentiale dans esse, & viuere corpori potius vt organicum est, quam vt corpus simpliciter est. Et secun dum hoc definitio animae quam inuestigat in principio secundi, proprie non est animae nisi ratione potentiae sensitiuae, & non ratione potentiae intellectiuae nisi aequiuoce, vt dicit Comment. Et patet quod haec est eius intentio ad literam. quoniam per illud dictum suum de visu oculi: quod est anima: tanquam per id quod apparet in aliqua parte organica, intendit probare quod dixit de toto corpore organico simpliciter, secundum quod anima est forma, & actus eius. Oportet enim accipere, vt dicit, in toto corpore viuente, quod videmus in parte. Similiter nanque se habet pars sensus. i. substantia animae sensitiuae inquantum habet rationem vnius sensus tantum, ad partem aliquam organicm. scilicet corporis: sicut totus sensus. i. tota substantia animae sensitiuae, inquan tum habet rationem cuiuslibet sensus ad totum corpus quid sensitiuum est inquantum huiusmodi. Sicut ergo si oculus qui est aliqua pars corporis organica, esset animal, visus. secundum quod iam expositum est, esset eius anima, sic to tius corporis organici ex pluribus organis constituti, sensus scilicet simpliciterid est anima sensitiua sime pliciter ad omnes sensus est eius anima. i. substantia eius, secundum rationem, vt expositum est. Et hoc est quid philosophus post modicum concludit dicens. Quare visus & potentia organi anima est: corpus autem quod po tentia est: & sicut oculus, pupilla, & visus: ita anima & corpus animal est. Dicit ergo manifeste: quod ipsa anima quae est actus, cuius potentia est corpus, est ipse visus & potentia organi. & per hunc modum sicut oculus est pupilla. i. visus: & substantia animae in ratione potentiae visiuae tantum, sic anima vt est causa sensus, & potentiae sensitiuae: & corpus, vt continet omnia organica, est ipsum animal. Quia autem anima ipsa hominis considerata sub ratione sic animandi: non tantum scilicet vt est substantia & actus corporis vt cor pus est: sed vt ipsa est potentia organica, & actus quarundam partium corporis, scilicet organicarum quibus cum exuitur nullo modo habet rationem potentiae sensitiuae in actu, sed solum sicut in ra dice in sua substantia: quia specierum sensibilium, vt sensibiles sunt, non est receptiua sine organo vt dictum est: sub ratione vero animandi vt est simpliciter substantia, & de actus corporis, vt corpus est & non potentia alicuius organi: non actus quarundam partium corporis: ratione scilicet qua partes organicae sunt: sed solum inquantum sunt sub forma totius: quibus exutis retinet rationem potentiae intellectiuae in actum: quia secundum se est contentiua specierum intelligibilium: etiam sine organo & corpore: idcirco continue concludit philosophus: quod manifestum est ex dictis, quod anima humana, aut omnino non est nata separari a corpore: aut solummodo secundum quandam partem ipsius non est nata separari: & verum est quod secundum partem intellectiuae nata est separari: non autem secundum aliquam aliam partem. Sic igitur patet, quomodo si oculus esset animal, visus esset eius anima. Et simili ter de auditu. Et quod concluditur: quod ergo essent diuersa animalia specie: & non nisi per diuersa re: quae sunt potentia visiua & auditiua: Dicendum quod visus & auditus animalia diuersa esse non possunt intelli gi nisi aut vt per se subsistentia & diuersa a corpore & ab inuicem, aut vt in suo corpore existentia, & aliis partibus corporis continuata. Primo modo non possent esse diuersa animalia nisi habendo diuersas animas secundum substantiam determinantes sibi diuersas potentias in oculo & aure: quia sola potentia accidentalis animal non facit, vt dictum est, ita quod non potentiae, sed substantiae ipssae diuersae facerent per se quod essent diuersa animalia, e non potentiae nisi per accidens: quae non differ rent re ab ipsis animabus, vt dictum est prius. Secundo autem modo, etiam diuersa animalia esse non possent nisi in eodem essent diuersae animae in diuersis partibus: quod negatum est supra. Si enim in eodem vna est anima quae est actus totius & partium: & eadem in toto & in singulis partibus, vt dictum est prius oculus & auris nullo modo diuersa animalia in eodem corpore esse possunt quo ad esse substantia le: sed solum quo ad esse potentiale diuersum hincinde: quod non diuersificatur nisi secundum accidens propter dispositionem materiae, vt dictum est prius, non propter essentiam formae: ita quod si alibi quam in capite esset oculus sub illa dispositione qua est media ratio colorum, vt in pede, & substantialiter substantia animae informatus, sicut alia pars pedis, per ipsum videret anima in pede, sicut in capite. Et sic plane patet quod il lud dictum philosophi, Si oculus esset animal &c. aut non potest concludere quod ex sola potentia accidentali vi sus esset animal: & ita etiam plane patet quod non propter illud dictum oportet ponere quod potentia est accidens animae: aut proponit illud quasi per impossibile: quia eadem anima substantialiter existens in diuersis partibus per di uersas potentias in eis faceret eas esse diuersa animalia. Si enim sic esset, tunc in rei veritate sequitur quod sicut anima facit oculum esse animal per potentiam visus, & aurem per potentiam auditus: sic faceret totum esse animal per potentiam sensus simpliciter. sed hoc non nisi quia ipsa potentia per essentiam est ipsa anima: quia nulla accidentalis dispositio potest facere aliquid esse animal, vt dictum est. Et sic non obstantibus dictis philosophi, vndecumque extrahantur, nunquam sequitur ex eis quod potentiae animae sint accidentia ei. Sed magis contrarium sequitur ex eis: si quis bene intelligat ea. immo decla raret ex omnibus dictis eius, secundum quod iam ex aliquibus satis declaratum est, quod nihil facit rationem poten tiae diuersae, nisi diuersa ratio determinationis eius respectu operationis: quod facit dispositio organi in potentiis sensitiuis, sicut iam declaratum est. quod autem faciat eam in potentiis intellectiuis, iam dicetur. Po tentia enim id quod est dicitur ex relatione ad actum: quae ex obiectis sumit species: anima autem ex natura substantiae suae absolutae, vt substantia est, non determinat sibi actum, sicut neque materia formam. quare neque rationem potentiae. Oportet igitur ad determinationem potentiae in ea eam aliquo determinari, vt determinate ad actum determinatum habeat respectum: & per hoc rationem potentiae.
AD cuius intellectum ampliorem sciendum, quod secundum philosophum in nono metaphysica aliquid dicitur esse in potentia dupliciter: vel in potentia remota: quod eget pluribus transmutationibus vt procedat in actum vel in propinqua: quod eget vt procedat in actum solum vnica transmutatione: & hoc solummod dicitur proprie esse in potentia. verbi gratia, terra non dicitur proprie in potentia vt fiat arca: sed lignum. Opor tet enim primum terram transmutari vt fiat lignum: ligna autem solummodo coniungi vt fiat arca. Et secundum quod vult in secundo de anima, Sentire in potentia dupliciter dicitur, sicut & scire. Vno enim modo dicitur aliquis scire in potentia quia est de numero illorum qui possint scire, & sibi acqui rere habitum scientiae. Alio modo, quia iam habet habitum scientiae: & non considerat secundum ipsum: sed volens possibilis est considerare nisi aliquid impediat. Similiter sentire vno modo dicitur aliquid in potentia quod in natura sua est tale quod poterit in se hare potentiam sentiendi: sicut embryo vel corpus humanum iam figuratum ante infusionem animae. Alio modo, quod habet potentiam sensitiuam in se iam acquisitam: & non sentit in actu per eam. Primo modo est potentia materialis respectu formae: & exit in actum per generans. Secundo vero modo est potentia formalis respectu actus, & exit in actum per speciem obiecti: qua sic existens in potentia informatur. vnde dicit philosophus. Sensitiui prima immutatio fit a generante: cum autem generatum est, habet iam eam, sicut scientiam habet. scilicet sciens. & solum differt in hoc, vt dicit philosophus, quod ea quae faciunt sentire secundum actum sunt sensibilia parti cularia extra: quia sensus non est nisi particularium. Ea vero quae faciunt scire secundum actum, sunt vniuersalia concepta intra in habitu scientiae. Propter quod postquam sumus in potentia scientes secum do modo, conuenit nobis scire secundum actum cum volumus: sentire autem non est in nobis cum volu mus: quia necesse est sensibile extra per suam speciem immutare organum. Proprie ergo dicitur in potentia sentire, quod est in potentia secundo modo: & illud est proprie subiectum potentiae sensitiuae, quoniam illud est, proprie subiectum potentiae: quod sic est in potentia, vt proprie dici possit posse operari. Eius enim est potentia cuius est & actus, vt dicit philosophus in libro de Sonno & vigilia. & illud est, proprie subiectum alicuius quid ab ipso proprie habet denominari: quare cum illud quod potest sentire potentia sensitiua tamquam potentia propi qua, solum eget vnica transmutatione, vt ex ipso per potentiam eliciatur actio, non est nisi compositum ex ipsa substantia animae & organo corporali sua dispositione determinante animam, vt est in organo determinato ad rationem potentiae determinatae, & ad actum determinatum. Anima enim non potest sentire sine organo, nec organum sine anima, nisi in potentia remota, vt dictum est. Potentia igitur sentiendi per se est in organo composito ex substantia animae, & corpore determinante animam sua dispositione ad rationem determinatae potentiae, & ad determinatum actum, per hoc quod ex sua dis positione est formabile determinata specie obiecti, vt oculus colore, auditus sono. & sic quaelibet spe cies sensibilis determinate agit in determinatum possibile: quod non faceret si nuda substantia animae esset subiectum potentiae.
SED quid tunc dicendum: quomodo potentiae sunt vt in subiecto in anima intellectiua, si non sunt accidentia in ea: cum species determinata tamquam actiuum non agit nisi in determinatum passiuum: & nuda substantia animae omnino est indeterminata respectu specierum intelligibilium: quia non determinatur secundum se ad aliquam illarum: neque ex organo corporali: quia potentias intellectiuas hent praeter organa: Et est dicen dum primo: quod determinatio potentiarum intellectiuarum quae sit in anima secundum se, quarum ipsa secundum se habet esse subiectum: non vt est in organo: non habetur nisi ex determinatione specierum simul elicientium actus intellectiuos, & determinantium ipsam animae substantiam & rationes determinatarum potentiarum secundum diuersitatem specierum intellectualium & operationum intelligendi: quas anima per specierum informationem elicit: vt in hoc differat determinatio substantiae animae ad rationes potentiarum sensitiuarum & intellectiuarum: quod sensitiuarum determinatio fit ex dispositione organi: per quam in anima immo potius in or gano composito per animam radicaliter fit ratio potentiae determinatae ad determinatum obiectum, ad determinatum actum sentiendi, vt in oculo ad colores & ad actum videndi. Sed vt in actum procedat per talem potentiam id cuius est, hoc non potest sufficienter ex ratione potentiae. quoniam cum huiusmodi sensus & sensibile seorsum accipiuntur, vtrunque eorum est in potentia tantum: sed tunc demum vtrunque eorum sit in actum: cum ex ipsis vnum sit, iuxta hoc quid dicit philosophus in secundo de anima, Sensibilis actus & sensus vnus & idem, esse autem ipsorum non idem. Dico autem vt est sonus secundum actum, & auditus secundum actum: quare cum vnum non possunt fieri per substantiam sensus & sensibile: quia sensibile secundum rem non intrat sensum, oportet quod hoc fuerit per speciem eius: qua sensibile informat sensum: qui prius fuit in potentia, vt fiat in actu. Et hoc est quod philosophus quaerens in secundo de anima: quare sensus per se non sic sentit fine sensibili: dicit. Habet dubitationem propter quid sensuum ipsorum non est sen sus: & quare sine his quae sunt extra, non faciunt sensum: vt sine terra, & igne, & aliis, quorum est sensus per se. & respondet subdens. Manifestum est ergo: quod sensuum non actu, sed potentia tantum est. vnde sicut combustibile non comburitur fine combustiuo: combureret enim seipsum, & nihil indigeret actu esse ignem: sic inquam sensus non sentit secundum seipsum: quia non indigeret sensibile esse. Potentiarum vero intellectiuarum determinatio non inest ex alicuius corporalis dispositione, quia suis potentiis non est actus organi, sicut est potentiis sensitiuis, vt dictum est: sed est solum ex speciei intelligibilis informatione, quae ad determinatum actum intelligendi determinat, vel scientificum ratiocinatiuum, aut huiusmodi, ita quod ante specierum susceptionem aliter est intellectus in anima in potentia: & ali ter sensus, hoc est potentia sensitiua & intellectiua. Intellectiua enim potentia in anima est solummodo in potentia remota, & indeterminata: sensus vero est in potentia propinqua in organo: licet in essentia animae sit solum in potentia remota: ita quod sensus antequam actu per speciem sentiat quodammodo est ipsum sensibile propter eandem rationem siue proportionem quae est organi, medii, & obiecti: quae potentiam sensitiuam determinat in organo, vt dictum est. Sed intellectus antequam actu intelligat nihil omnino est ipsorum intelligibilium, sicut dicit philosophus, & hoc ideo, quia vt dictum est, de se nul lam habet determinationem ad ipsa. Vnde secundum Commentatorem se habet ad formas vniuer sales, sicut materia prima ad formas particulares. & hoc requirit natura intelligibilis vt intelligibilis est, scilicet quod quanto magis est abstracta ab omnibus conditionibus, tanto magis intelligibilis est. Vnde dicit philosophus in iii. de anima, susceptiua speciei potentia huiusmodi est: & non similiter est se habere, sicut sensitiuum ad sensibile, sic intellectiuum ad intelligibilia. Necesse est itaque quoniam omnia intelligit immixtum esse: & hoc tanto magis est quanto magis in puris naturalibus consistit. Aliter ergo sunt in anima, in potentia, sensus, & intellectus ante specierum informationem. Conveniunt tamen in hoc: quod neuter eorum est in actu perfecto, vt agat actionem sentiendi vel intelligendi nisi per specierum informationem. Postquam igitur in tellectus non vadit in actum nisi per receptionem speciei quae informatur vt fiat vnum agens actionem intelligen di compositum ex substantia intellectus indeterminati & specie intelligibili determinante ipsam ad rationem determinatae potentiae respectu determinati actus: per quam vt per formam determinatam elicit actum intelligendi de terminatum quae de se nullum actum intelligendi determinatum sibi determinat: & nunquam ageret ex se sola, quia est tantum in potentia actiua remota ad intelligendum: & in potentia receptiua propinqua ad recipiedum illud quo fit actus intellectus, vt patet ex praedeterminatis. Cum igitur vadit in actum per illud quod in se recipit: & ex nuda essentia sua receptiua est specierum, vt ostensum est: nuda igitur eius essentia cum specie recepta sufficit ad actum intelligendi: & sic nulla requiritur potentia accidentalis media. Sed quomodo tunc poterit pati a diuersis speciebus intelligibilium, vt in eo determinentur diuersae potentiae, vt quae rit quaestio praeposita: Et est dicendum quod duplex est agens, & duplex passiuum, quoddam corporale per veras qualitates actiuas & passiuas: in quibus contraria mutuo se expellunt. & de talibus verum est quod quodlibet non agit nisi in sibi determinatum contrarium, vel medium. Materia enim sicut non habet sibi aliquam propriam & determinatam formam neque priuationem, vt dicit Commentator super principium physi. sic nec potentiam: quia vt dicit ibidem, accidit substantiae suae vt sit in potentia omnes formae. Sed quod habet alicuius potentiam determinatam, hoc non est nisi quia actu est sub forma con trarii vel medii. Aliud vero est agens & passiuum spirituale per intentiones qualitatum & disposi tionum sensibilium, in quibus contraria sese compatiuntur in eodem: nec mutuo sese expellunt. In eo dem enim puncto medii sunt species albi, & nigri simul: & de talibus non est verum quod quodlibet agit in sibi determinatum: quia per solam immutationem agunt: & idem inquantum est media ratio & proportio aliquorum contrario rum, potest immutari a contrariis, vel a diuersis generibus contrariorum. Sic enim oculus immutatur ab albo & nigro & medio, & tactus a calido, frigido, humido, sicco: & aer a sensibilibus visus auditus, & odoratus. Secundum hunc ergo modum quia intellectus est quasi media ratio omnium specierum intelligi bilium per hoc quod omnino immunis est a materia: & nulli aliquid habet commne, vt habetur. iii. de anima, omnium specierum est susceptiuus in sua nuda substantia, &e per ipsas determinabilis ad diuersas operationes. Et sic potest per specierum determinationem diuersarum in ratione intelligibilis, sicut sunt species veri sub ratione veri, vel sub ratione boni, aut huiusmodi: assumere in se rationem diuersarum potentiarum quarum nullam sibi determinat. & sic omnes accidunt essentiae eius: non quia sunt re aliquae ab ea: sed quia est respectus ei additus extra intentionem essentiae suae, sicut primae materiae accidunt poten tiae ad formas. Magis autem determinat sibi suum passiuum sensibile quam intelligibile: vt scilicet illud non immutet animam nisi in organo determinato, sicut facit intelligibile, vt dictum est. & hoc con tingit propter maiorem materialitatem, secundum quam immutat species sensibilis, quam faciat spe cies intelligibilis. Et sic patet quod alio modo determinantur in anima potentiae sensitiuae: alio vero modo potentiae intellectiuae. Illae enim determinantur in anima ex dispositione organi ante in formationem specierum per quas actu sentit: immo potius determinantur in composito: quia pro prie, vt dictum est, sunt potentiae compositi, & non animae: nec sunt in anima nisi sicut in radice: ex qua causantur dispositiones organi, & determinantur rationes potentiarum animae in ipsa. secundum quod supra di ctum est. Istae vero determinantur in ipsa substantia animae immediate ex specierum informatione quibus actu intelligit: vt similiter patet ex praedictis. Sed tunc restat de potentiis intellectus actiuis quae non perficiuntur per alicuius receptionem: quomodo possit in anima determinari vt non sint accidentia super essentiam animae, quemadmodum voluntas & intellectus agens. Et est hic reducendum ad memoriam ex iam supra de terminatis, quod licet aliqua creatura agat aliquid per suam essentiam: in hoc tamen nullo modo attingit simplicitatem potentiae primi agentis. quoniam ex sua essentia secundum se non habet quod potest agere, sed dependet eius actio ex ad miniculo alterius, vel vt informantis ipsum, vel quid praesupponitur ab ipso vt subiectum & materia suae operationis, circa quam naturaliter cum appropinquat illi, operatur.
DIcendum igitur: quod licet po i tentiae actiuae non sunt in anima per determinationem alicuius informantis eas: sunt tamen in anima per naturalem determinationem ad subiectum & materiam, circa quam habent operari. sicut caliditas separata si esset calefactiua in se, non esset nisi qualitas per essentiam, & non esset potentia quaedam nisi ex naturali determinatione & respectu ad actum calidi: ita quod iret in actum quandocumque approximaretur calefactibili: & cessaret ab actu absente calefactibili. Similiter in proposito dicendum quod voluntas est potem tia naturalis in anima: & non est nisi substantia animae: sed ex naturali determinatione & respectu ad actum volendi bonum vt bonum, siue simpliciter, siue apparens: quod necesse habet velle naturaliter: cum ei praesen tetur in cognitione, licet non de necessitate velit hoc bonum, vel illud: & cum bonum vt obiectum & materia ei non praesentetur: velle secundum actum omnino non potest. Similiter intellectus agens potentia naturalis est in animae: & non est nisi substantia animae: sed ex naturali determinatione & respectu ad actum abstrahendi species intelligibiles a phantasmate, cum ei proponuntur: ita quod non potest illas non abstrahere: sicut lux non potest non abstrahere species colorum a pariete super quem lucet. Est autem agens in anima quodammodo sicut lux in diaphano, vt vult philosophus. Cum autem species phantasmatum ei non proponuntur, absque actio ne necesse est eum manere. & sic in anima determinantur alitur potentiae actiuae: aliter vero passiuae. Actiuae naturaliter, & naturali respectu, quia sunt ad vnum tantum, & ad vnam rationem agendi specie circa bonum. Pas siuae vero non nisi per alicuius determinationem: quia sunt ad plura per indeterminationem. Sed aliter intelle ctiuae: aliter vero sensitiuae, quia illae sunt in anima secundum se per indeterminationem specierum intelligibilium ad intelligendum verum secundum diuersos modos intelligendi differentes specie. Istae vero sunt in composito per indeterminationem dispositionis organorum ad sentiendum diuersa sensibilia differentia genere secundum diuersas operationes sentiendi genere differentes, secundum quod expositum est.
On this page