Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
SEquuntur quaesita de eis quae pertinent ad corpora sancta Christi & beatorum: & erant duo. Vnum de identitate secundum speciem corporis Christi & Petri. Vtrum cilicet corpus Christi viuum, & corpus Petri viui sint idem specie.
ALlud erat de ado ratione corporis Petri vel alterius mortui. Vtrum. scilicet corpus Petri mortuum sit ali qua adoratione adorandum.
CIRca primum arguitur: quod corpus Christi viuum, & corpus Petri viuum non sunt idem specie. quia corpus Christi viuum & mortu um est idem numero: quia mansit in morte incorruptum: secundum illud psali. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem: vt alibi expositum est: & iam amplius exponam. Corpus autem Petri viuum & mor tuum differt non solum numero: sed etiam specie: quia forma corporeitatis Petri viui, in morte omnino corru pta est: & corporeitas cadaueris introducta est: quae specie differt a corporeitate Petri viui. hoc autem non esset si corpus Christi viuum & Petri viuum essent idem specie: quia formae eiusdem speciei eodem modo se habent ad suas priuationes. ergo &c.
CONtra, quae aequaliter participant naturam, & speciem natu rae: quia species sequitur naturam. Christus & Petrus aequaliter participant hominis naturam: quia Christus non nisi naturam nostram totam assumpsit: quia non nisi illam quam assumpsit redemit. eiusdem ergo naturae sunt corpus Christi viui & Petri, & aequaliter participant naturam corporis: quare & speciem corporis. talium autem corpora sunt eiusdem speciei. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod cum duplex sit species, specialissim. scilicet & subalterna: & de identitate speciei subalternae non est ista quaestio intelligenda: sic enim omnia corpora naturalia completa & terminata vltima differentia eiusdem speciei sunt, vt hominis, asini, lapidis, & arbo ris: & omnium indiuiduorum suorum: quia omnia continentur sub corpore simpliciter: quid est species substamn tiae. Et sic idem est corpora aliqua esse idem specie & genere: quia idem corpus simpliciter quid est species subalterna respectu superioris: est genus subalternum respectu inferiorum. sed species inquantum confideratur secundum rationem corporcitatis simpliciter: genus vero inquantum illa corporeitas habet determinari per diuer sas differentias & contrarias, quousque descendat in species specialissimas rerum corporalium. Est ergo quae stio proposita intelligenda solummo de specie specialissima: quae in suis indiuiduis signata est, & non deter minata diuersis differentiis substantialibus. Dicitur enim species specialissima omnis forma communis comparata ad in diuidua vt solo numero differentia, & de nulla differentia substantiali formae communi in eis superaddita. Sed sic pont dici forma conmunis species specialissima dupliciter: proprie scilicet & comouniter. Proprie quando forma illa non est nata determinari per differentias contrarias substantiales: & continet indiuidua signata: quae nullo modo na ta sunt distingui per differentias contrarias substantiales: sicut sunt species specialissimae, homo, asinus, leo, & huiusmodi Comouniter autem dicitur species specialissima: quando forma communis quae nata est determinari per differentias contrarias substantiales, & indifferenter continet indiuidua diuersarum specierum quae distinguuntur inter se per differentias substantiales: & similiter indiuidua specierum singularum quae inter se nulla differentia substantiali differunt: consideratur simpliciter vt nulla differentia determinata: & vt ad omnia illa indiuidua con paratur: inquantum non determinantur per differentiam alicuius speciei: sed per formam sui communis signatam tantum. Sl C dicimus quod corpus simpliciter est species specialissima ad quodcumque corpus inquantum est corpus simpliciter. Et refert multum quaerere de duobus corporibus indiuidualibus completis secun dum formam vltimae differentiae: Vtrum sint idem corpus specie primo modo speciei specialissimae, & secundo. Vnde ad quaestionem simpliciter dicendum est: quod Christi corpus uiuum & Petri corpus viuum sunt idem cor pus specie: sicut & corpus Petri viuum & corpus Pauli viuum. Aliter enim Christus non haberet vniuoce humanam naturam nobiscum: nec esset vniuoce homo nobiscum. Sed sunt idem corpus specie specialissima, proprie dicta: inquantum corpus humanum: & differunt solo numero: & hoc ideo quia dicunt duas significationes corporis humani secundum vnam differentiam specificam completam. & ideo sunt etiam idem corpus hominis specie: & similiter corpus eiusdem hominis specie: & hoc ideo quia ambe scilicet Christus & Petrus sunt idem homo specie. Participatione. nm speciei (ut dicit Porphyrius) plures homines sunt vnus homo Et secundum hoc concedendum est secundum argumentum. Sunt vero idem corpus specie specialissima coniter dicta & differunt solo nume ro inquantum huiusmodi, inquantum sunt corpus simpliciter: & hoc ideo quia dicunt duas signifi cationes corporis simpliciter secundum differentiam specificam incompletam: licet inquantum huiusmodi non sunt idem specie specialissima proprie dicta. Per quod patebit responsio ad primum argumentum. Sed priusquam respondea mus ad formam argumenti: oportet primo videre in Petro, an ipso mortuo aliquid formae, vel aliqua forma maneat quae prius fuit in ipso sub forma, vel sub aliquo formae vitae: & deinde idem in Christo: & maxime quo ad rationem corporis siue formae corporeitatis simpliciter. Et quia corporeitas duplex est scilicet mathe matica. scilicet secundum formam accidentalem quantitatis, & substantialis secundum formam essentialem substantiae: Primo vi dendum est an in Petro mortuo maneat aliquid corporeitatis accidentalis: quae prius fuit in viuo. Deinde vtrum aliquid corporeitatis substantialis. Consideratio autem de primo non refert in Petro viuo & mortuo, & in quocumque generato & corrupto. Est autem de hoc sentiendum, secundum quod pluries in aliis quaestionibus teti gi, quod eadem quantitas dimensiua interminata est in omni generato & corrupto: & manet ingenerabilis & incorru ptibilis: quae tamen non est aliquid existens in potentia materiae: sed est in sua essentia, differens secundum actum a materia: & aliquid ipefectum: perfectibile autem secundum diuersas terminationes, quam in omni motu & transmutatione secundum formas supponit actio naturae: & est ex seipsa in potentia ad diuersas terminationes di mensiuas: sicut materia prima ex seipsa est in potentia ad diuersas terminationes substantiales. Sed istan terminationem aliqui ponunt in quantitate dimensiua per aliquid sibi intrisecum de genere quantitatis: & sic determinantes quid sit dimensio interminata, dicunt quod si superficies tollatur a corpore, manet corpus intermi natum. si tollatur linea a superficie, manet superficies interminata. Similiter si tollatur punctus a linea, manet linea interminata. Dicunt etiam quod tota ratio interminationis quae est in quantitate, oritur a puncto. Sed sic ponere dimen siones interminatas non contingit in rerum natura: sed in imaginatione ficta tantum. Vnde nec contingit ipsas sic intelligere. quoniam vt dicit philosophus. ii. Metaph. linea si non aptatur stare super duas dimensiones. i. super duo puncta impossibile est vt comphendatur per intellectum. Et ideo qui cum sua imaginatione accipit lineam infinitam: non deter minabit dimensiones eius. i. puncta. Quare cum dimensionem interminatam oportet ponere in materia: secundum quod ipsa est subiectum transmutationis naturalis, succedentibus sibi inuicem diuersis formis naturalibus: quia omnis transmutatio naturalis est in quanto, & supponit quantum: quid propterea etiam de necessitate praesupponit iste terminus transmutationis: & sic necessario praecedit formam substantialem in materia: praecedere autem non potest vt termiata: quia non habet termimari nisi per formam naturaliter praecedentem: ergo praecedit vt interminata: & sic opor tet dimensionem ponere vt aliquid in materia secundum veritatem extra imaginationem. extra imaginationem autem impossibile est ipsam ponere nisi inter suos terminos stantem: & sic vt terminatam terminatione quanti quae est terminatio Mathematica: sine quae non potest esse quantitas dimensiua in re extra imaginationem. Vnde quam titas quae est dispositio subiecti in transmutatione media inter duas formas sibi succedentes in eadem parte ma teriae: semper est terminata terminis quantitatis. Aliter. enm sicut subiectum mutatur de forma in formam quae sibi succedunt in materia: quibus ipsa terminatur ex se existens indeterminata: similiter dimensio mutaretur de terminis in terminos quantitatis: qui sibi succederent in ipsa dimensione, quibus ipsa terminaretur, ex se existens interminata, quid falsum est. Est enim semper inter eosdem terminos manentes: sicut & ipsa materia manet in tota transmutatio ne a forma in formam: vt iam patebit: & etiam sub vtraque forma. Quod patet duplici exemplo. Si enim vinum replens dolium mutetur in acetum, non dicitur dolium euacuari: et si reuertatur per miraculum acetum in vinum non de de nouo impleri: & hoc ideo quia illud vnde & vinum & acetum contenta sunt & repletiua dolii, manet scilicet dimensio. & hoc non nisi terminata superficie: quia interminatum nec continetur nec replet. Item dolium ligneum si mutetur in plumbeum non desinit continere idem quid prius: & si reuertatur plumbum in lignum, non incipit de nouo continere quid prius. & hoc ideo quia illud vnde continet manet scilicet dimensio: & hoc terminata: quia interminatum non continet sicut nec continetur. Alio igitur modo oportet ponere dimensiones interminatas esse, & alio modo terminari. Dicendum quod in quantitate dimensiua duplex est terminatio. Vna mathematica: quae est in sola quantitate: et est illa de quae iam ser mo hintus est: cui respondet interminatio terminorum subtractione per imaginationem propter quod est in sola imagi natione: vt dictum est. Est autem altera terminatio quantitatis dimensiuae naturalis: quae non est per aliquid intrisecum quod est de genere quantitatis: sed per extrisecum quod est de genere substantiae: vt per formas substantiales ad quaes sequitur ips sa terminatio quantitatis secundum exigentiam ipsius formae. Omnium. n. natura constantium statuta est ratio et terminus magnitudinis & augmenti: vt dicit philosophus. Vnde tales termini mutantur in ipsa quantitate secundum mutationem formarum, dimensione eadem terminata in materia semper manente. Hinc dicit Auer. in libro de substantia orbis. Quando de aquae generatur aer, non cessat natura extendere materiam: quousque fiat proportionalis aeri: & impro portionalis aquae: & econuerso quando de aere generatur aquae, non cessat materiam contrahere. Vnde ista terminatio non est termiatio quanti sub ratione quanti simpliciter: sed solummo sub ratione rari & densi. Et est dimensio intermiata dimensio stans inter terminos eosdem quantitatis termiatione quanti per indifferentiam se habens inter magis extensum & minus. sicut contingit plane cum de maiori circulo sit minor vel econverso: sola variatione in raro & de so nullo addito: nullo remoto. Ibi. nim dimensio manet inter terminos eosdem quantitatis: sed variatur secundum rationem maioris & mioris, & est interminata in sola transmutatione media inter duas terminationes: vel intur vnius formae corruptionem: & alterius generationem: sub quibus dimensionem est necesse esse terminatam. Sed impossi bile est ipsam sub illis eandem habere terminationem secundum extensionem: quamuis quandoque ipsae terminationes sub ip sis formis diuersis sunt multum similes, & apud densum indistinctae: vt patet in vino & aceto: & in viuo & in mor tuo. Et est ista terminatio quanti non secundum quod est quantum sicut praecedens: sed secundum quod est rarum & densum: quam in hoc sunt principia omnium naturalium transmutationum: vt vult philosophus. iiii. Physicae. Et ex hoc contingit sic definiri rarum & densum a philosopho. Densum est cuius partes propinquam iacent. Rarum autem cuius partes distant. Quod non est intelligendum pro pter aliquas partes materiae conquassatas & compactas magis in denso quam in raro: vt aliqui voluerunt dice re: sed quia a puncto signato in medio densi, omnes partes eius circunstantes minus distant ab illo puncto quam partes rari a puncto medio signato in ipso. Propter quod si ex raro fiat densum vel econuerso: impossibile est dimensionem eodem modo esse terminatam ista terminatione naturali quae consistit in extensione secundum magis & mi nus: & eadem ratione impossibile est qualitatem quae acquiritur per trasmutationem alterationis, per variationem subiecti se cundum rarum & densum eodem modo esse terminatam terminatione naturali quae consistit in intensione secundum magis & mi nus: & hoc in quaelitatibus recipientibus magis & minus. Terminatione enim & interminatione naturali non so lum contingit quantitatem esse terminatam & interminatam: sed etiam qualitatem. Et secundum hoc quaelitates symbolae se cundum esse & gradum interminatum inter magl & minus semper manent eaedem in generato & corrupto: sed solum vari antur secundum gradum terminationis penes magis & minus sub diuersis formis substantialibus. Propter quod in hasbpentibus symbolum non solum facilior est transitus in trasmutatione ab vno in alterum: vt pts in aere &igne: cum enim de aere sit ignis, intenditur calor: qui per intensionem sit improportionalis forae sbali aeri, & proportionalis forae sbali ignis: quodn. facit materiam priori formae incompossibilem, facit ei necessitatem suscipiendi formam posteriorem: & sic semper vnius formae generatio est alterius corruptio: sed etiam post transitum maior manet similitudo inter generatum & corruptum quo ad quantitatum & quaelitatum terminationem sub vtroque. & hoc maxime in illis quae sunt naturae vicinae: vt etiam sensu quondoque inter duas terminationes differentia discerni non possit: vt patet quo ad dimensiones & figuras & quaedam alia accidentia & in viuo, & in mortuo: in vino & aceto.
SIC ergo patet ex dictis: quod in mortuo aliquid manet corporeitatis accidentalis quae prius fuit in viue scilicet ipsae dimensiones corporis interminatae, quae necessario aliter terminatae sunt in viuo quam erant in mortuo. & quo ad hoc corpus quaquo modo est idem numero in viuo & in mortue scilicet quia materia manet eadem, & dimensiones aliqualiter eaedem in vtroque. Nec quo ad hoc vlla est differentia omnino in Christo & Petro, in asino & boue: & velite in quocum que generato & corrupto. Ex quo aliqui ponentes formam vnicam in quocumque vno, istam identitatem corporeitatis ac cidentalis vlterius extendunt ad aliqualem identitatem corporeitatis substantialis: dicendo quod eadem est forma in eodem per quam ipsum est substantia, corporeum, viuum, & sic de caeteris. Sed quod materia ipsa vt est aliquae a forma quoquo modo sit corporea, hoc ab eodem habet viuum & mortuum: & velit generatum & corrupum. scilicet ab ipsa dimensione. & secundum hoc ipsa corporeitas aliquo modo manet eadem in viuo & mortuo generato & corrupte scilicet id a quo sumitur corporeitatis ratio sed semper manet idem numere. scilicet materia sub dimensione ad quam forma quae anima est, ma nens in morte habet aptitudinem & ordinem: vt harmonia & organizatione reparatl, illi iterato vniatur. Est igi tur vt dicunt idem corpus viuum & mortuum: quia materia sub dimensionibus interminatis manet eadem, habens partes substantiales suas sub partibus dimensionum: & forma quae est anima, sub terminata hintudine illud respicit in hintu quod prius respexit & postea respiciet in actum. Dictum istud quo ad corpus quid est genus, vel aliquid per se in genere, nullam omnino potest habere efficaciam. Forma. nm substantialis a quae aliquid est substantia. secundum rationem generis genera lissimi non descendit in speciem siue subalternam siue specialissimam nisi per differentiam substantialem in essentia eiusdem formae fundatam: secundum quod alias exposuimus. Si ergo descendat in speciem subalternam quae est corpus: vt constituat ipsum habendo rationem corporeitatis: hoc est per differentiam substantialem in eo superuenientem rationi generis: non autem per aliquid accidentale: cuiusmodi sunt dimensiones praedictae in materia. Nec ad hoc facit aliquid in homine hin tudo animae separatae ad illud: quia hintudo talis non tollit quin corporeitas illa non sit nisi pure accidentalis. Et ita si secundum illas dimensiones sint quoquo modo idem specie corpus viuum & mortuum: illud non est nisi accidentale aut non substantiale per formam substantialem.
AD praesens autem de sic substantiali quaerimus vtrum est idem in mortuo id quod fuerit in viuo: quid est secundum membrum supra positum. Et est dicendum quod de identitate corporis in mortuo, & viuo contingit loqui tripliciter: quia aut intelliguntur esse idem completa corporeitate in vtrisque, aut incompleta in vtris que: aut completa in vno, incompleta in alio. Loquendo vero de identitate corporis in viuo & mortuo, primo modo, dico quod tam secundum illos qui ponunt plures formas in omnibus aut solum in homine: quam secundum illos qui po nunt in nulla re esse plures formas substantiales, nullo modo est idem corpus viui & mortui: neque substan tiale neque accamentale. Quoniam autem aliquid de corpus simpliciter, siue ab eadem fora, quae dei homo vel asimus, siue ab alia: il lud habet rationem corporis impfectam & interminatam: nec potest habere rationem perfectam corporis huius speciei vel illius nisi sub ratione vltimae differentiae, si tantum sit vnica forma: vel sub ratione vltimae formae, si sint plures in eodem. Sicut enim dictum est supra de dimensionibus & qualitatibus interminatis & terminatis, quod inquantum praecedunt formam substantialem habent rationem imperfecti & incompleti & interminati: rationem autem perfecti & completi & terminati non nisi sub forma sbali & ab ipsa: sic intelligendum est in formis pluribus secundum gradus re differentibus, & in differentiis philosophbus secundum ordinem in eadem fora secundum rem differentibus virtute solum, siue secundum completum & incompletum quod sicut ibi non est eadem dimensio & qualitas omnino & simpliciter in viuo & mortuo: & velit in generato & corrupto: quia completiones & terminationes quae sunt sub diuersis formis aut diuersis differentiis: omnino sunt diuer sae: & sub alio & alio gradu perfectionis: sm quod ipsae inter se habent alium & alium gradum perfectionis: vt praedictum est: sic & hic in formis substantialibus & differentiis. Corporeitas. ni simpliciter siue sbalis, siue accamentalis quae est in homine: licet sit hominis vt simpliciter consideratur: non tamen est humana: nisi vt est fora hominis: vel sub differentia vltia a quae homo est homo: sub quae alium habet gradum perfectionis & terminationis quam habet sub aliqua alia forma, vel sub dia praecedente, vel si ponatur per se fine terminatione per vltimam formam aut doiam. vnde in proposito loquendo de homine mortuo: etsi eadem corporeitas manet quae erat prius in viuo siue sbalis siue accrementalis quaequo modo: nullo modo tamen posset eadem esse simpliciter secundum eandem perfectionem & completam terminationem: quia si in mortuo sit sub alia forma sbali: ibi necessario est sub alio gradu terminationis inquantum est sub illa quae erat sub viuo: & ideo non simpliciter est idem: sicut nullo modo potest esse simpliciter idem calor, & eadem corporeitas siue sbalis, siue accamentalis in aere vt est terminatus sub forma aeris quae prius fuit in igne, & termiatus sub forma ignis de quo generatus est aer Vt sicut non possum dicere quod corpus aeris est corpus ignis: aut quod sunt idem corpus: aut quod corpus vermis generatum de boue sit corpus bouis: aut quod idem sit corpus vermis & etiam bouis: sic non possum dicere simpliciter quod idem sit secundum esse terminationis completae corpus vsui & mortui: aut quod corpus mortui est corpus uiui: neque etiam in Christo viuo & mortuo: quia non secundum illam perfectionem corporeitatis quam ab anima recepit in viuo, a quae di in vi uo corporeitas humana: quae non manet in mortuo: vt iam amplius patebit. Et quaecumque corpora secundum istum modum sunt ea dem spse: ipsa necessario sunt eadem spse specialissima, proprie dicta. Loquaendo vero de identitate corporis secundo modo dico quod in homine secundum ponentes solam animam rationalem esse formam in illo: nullo modo est idem corpus uiui & mor tui: quia separata anima nihil manet formae substantialis quae prius erat. In aliis autem & etiam in homine secundum ponentes pliules foras in ipso, aliter respondendum est pem opinionem ponentium quod corporeitas sbalis intermiata manet eadem in ge nerato & corrupto sicut accaementalis: & non sit resolutio per corruptionem in formis sBalibus vsque ad primam materiam: sed stat in fora corporeitatis simpliciter: & sm opinionem ponentium quod nihil forae sbalis manet idem in ge nerato & corrupto: sa sit resolutio vsque ad primam materiam. Tenendo primam opinionem, sic dico quod sim omnes ponentes plures foras in eodem: idem est corpus simpliciter & sm numerum siue soeale siue accementale viui et mortui: et velite corrupti et generati: quia corpus interminatum quidcumque idem est in quocumque fuerit sm quod praedictum est de dimensionibus intermiatis quae ips sequuntur. Et sic sm illos non plus est idem corpus Christi viuum et mortuum, quam corpus Petri viuum et mortuum. nisi quod in Christo idem est suppositum in viuo et mortuo: et ideo in ipso idem est corpus in supposito viuum et mortuum: quod in nullo alio contingit. In quolibet, n alio per separationem animae noua forma introducta est: se cundum quod in aliis Quolibet determinauimus. Et sm tenentes hanc opinionem eadem corporeitas quae est in viuo non so lum manet post eius corruptionem: sed etiam praefuit ande eius generationem. sm quod penes istam positionem di in Commentato super de duabus naturis. Sic fine componentis alicuius confusione compositis componentia sunt quid erant: siue simul alia cum aliis siue per se sola sine aliis. nec tantum dum manent in illius compositionis habitu: sed etiam antequam ipsa iam existentia componantur: et postquam a seinuicem fuerit dissoluta. Nam quicumque nondum generatus futurus est homo iam corpus est vt Antichristus. Quicumque vero iam dissolutus anima & corpore non est homo, adhuc est corpus et spiritus Quid probatur per illa corporis atque spiritus, propria, quae vero de nondum conceptis et iam de dissolutis dicuntur: vt de Antichristo dicitur quod est in lumbis paternis: et de phaetonte quod est situs in sepulcro: quae neque de illo neque de isto dicerentur: nisi et ille iam esset et iste adhuc esset genere corpus. Et sm istum modum corpora non sunt eadem: neque sm speciem spe cialissimam coniter dictam. Tenendo vero secundam opinionem, dico quod in nullo alio a Christo est idem corpus numero in mortuo quid fuit in viuo: neque in corrupto quod fuit in generato: nisi sm illos qui ponunt plures formas in eodem: sed vnam gradati corrumpi post aliam: vel vnam sm diuersa esse corrumpi gradati vsque ad primam materiam. Isti, nie non stati ponunt corporeitatem viui omnino corrumpi in mortuo. et ideo ponunt eandem formam sbalem manere in mortuo quae fuit in viuo vsque ad tempropus: licet non semper: prout amplius iam declarabimus. Loquendo vero de identitate corporis tertio modo sic dico vt prius, et eadem de causa: quod in homine secundum ponentes solam animam rationalem esse formam, nullo modo est idem corpus viui et mortui. In aliis autem et etiam in homine secundum ponentes plures formas ipso semper est corpus idem incompleta corporeitate in viuo et mortuo: quia in viuo ipsa est completa sub suo complemento: in mortuo autem ipsa est incompleta absque illo complemento. & hoc secundum primam dictarum duarum opinionum. Secundum autem vtramque opinionem, in solo Christo est eadem forma corporeitatis viui sub complemento animae, & mortui absque omni alterius formae complemento. quia in Christo viuo corporeitas est actu terminata in gradu dignitatis secundum rationem animae: in Christo mortuo est solum terminata in hintu per eandem formam animae: quo ha bet ordinem essentialem & inclinationem ad illud terminandum, & in terminatione perficiendum. secundum dispositiones quaes anima sua separatione ab eo subtrahit. Et sic transmutatio mortis Christi termiata est non ad nouam formam: sed tantum ad aliquid positium. scilicet ad formam corporeitatis sub gradu dignitatis inferiori non contrario: quaelem heret. si noua forma fuisset introducta: sed priuatiuo: quia sub gradu incompletiori qui perficitur vsque ad gradum superio rem & perfectiorem reuertente anima in sua resurrectione. Vt non solum verum sit de corpore nio: sed etiam de corpore Christi, illud quod dicit Damas. Resurrectio est illius quod cecidit reparatio. li quo ad plura corpora nia reda cta in puluerem sunt reperanda quam erat corpus Christi. Non ergo dixit Damalise, quod resurrectio est iterata vnio animae cum corpore: quid esset verum si nihil corpori subtractum esset reperandum: quid modo non est verum: quia oportet corpus mortuum in resurrectione in dispositionibus inouari, & substantialibus secundum omnem gradum qui est in genere substam tiae, & accidentalibus eis respondentibus, non solum quas habuit in viuo: de quibus sunt illae quae pertinent ad harmoniam elemen torum: & quaelitatum elementarium: & dispositiones organorum: sa quae pertinent in iustis ad corporis dotes: quae sunt clari tas, subtilitas, & immortalitas. Vbi est aduertendum: quod si aspiciamus ad illas dispositiones terminationum quas habuit ab anima & sub anima in viuo: non est idem corpus Christi viui & mortui: quia illis dispositionibus priua tum est corpus mortuum quas habuit in viuo. Est tamen idem numero pro tempore quo ponunt aliqui nullam nouam formam in troduci in mortuo: & hoc quo ad hoc quod corpus in mortuo est incompletum priuatum complemento, quod est in vi uo sub suo complemento. Vnde in talibus quando nomen corporis de se non includit rationem complementi, bene de & vni uoce & in viuo & in mortuo idem: vt sunt omnia nominia partium corporis homogenearum siue non organicarum Ende enim dicitur quod caro erat vniuoce in Christo viuo & mortuo. Quando vero formaliteri suo signato inclu dit rationem complementi: & ab illo imponitur: non di vniuoce in viuo & mortuo idem: sed aequiuoce tantum vt sunt omnia nominia partium corporis hogenearum siue organicarum. Oculus, enim quia est nomen impositum parti corporis vt est perfecta vi visiua ab anima: ideo non bene die quod est idem oculus Christi viui & mortui vniuoce: sed aequiuoce tantum. & sic de similibus. Vnde in aliis omnibus a Christo in quibus nominia sunt aequiuoce in viuo & mortuo. secundum opinionem dicentium quod in corruptione stati sit resolutio vsque ad primam materiam: magis manifesta est aequiuocatio in partibus or ganicis quam in consimilibus partibus ex quibus constant: & hoc quia forma earum secundum quod huiusmodi magis est manifesta quando adest & abest, quam illarum. dicente philosopho. iiii. Metaph. Ho mortuus aequiuoce: & manus defuncti aequiuoce: & vniuer sa organa, minus vero de carne & osse talia manifesta. Hoc, n pro quaecumque & cam formalis minime in istis ma nifestum est vbi plurimum materiae. vniuersa autem sunt determinata opere. Quae enm possunt facere, suiipsius opus est singulum: quemadmodum oculus videt: quod vere non pont aequiuoce: ita sane & caro. sed opus ipsius minus est manifestum. Similiter in plantis: atque inaimata caera, aes, & argentum. vniuersa quippe virtute quaedam sunt, quae de re quando exi stit & quando non: non facile prospicere nisi valde imbecille sit: & figurae solae sunt reliquiae: quemadmodum veterum corpora mortuorum subito cinis fiunt in sepulcris.
AD formam igitur argumenti: quod corpus Christi mortuum & corpus Petri mortuum non sunt idem specie: ergo nec Petri viuum & Christi viuum: Dicendum quod sunt idem specie mortuum mortuo sicut viuum viuo. praeter hoc quod viuum est idem viuo completa corporeitate secundum speciem specialissimam proprie dictam. mortuum autem mortuo secundum incompletam: & secundum speciem specialissimam comonitur dictam: sic tamen quod Petro mortuo corpus interminatum est sub opposita terminatione quam fuit in viuo, nullo modo natum esse sub imiatione quam habuit in viuo. In Christo vero mortuo corpus interminatum sub nulla termi natione est: natum tamen esse sub eadem terminatione sub quae fuit in viuo secundum numerum: non secundum speciem tantum. Sed in Christo mortuo hoc accidit. Essentialiter nm & naturaliter quantum est de natura humana noua forma introducta fuisset in Christi corpore si sibi relicta fuisset: sicut & fuit in materia corporis Petri: vt alibi ex posuimus. & fuissent illae duae formae nouae eiusdem speciei cadaueris in Christo mortuo, & in Petro mor tuo: sicut & duae animae separatae per mortem sunt eiusdem speciei in Christo viuo & in Petro viuo. Nunc autem per miraculum retenta est corporeitas Christi interminata absque introductione formae cadaueris: quid maxime habent necesse negare illi qui dicunt quod in homine nulla est forma substantialis secundum rem nisi anima rationalis. quia enim constat quod ipsa tota separatur in morte, nullo modo possunt ponere quod corpus viui & mortui eiusdem hominis ad separa tionem animae sit idem numero: sed tantum specie, & sub opposita termiatione quae fuit in viuo. Sutem tamen tres modi: qui bus ponentes quod non sit forma in homine nisi anima rationalis, idem ponunt fuisse corpus Christi viuum & mortuum. Quorum primus est dicentium quod corpus pars hominis non est aliud quam materia extensa dimensionibus. Sed tunc cor pus sub substantia non esset species subalterna: quia non species neque specialissima neque subalterna nisi per differentiam formalem. Vel sumetur corpus aequiuoce hic & ibi. Sed non est ita. Corpus. n. substantia vno modo est materia omnium substantiarum corporearum in specie specialissima subsistentium: alio vero modo genus: vt in alio Quolibet de corpore Christi declarauimus.
SEcundus modus est dicentium quod corpus mortuum di citur Christi viui: secundum quod vinum tale dicitur talis vitis: quia in ordine naturae non potuit immediate fie ri nisi de viuo: sicut tale vinum non nisi de tali vite. Sed ex hoc non dicitur corpus mortui & viui idem: sicut non dicitur idem esse corpus vini & vitis. Sed dicunt quod immo in Christo: & hoc speciali modo qui in solo Christo inuenitur: qua. scilicet idem erat suppositum Christi viui & mortui, in quo subsistebat tam corpus Christi mortuum quam viuum: quod in nullo alio homine inuenitur: quia suppositum hominis viui habetur per praesentiam animae ad corpus: quae non est in ipso mortuo: nec etiam inuenitur in aliquo alio: quia quodlibet aliorum habet simi liter rationem suppositi a sua, propria forma naturali: & in nullo alio est eadem forma viui & mortui, ge nerati & corrupti. Sed ista vnitas non est ipsorum corporum inter se, qualem quaerimus: sed in tertio. Prae terea sic dicere corpus mortuum in sepulcro fuisse corpus Christi viui. multum aequiuoce dicitur a modo identitatis: quo quaerimus corpus mortuum in sepulcro fuisse corpus Christi viui.
TERtius modus est dicentium quod anima Christi manens separata, habet habitudinem, inclinationem, & ordinem determinatum ad determinatam partem materiae sub quacunque forma siue elementi siue mixti varietur: respiciendo illam determinate: vt ipsa harmonice & organice reparata ei vniatur. Sed cum anima non dat secundum actum ra tionem corporeitatis humanae: nisi inquantum dat determinatam rationem corporeitatis: & eam consequuntur complexiones harmonicae, & organizationes corporales propriae homini: quae non dat nisi quando actu est vni ta materiae: separata ergo a materia non dat nisi secundum habilitatem & aptitudinem. Quare similiter nec mate ria sub dimensionibus anima separata potest dici corpus propter ordinem animae ad illam, nisi secundum habilitatem & aptitudinem: quid adhuc est non corpus secundum actum. Et sunt isti tres modi conmu nes Christo & aliis hominibus.
SVPpono autem vniuersaliter quatuor in ista responsione. Quorum Primum est: quod in homine cum anima rationali est alia forma materialis. Secundum est: quod illa forma materialis reseruata fuit in Christo. Tertium: quod non fuit reseruata in Petro aut in alio homine. Quartum: quod nihil formae substan tialis manet naturaliter in mortuo alio a Christo, quae fuit in viuo. Primum istorum suppositorum. scilicet quod in homine sint plures formae substantiales, alibi docuimus, & rationibus in vno Quolibet, & auctoritatibus in alio Quid duabus auctoritatibus quas alibi non posui, sufficit ad praesens declarare: quarum prima est Hugustinus de sancto Victore in tractatu de scientia animae Christi, respondendo ad iterrogationem a Vualtero de Maritania sibi factam super hoc: quae incipit sic. Hugoni sancti Victoris priori Vualterus salutem. Nuper de Parisius veniens &c. in qua sic dicit. Quaeris de anima Christi. i. de illo rationali spuri, qui humanam in Christo carnem vegetauit quem verbum cum carne ipsa sibi in vnitate personae vniuit, vnus Christus in vna persona, duabus naturis tribus essentiis. Vna videlicet persona: quia idem homo & deus propter quid fuit in duabus naturis, diuina. scilicet & humana. Tribus essentiis, diuinitate, carne, & anima, sine separatione discretis, fine confusione sociatis. Ecce quam plane diuinitatem carnem & animam ponit fore tres essentias in Christo distinctas, & manentes in vni one distinctas. Quid adhuc amplius explanat subdens inferius. Tres essentiae sunt in Christo: caro, anima, di uinitas: quod si tres essentiae: ergo tres naturae: ergo tres formae: quarum vn scilicet caro, sub se materiam includit. Quod nullo modo verum esset si sola anima rationalis esset forma in homine, danms esse corporeum viuum, sensibile & rationale. Ab hac quidem carne in morte Christi ipsa manente eadem secundum rem & naturam separata est anima Christi, & de car ne viua facta est caro mortua exuta siue spoliata anima & priuata vita. Vnde vbi nia Ira Colos. ii. habet. Ex ponians principatus. alia lra ha secundum Hilar. Exutus carne. Quam exponit. ix. de Tri. capitulo vi. dicens. Quaero a te quae sit caro illa spoliata. & infra. Si enim non idem est Christus mortuus qui est caro spoliata: carnis spoliatae nomen onde. & infra. Spoliata n. caro est Christus mortuus. Ecce plane quod Christus moriens secundum carnem, vere erat spoliatus siue exutus: vt illud spolium quo erat spoliatus, siue vestimentum illud quo erat exutus, anima eius intelligatur: qua spoliatus siue exutus erat in morte ponendo eam. Vt tria intelligamus circa tres essentias siue na turas in Christo. Christus. enm vnus & idem in persona, continens in se illas tres naturas siue essentias, secundum diuinitatem suam erat spolians: secundum carnem vero suam erat spoliatus: spolium vero erat anima deposita. Nunc autem ita est quod caro quae fuit viuens anima vestita, nisi eadem maneret eadem deposita Christo moriente, Christus mortuus nullo modo esset caro spoliata. immo si a sola forma quae est anima, esset caro, ipsacaro & quicquid formae est in natura humana, in ipsa anima depositum esset & spolium, & esset ipsa materia spoliata: & esset Christus mortuus non caro spoliata: sed potius materia spoliata. Praeterea cum secundum philosophum. iiii. Meta. inter pri uationem & negationem est differentia: quia negatio est absolutio: priuatio autem habet materiam subiectam de qua dicitur. vbi dicit Commenen. Negatio, enim est absolutio alicuius negati simpliciter. Priuatio vero est absolutio eius a natura determiata. & cum illa natura fuerit deposita per priuationem: erit illud in forma affirmatio nis. Et hoc intendebat cum dixit de quae erat priuatio. Et enim vt philosophus dicit. ii. Physicae priuatio quodammo est. Qua re cum spoliatio priuatio quaedam sit: & Christo mortuo est caro spoliata: caro est natura subiecta spoliationi. & spoliatio talis est affirmatio & species quodammo siue forma circa carnem. Et sic vt aestimo certa fide tenendum est quod caro quae erat viua & anima vestita tanquam forma sua & habitu: ipsa eadem manens in morte est ipsa anima spoliata, & subiectum priuationis siue carentiae animae. aliter enim circa illud quod manet in morte de eo quid fuit anima informatum, non erat caro spoliata siue priuata: sed potius erat caro vegetata. Talis autem caro licet assumpta fuit mediante anima: mansit tamen verbo vnita anima se parata: nec de nouo assumpta est anima reuersa. Nec etiam terminationes perfectionis: quas caro Christi amisit animae separatione, & quae reparatae sunt animae reuersione, dicitur verbum tunc dimisisse: & post de nouo assumpsisse: quia semper mansit idem scilicet essentia humanae naturae, in qua erant assumptae & ante earum corruptionem: & post earum reparationem. in seipsis enim assumptae non erant. Sed si anima vegetatiua & sensitiua essent aliae substantiae a forma carnis & anima rationali: & per separationem animae corruptae & redactae in potentiam materiae, illas dimisisset verbum: & iterum assumpsisset ipsis reparatis per animae reuersionem. Hanc apostolicam fidem saeculi homo non capit: vt dicit Hilarius in principio dicti cap. & vt dicit in principio. v ca, praecedentis, huius sacramenti apostolus con scius: & per dominum ipsum fidei scientiam adeptus: cum non ignoraret incapacem eius esse & mundum, & homines, & philosophiam, ait ad Col. cap. praedicto. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam & inanem deceptionem secundum traditiones hominum: secundum elementa mundi: & non secundum Christum. Reuera isto tempore hoc maxime cauendum est in proposita quaestione circa carnem Christi: si forte inueniantur modo homines qui sic innituntur philosophiae: vt in hac materia & in pluribus aliis solas rationes phi losophicas pro se adducant nihil curantes de auctoritatibus & dictis sanctorum aut maiorum: secun dum quod dicit quidam articulus nuper in Anglia inter haereses computatus: loquens de talia dicentibus & dicens sic. Qui vult ista dicere, non tenetur in talibus fidem adhibere auctoritati Papae, vel Greg. vel Augustinus & consimilium, aut cuiuscunque magistri: sed tantum auctoritati Bibliae & necessariae rationi. In quo etsi reuerentiam exhibent auctoritati Bibliae verbo: facto tamen non plus ei fidem adhibent quam auctoritati alicuius sanctorum, quoniam indifferenter nituntur exponere auctoritates Bibliae quae videntur eis obuiare: sicut & auctoritates sanctorum. Vnde multo aliter exponerent dictam auctoritatem apostoli quam eam exponit Hilar. Etiam dicto Hilarii quantuncumque clarum sit, aliam niterentur dare expositionem quam litera eius praetendit. Vnde omnino adhaerent rationi sibi apparenti quam reputant necessariam. Quod certe contingit illis: quia vt dicit Magister in prolostin. Sen non doctrinae studium impendunt: sed his quae somniarunt sapi entiae verba coaptare nituntur: non veri sed placiti rationem sectantes. Quam reuera ex philosophia capiunt: quae vt dicit glos. super illud Col. Per philosophiam, non est secundum Christum in aliqua parte, per quam solent sedu ci qui cupiunt prudentes videri in mundo. Quis enim non videat quam inanis sit ratio illa contra praemissa inducta de carne in Christo manente quae dicit: Res non potest esse & non esse: nisi quia in materia aliquid potest induci quod est impossibile formae qua habet esse: quod non potest esse sola priuatio: quia omnis mutatio est inter terminos oppositos: quorum vnus producitur ab agente & expellit alterum: qui non potest esse priuatio: quia priuatio non est aliquid emanans ab agente quod amouet priorem formam neque intentam ab eo. cum agens non intendit per se corrumpere sed generare, vt alibi exposuimus. Quare cum corruptio hominis sit vera mutatio: oportet quod in ea sit forma noua inducta per agens qua alia expellitur.
DIcendum quod verum est si natura Christi in morte omnino cursui naturae fuerit permissa: quia tunc sola actione natu rali in morte Christi alia forma fuisset in materia inducta, & corporeitas Christi substantialis omni no corrupta. Dispositiones. n. inductae in corpore per violentiam vulnerum faciebant necessitatem quantum erat ex se ad formam nouam inducendam: & impossibilitatem ad permanentiam non solum animae rationalis: sed etiam formae corporalis in Christo: ad cuius corruptionem necessario subsecuta fuisset putrefactio. Dicente enim Augustinus in sermone quodam de Assumptione: absque vlla ambiguitate soluen dum in morte, post mortem est futurum putredo. Sed hoc nisi specialiter diuinum miraculum interces sisset. dicente etiam Augustinus in sermone eodem. Dictum est primo parenti. Puluis es & in puluerem ibis. Quod si de morte dictum est: & talis est sententia de resolutione in puluerem: hanc conditionem caro Chri sti euasit de carne Mariae sumpta: quae corruptionem non sustinuit. Reuera quia non sustinuit corru ptionem in seipso primo: non sustinuit postmodum puluerizationem in materia. De hoc enim scriptum est. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sed hoc fuit ex priuilegio vt iam infra exponetur.
ITEM quis est qui non videat quam vana sit ratio quae inducitur contra pluralitatem formarum talis: Impossibile est ponere aliquid ratione eiusdem simul esse in actum & in potentia: licet ratione diuersorum sit possibile. Cum ergo per quancumque formam existentem in materia compositum habetur existens in actu per illam formam ergo secundum illam non est in potentia ad vlteriorem, quod si fuerit: illa erit accidens.
DIcendum est quod verum est quando illa forma prima dat actum perfectum secundum gradum aliquem in suo genere quam tuncumque imperfectum respectu perfectionis quam dant aliquae aliae formae: qualem dat forma mixti simpliciter in lapide: vegetabilis simpliciter in planta: sensibilis simpliciter in bruto: licet forma lapidis dat gra dum imperfectum respectu plantae: & forma plantae imperfectum respectu bruti. Sed quando secundum nul lum gradum dat actum perfectum alicuius speciei: sed secundum omnem gradum non dat nisi actum imperfectum: tunc bene aliquid secundum idem est in actum secundum rationem imperfecti: & in potentia secundum rationem perfectionis quan expectat a forma vlteriori: quid contingit in proposito: & in illo solo. In solo enim homine quia est confinium medium in ter pure corporalia & pure spiritalia: & hoc ratione animae intellectiuae quae est finis naturalium & principium supna turalium (dicente philosopho in vlt. politic. Generatio autem principium est & finis. Ab aliquo est principium alterius fi nis. Ratio autem in nobis & intellectus est naturae finis) materia est perfectibilis forma vlteriore quam natura possit producere: quae fora vlterior dat formae naturali & materiae perfectionem secundum rationem omnis gradu scilicet substantiae, corporeitatis: & cum hoc secundum rationem, propriam qua dat esse specificum in specialissimo: quarum nullam pont dare forma per materiam educta de potentia materiae. Omnem enim perfectionem secundum omnes gradus quam potest inducere naturale agens de potentia materiae in eodem, inducit in vna & eadem fora. Propter quid sola actio ne naturali numquam sunt plures formae substantiales re differentes in eodem productae. Sed quod sint plures formae in eodem: hoc est quia in eo concurrunt agens naturale deficiens: & agens supernaturale perficiens. Propter quid philosophus non sentiens animam rationalem esse actum & formam in homine: vt in praecedente Quolibet declarauimus ponit quod omnis forma naturalis dat actum perfectum in specie: ita quod non sit in potentia ad actum vlteriorem substam tialem. Vnde quid arguunt ad idem: materia non est potentia nisi contradictoriorum: & per easdem dispositiones per quas sit impossibilitas ad esse alicuius formae praecedentis: sit necessitas ad eius non esse: & ad esse alicuius alterius formae sequentis: & econtra per easdem dispositiones per quas fit necessitas ad esse alicuius formae se quentis: sit possibilitas ad esse formae praecedentis. Quando ergo fit necessitas ad formam animae in homine: ne cessario sit impossibilitas ad formam corporeitatis inductae per naturam. Non est ergo in potentia ad plures formas simel secundum gradum & ordinem se habentes. Dicendum quod verum est in formis quaedant aliquod esse perfectum secundum rationem alicuius generis vel speciei: quantuncumque sit actus imperfectus respectu actus alte rius formae. Sed quando non dat actum secundum rationem cuiuscumque generis aut speciei nisi imperfectum & ordinatum ad vlteriorem perfectionem in eodem gradu: quantuncumque sit perfectus respectu alterius formae non ordinatae ad vlteriorem perfectionem: materia secundum potentiam qua est ad vnam formam imperfectam, bene potest esse ad aliam for mam perfectiorem: quae si posset esse naturalis & per agens naturale produci super formam praecedentem: ita quod agens naturale posset producere vnam formam dantem esse imperfectum: & aliam quae imperfectionem illam posset perficere ab vnico agente naturali plures formae substantiales possent esse in eodem. Vnde cum hoc non possit esse ab vnico agente naturali vt iam dictum est: igitur vt alibi saepe dixi in solo homine in quo concurrit duplex agens, naturale & supernaturale: materia quae recipit imperfectum actum ab vna forma naturali educta de po tentia materiae ab agente naturali: bene est adhuc in potentia ad vlteriorem supnaturalem formam productam per agens supernaturale: non de potentia materiae: perficientem tamen materiam secundum eandem potentiam cum forma praecedente ipsa manente: quia ista non est nata dare suam perfectionem, quae est complementum incompleti & imperfecti praecedentis nisi stante actu imperfecto a forma priori. Forma enim incompleta & completa diuersae secundum essentiam & secundum genus: quarum vna dat esse incompletum: alia vero dat illius incompleti complementum (Non dico esse com pletum quod in se virtute includit incompletum: quale complementum dat anima rationalis in homine super esse incompletum quid dat in eodem forma naturalis & secundum gradum substantiae & secundum gradum corporeitatis: & sic de cae teris) bene stant simul: licet non illae quarum vna dat esse imperfectum: alia vero esse perfectum: includens in se vir tute illud imperfectum: maxime quae sunt eiusdem essentiae & speciei: vt calor perfectus & imperfectus. Sed negantes plures formas in homine, dicunt quod quando nobilitatur corpus per vlteriorem harmoniam & organizationem: corporeitas illa quae dabat esse incompletum desinit esse, materia sibi iam facta improportionali per aduentum animae communicantis materiae & composito ex fora & materia suum esse: in quo manet virtute esse quod dabat prior corporeitas. Sed tunc nihil maneret in homine productum actione naturae, & non esset vllo modo opus naturae dispositio ad animam rationalem nisi mediante sua corruptione: sicut forma alimenti disponit ad formam carnis nutriendae per suam corruptionem. Et sic non vere & proprie posset dici quod homo generat hominim: sicut nec quod generans id quod nutrit carnem, nutrit ipsam. & sic non posset corpus illud a forma naturali dici corpus hominis: nisi quia non nisi ex illo habet generari homo per aduentum animae. & hoc per trasmutationem naturalem inducem tem disponnes circa illud corpus qua matia sit improportionalis ad formam corporis: & proportionalis ad formam quae est anima. Quemadmodum econtrario corpus hominis mortui per formam cadaueris non dicitur hominis corpus nisi quia non nisi ex homine habet generari per transmutationem naturalem circa hominem: qua materia sit improportio nalis ad formam hominis, & proportionalis ad formam cadaueris: vt secundum hoc illa forma corporis ponatur per tempus praecedere infusionem animae. Quod nullo modo potest poni sic fuisse in Christo: quia in instanti conce ptionis secundum fidem perfectus homo formatus est. In Christi ergo formatione aut nullo modo fuit illa for ma: aut si fuit & corrupta est iam in aduentu animae rationalis, in illo instanti eodem est simul generata & corrupta: quod est impossibile. Dictum etiam illud in aliis hominibus non videtur conueniens: neque etiam simpliciter secundum se: quia quando duo se habent sicut incompletum & completum: dispositiones quae sunt conuenientes inductioni complementi, nullo modo possunt esse contrariae & repugnantes incompleto. aliter enim incompleto repugnaret suum complementum: & esset incompossibile ipsum deuenire ad illud: quid est inconveniens.
ITEM alia ratione non videtur dictum illud in se conveniens: quia natura non agit dispositiue ad formae vnius corruptionem nisi disponendo materiam ad alterius formae quam nata est producere inductionem, vt di ximus in alio Quolibet. Et sic nec est dicendum quod natura prius generet talem formam corporeitatis: & postea eam corrumpat nullam aliam producendo: sicut neque etiam quod corrumpat formam embryonis, per hoc disponendo materiam ad talis corporeitatis humanae productionem quam non producat: sed vice eius creator animam rationalem infundit: quae materiae dat esse corporeitatis humanae perfectum: quod illa forma etsi producta fuisset: dare non potuisset. Sed est dicendum: quod natura prius naturaliter & simul duratione producit il lam formam qua materia vt aliquid incompletum disponitur ad animam vt ad complementum: quam deus creando illam in fundit. Vnde de ecclesiasticis dogmatibus. Dicimus corpus coagulari in vulua & compingi atque for mari: ac formato iam corpore animam creari & infundi, vt viuat homo in vtero ex anima constans & corpore. Sic tamen vt forma illa corporeitatis dat esse incompletum corporeitatis interminatae: quae compositum est corpus simpliciter: cui anima superaddit complementum per hoc dando esse completum corporeitatis terminatae qua compositum est corpus humanum omnium corporum dignissimum: quale complementum perfectionis natura nec in vnica forma nec in pluribus producere potuit: sed solummo per formam quam produxit ad illam disponere potuit: sicut incompletum ad complementum: vt infra declarabitur. Vt sic in solo homine sit possibile esse plures formas substantiales perficientes vnam potentiam materiae: quarum vna naturalis est: alia vero supernaturalis: quia forma naturalis illam sufficienter perficere non potuit. In omnibus autem aliis fora vnica quam natura produ xit, potentiam quae ad ipsam est, se sola perficere sufficit. Per iam dicta etiam patet secundum suppositum: quod dicta for ma naturalis in Christo absque corruptione in sua substantia, & per consequens absque puluerizatione in materia sub forma putredinis, a deo conseruata fuit. Patet etiam ex eodem tertium suppositum. dicta enim for ma naturalis in nullo alio conseruata fuit: postquam secundum dictum prophetae illud fuit priuilegium Christi Et quod illud fuerit priuilegium Christi quo ad non sustinere corruptionem, Augustinus videtur innuere in sermone cum dicit. Scimus dictum primo parenti: puluis es: & in puluerem ibis. Quod si de morte dicitur, ge neralis est sententia: si de resolutione in puluerem: hanc conditionem Christi caro euasit quae corruptionem non sustinuit. Innuit ergo vt videtur quod non sustinere corruptionem in forma corporeitatis praedicto modo fuit cauam quaere postmodum non sustinuisset puluerizationem: etiam si resurrectio sua accelerata non fuisset. Et sic vt videtur innuit quod eum non sustinere corruptionem in carne priuilegium eius fuit: licet mori per sepa rationem animae ab illa carne: ipsi cum aliis commune fuit. Sed nec sic quin etiam non mori ex debito pri uilegium eius fuit. dicente Augustino super illud psal. cxlii. Collocauit me in obscuris sicut mortuos sae culi. Hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est: sed non mortuus saeculi. Qui sunt mortui saeculi: merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis & mortem ducentes ex propagine peccati At ille qui in alio psal. dixit. Quae non rapui tunc exoluebam. dixit in euangelio. Venit princeps mundi & nihil in me inueniet: nullam culpam quare mori debeam. Non autem morte dignus sum: nihil feci vnde moriar: sed facio vt moriar sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. quia non solueret a vin culis nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit: vinculum vicit. Ecce quia mori non debuit: sed a morte liber fuit. Et ideo aspiciendo ad mortem debitam quam alii sustinuerunt, excipitur de illa generali sententia quae de morte dicitur, caro Christi munda per virginem assumpta. & sic non mori priuilegium eius fuit. Non ergo est mortuus contra priuilegium suum nisi quia voluit. vt secundum hoc quid dicit Augustinus illi per innocentis mortem liberarentur qui habebant quare morerentur. Quia si haec causa non fuisset: contra priuilegium suum nunquam mor tuus fuisset: nec carnem mortalem assumpsisset. Si autem priuilegium suum fuit non mori nisi voluntate & ex cam. scilicet propter morientium profectum: per consequens eius priuilegium fuit non corrumpi secundum formam carnis: neque vlterius puluerizari nisi ex consimili causa. Quare cum illa non subfuit: quia ex illa corruptione & pul uerizatione nullus profectus morientibus prouenisset: qui perfecte ex sola morte prouenit: igitur vt videtur quo ad non corrumpi secundum carnem & non puluerizari priuilegium illud sibi seruauit. Sed an fuerit eius priuilegium quo ad non sustinere puluerizationem, vt nullus hoc cum Christo de eius voluntate commune haberet: de hoc dubitat in Maria matre Christi in sermone praedicto: vt licet Christi priuilegium fuit incorruptum manere in forma corporis: & per consequens immunem a puluerizatione: Mariae tamen commune cum ipso esse potuit, manere immunem a puluerizatione: etsi non incorruptam in forma materiae. Vnde postquam ait: Corruptionem non vidit qui tertia die resurrexit: adiecit. Sed hic ille qui quando voluit resurgere potuit. Excipitur ergo de illa gene rali sententia de virgine sumpta natura. quod si non Mariae con gruit: congruit tamen filio quem genuit. Ecce quod dicendo: Corruptionem non vidit: non tamen hoc intelligit de corruptione per puluerizationem vt aliqui exponunt: dicendo quod nulla forma quae fuit in Christo viuo mansit in ipso mortuo: sed accelerata resurrectione praeuenta fuit in ipso puluerizatio. Sic enim hoc non insinuaret Augustinus esse priuilegium Christi: cum sentiat quod conmune habuit cum Christo Maria quod puluerizationem non recepit. Vnde sequitur in eodem sermone. Putredo & vermis: humanae est opprobrium conditionis: a quo opprobrio cum lesus sit alienus: natura Mariae excipitur: quam lesus de ea accepisse probatur. & infra. Illud ergo sacratissimum corpus de quo Christus carnem assumpsit: escam vermibus traditum communi forte putredinis & futuri de vermibus pulueris: quia sentire non valeo: dicere pertimesco. Quartum vero suppositum. scilicet quod nihil formae substantialis naturaliter manet in mortuo alio a Christo quae prius fuit in viuo: ex hoc declaratur quod iam supra tactum est: & tactum in Quolibet praecedente: quod sicut eisdem dispositionibus quibus materia sit improportionalis formae embryonis, & impossibilis stare sub illa, & prportionalis atque necessitas fit ad suscipiendum in se non tam for mam corporeitatis hominis quam animae rationalis simul: ad quam illa disponit: consimiliter eisdem dispositionibus contrariis quibus materia existens sub forma hominis, & quae est anima rationalis, & quae est educta de potentia materiae sit improportionalis & impossibilis ad subsistendum sub illis formis: & necessitas ad suscipiendum in se aliam formam. & hoc indifferenter: siue ponatur vnica forma in vno, siue plures numero in quocumque. Ad omnes enim simul sit materia necessitas aut impossibilis: siue simul duratione: siue tempore producatur in eodem: pu ta in homine substantialitas hominis vt est hominis: & similiter corporeitas: quae sunt a duplici formae. scilicet naturali & supernaturali in homine: & forma animati & sensibilis & rationalis: siue sint diuersae formae secundum rim: siue vna & eadem: quae sunt in homine a sola anima: & similiter simul a materia abiiciuntur. Generata enim in asino secundum vltimam differentiam specificam hac asininitate, simul generatur secundum differentiam subalternam haec anima litas, & haec animatio, & haec corporeitas, & haec substantialitas: & econtrario in corruptione: vt necesse sit omnem generationem inchoari a prima materia, & de omnem corruptionem resolui in primam materiam. aliter enim subiectum generationis & corruptionis non esset ens in potentia medium inter ens & non ens. Et sic quando generatio & corruptio currunt cursu naturae non impeditae, cum materia sit necessitas aut impossibilitas ad formam vltimam: simul fit necessitas aut impossibilitas ad omnes formas praecedentes vsque ad primam ma teriam, quotcumque formae ponantur in eodem. Et si tantum vnica forma ponatur in eodem, simul fit necessitas aut im possibilitas ad ipsam sub ratione & gradu vltimae differentiae quae dat rationem esse completi: & sub ratio ne & gradu generis primi & cuiuscumque differentiae intermediae. Licet enim non ponamus in substantialibus aliquam corporeitatem interminatam manere eandem in generato & corrupto, sicut manet eadem corporeitas accidentalis interminata vel eadem interminata qualitas secundum praedeterminata. Et hoc ideo: quia generatio non terminatur nisi ad esse substantiae attingendo ipsam substantiam: & corruptio ad eius non esse. Propter quod eadem forma substantialis secundum rem non potest esse incorruptibilis & ingenerabilis secundum esse in terminatum: & generabilis & corruptibilis secundum esse terminatum. Augmentum autem & diminutio secundum quan titatem, intensum & remissum secundum qualitatem, non terminantur ad quantitatem & qualitatem attingendo eorum essentiam: sed solum gradum in esse circa ipsa. Propter quod bene potest eadem quantitas interminata esse incorru ptibilis & ingenerabilis, & corruptibilis & generabilis secundum gradus terminationum: & similiter eadem qua litas manere absque generatione & corruptione in sua essentia: & esse generabilis & corruptibilis secundum gradus terminationum. Bene tamen ponimus in eadem forma numero in eodem substantiali simplici per essentiam non suscipientem magis & minus, neque maius aut minus, gradus secundum intensiones, perfectius & minus perfectum: vt substantialitatis corporeitatis animationis & caeterorum huiusmodi. & gradus terimationum substantialium siue essentialium diuersos. Nomine enim substantialitatis figuratur forma illa vt interiata omnino. Nomine autem corporei tatis, animationis, sensibilitatis, & rationabilitatis signatur eadem vt in diuersis gradibus sub diuersis diffe rentiis radicatis in essentia eiusdem formae termiata est. Nec est vllo modo dicendum quod forae plures introducuntur in eodem per ordinem, aut quod disponnibus incompletis matia sic fit necessitas ad formam substantialem incompletam: & il la generata per alias disponnes completiores fit necessitas ad formam completiorem: quoniam numquam sit matia necessitas ad vnam formam generandam: quin simul & eisdem disponnibus fiat impossibilitas ad aliquam aliam formam substan tialem existentem in materia abiiciendam: & econtrario similiter. aliter enim generatio esset sine corruptione. Sed nec ad formam incompletam siue sub ratione incompleti generandam vnquam materia fit necessitas, quin simul & eisdem disponnibus fiat necessitas ad formam completam: siue sub generatione completi generandam. & econtra numquam sit in possibilitas ad vnam expellendam, quin simel fiat ipossibilitas ad aliam expellendam.
SED statim aliquis arguet contra nos ex dictis: quod Christus non sit vere & naturaliter mortuus sicut Petrus: quia secundum iam dicta forma corporeitatis in Christo educta de potentia materiae est vltia necessitas ad animam intellectiuam. Si ergo illa forma corporea manente anima separetur: separatio illa est inaturalis, & solummo miraculosa & suprnaturalis & contra solitum cursum naturae: sicut contra solitum cursum naturae esset quod forma illa corporea generata non infunderetur anima: etsi deo volente posset non infundi. Ex quo sequitur quod in mor te Christi duplex erat miraculum: vnum in animae separatione: alterum in corporis manentis a corruptio ne praeseruatione. Nec valet si dicatur quod ex improportione ratione dispositionum accidentalium anima separetur ma nente illa forma substantiali sine aliquo medio disponente ad animam, vt dictum est: quia dispositiones illae non sunt dispositiones ad animam: nisi per hoc quod sunt ordine naturae prius disponentes ad illam formam corpoream ordine naturae praecedentem ipsam animam, quare cum illa forma naturalis maneat: licet non manent illae disponnes accidentales: anima non separatur naturaliter ab illa forma corporea: aut minus naturaliter separatur ab ea quam separatur ab ea in aliis hominibus: in quibus non manet ad separationem ipsius animae. Item ista posi tio solitaria est & non habet plures defensores, vt aliae: quod magnum est signum quod non est ita conveniens vt aliqua aliarum. potius enim praesumitur quod veritas pluribus inspiretur quam vni. Item positio de vnitate formaei homine magis apparet rationabilis quam aliae: quia maius inconueniens est quod apparet contra naturam rei quam quid ap paret contra quaedam facta. Ex positione autem ponente plures formas in codem homine, apparet inconveniens contra naturam re scilicet quod aliqua forma substantialis sit quae non dat esse simpliciter, adueniens primae materiae, vt su pra argutum est. Ex positione autem ponente quod non sit in homine vno nisi vnica forma, solum apparet inconueniens contra quaedam facta.
DIcendum ad haec: sustinendo quod Christus vere & aeque naturaliter mortuus fuit vt Petrus: quod in Christo forma naturalis educta de potentia materiae nec est necessitas omnino, nec vltima necessitas in materia ad animam intellectiuam: sed potius corruptio disponnum in quantitatibus & qualitatibus quo ad earum terminationes: quibus materia proportionalis erat formae embryonis: & ea rundem disponnum propinquatio ad determinationes quas expectant a forma humana: quibus materia embryo nis iam sacta est improportionalis formae embryonis, & facta necessitas ad eius corruptionem. Ad quam sic proceditur a natura: quod in toto tempore in quo procedit motus alterationis quo disponnes illae transmutantur quousque corrumpantur secundum terminationes quas habebant a forma embryonis: & quibus materia erat ei proportionalis: materia est actu sub forma embryonis: & in vltimo instanti illius temporis quo natura liter corrumpuntur illae disponnes secundum rationem terminationum dictarum: & appropinquant terminationibus ac cipiendis a forma humana: & in illo signo quo primo corruptae sunt illae disponnes dicto modo: materia primo & immediate est necessitas ad corruptionem illius formae embryonis, & corrumpitur in eodem instanti secundum rem in quo corrumpebantur dictae disponnes: sed in signo posteriore secundum rationem: quia naturaliter prior est corruptio illarum terminationum: & appropinquatio ipsarum disponnum ad terminationes alias, quam ipsius formae praecedentis corruptio: qua corrupta, tunc primo materia est necessitas ad duas formas in homine recipiendas: vnam via naturae: aliam supernaturaliter. Et producuntur in eodem instanti secundum rem illae duae formae in esse in quo corrumpitur fora praecedens: sed in posteriori signo secundum rationem: quia semper naturaliter prior est praecedem tis corruptio quam sequentis productio. Ad quarum productionem consequuntur in composito dictarum disponnum nouae teriationes secundum exigentiam illarum forarum, & praecipue animae: quibus matia est proportionalis vt permaneant in ipsa. & hoc simul in eodem instanti secundum rem in quo producuntur illae formae: sed in signo posteriore secundum rationem: secundum quod fora substantialis praecedit naturaliter in matia omnia accrementia compositi quo ad ipsorum teriationes: ita quod secundum hoc ad productionem cuiuslibet forae in matia, & est animae, vltima dispon quam matia facta est necessitas ad illam, non est aliquod positiuum in matia praeter virtutem agentis, & disponnum interiatarum appropinquationem ad terimationes re cipiendas a fora sequente: sed defectiuum tantum: vt sunt corruptio dictarum teriationum: & forae praecedentis. Ma teria enim spoliata & denudata a fora embryonis per corruptionem teriationum quas dictae disponnes habe bant ab illa fora, & disponnibus illis approximatis ad terimationes a fora humana habendas: quia per hoc disposi ta est vt summa & vltia necessitas nihil aliud requirens quantum est ex se ad susceptionem duplicis forae in se, statim virtute agentis naturalis producitur fora corporeitatis in materia de potentia materiae: & anima vir tute agentis supernaturalis ab extra de nihilo. Ad quarum productionem in eodem instanti secundum rem, sed in posterio ri signo illius instantis secundum rationem, ab vtraque forma tamquiam a per se causam sequuntur dictarum disponnum terminationes: quibus materia est proportionalis & disposita ad illarum formarum permanentiam in ea. Et consimili modo di cto de corruptione formae embryonis, procedit natura in homine ad vnius formae corruptionem & alterius separationem. Corruptio enim illarum disponnum quo ad terminationes quas habent ab illis: & appropinqua tio illarum ad deteriationes ab alia forma de potentia materiae generanda, facit materiae necessitatem & non aliud, ad vnius formae corruptionem, alterius vero separationem, & alterius formae generationem. vt sicut illae teriationes vltimae erant in generatione, primae sint in corruptione. & sicut simul vtramque formam conse quuntur: sic simul faciunt sua corruptione materiam improportionalem ad vtramque: & maxime ad animam quanto plenius ab anima causabantur. Vt quemadmodum quodam ordine naturae prius producitur a natura illa fora corporea quam deus creando infundat animam: vt dictum est supra: sic quodam ordine naturae prius separatur anima quam ista forma corrumpatur in aliis a Christo: & nata sit corrumpi in Christo. Vnde & dicunt multi: quod manet etiam in aliis post animae separationem vel semper vel per aliquod tempus. Vnde dico ad argumentum: quod si illa fora corporea esset dispositio faciens necessitatem materiae ad animae receptionem: bene verumesset argumentum quod illa manente separatio animae esset innaturalis quodammo & supernaturalis atque miraculosa & contra solitum cursum naturae: sicuti esset inaturale & contra solitum cursum naturae quod illa forma corporea generata anima non infunde tetur, quemadmodum est nunc ponendo quod illa forma corporea non facit necessitatem matiae ad animam: sed alia praedi cta: innaturale esset & contra solitum cursum naturae quod postquam materia est facta dicto modo necessitas ad formam hominis: nec dicta forma corporea produceretur per naturam: nec anima infunderetur a deo: sed materia ma neret nuda absque omni forma: etsi deo volente sic posset fieri. Nunc autem ponendum est secundum quod supra posuimus: quod ad animam dicta forma corporea non est dispositio vt faciens necessitatem ad animae productionem in ea. Per idem enim omnino fit necessitas materiae ad illam formam & ad animam producendas: vt patet ex dictis. Sed quod illa forma dicitur dispositio in materia ad animam, hoc solum est secundum illum modum quo incompletum di citur dispon ad suum complementum: vt detur vnum esse completum materiae & compositum ab ambobus huiusmodi. Et sic ponendo nullum illorum inconuenientium sequitur aut oportet sequi: sed ad plenam necessitatem faciendam materiae ad pure naturalem separationem animae & illius formae corruptionem sufficit indispositio & improportionali tas materiae propter corruptionem terminationum quae erant in dictis dispositionibus ab vtraque forma: licet completiue ab anima, & ipsarum appropinquatio ad alias terminationes a forma generanda: ita quod vlterior permanentia per tempus aliquod alterius eorum sine altera vel ambarum simul esset omnino innaturalis & supernaturalis & miraculosa: sicut & postquam materia facta est necessitas ad ipsas, alterius earum non produ ctio in materia vel neutrius esset omnino inaturalis. Et sic in morte Christi non contigit nisi vnum miracuia. scilicet illius corporis praeseruatio a corruptione. Quia arguit contra hoc: quod illae disponnes non sunt disponnes ad animam nisi per hoc quod sunt ordine naturae prius disponnes ad illam formam corpoream &c. vt supra. Dicendum quod ratio procedit ex prauo intellectum, & circa disponnes facientes materiae necessitatem ad corruptionem & circa disponnem quam facit illa forma corporea ad animam. Illae enim disponnes per quarum improportionali tatem & corruptionem facta est materia necessitas ad corruptionem illius formae & ad animae separationem: non sunt disponnes primo ad illam formam corpoream producendam praecedentes eam: neque similiter ad animam secundo praece dentes illam per hoc quod praecedunt naturaliter formam corpoream naturaliter praecedentem animam: vt falso supponit in argumento: sed omnino secundum suas terminationes sequuntur & illam formam & animam & totum compositum ex anima & corpore: quas habent ab vtraque: sed ab anima principalius quam ab illa forma. Et ideo per illarum corruptionem sit materia necessitas ad animae separationem simul tempore: & ad illius formae corruptionem: & tanto tamen magis ad animae separationem quanto magis ab ea erant illae terminationes. per hoc enim erant magis ei pro portionales. Et ideo non obstante quod illa forma fuit dispositio ad animam sicut incompletum ad suum comple mentum: per solam illarum disponnum corruptionem in materia est perfecta necessitas ad naturalem animae separationem: etiam manente supernaturaliter illa forma. Forma enim illa naturalis est dispositio ad animam non nisi sicut incompletum ad complementum per hunc modum. Eo enim quod illa in nullo gradu generis substantiae dat esse com pletum sed incompletum: quia incompletam substantialitatem & incompletam corporeitatem: propter hoc vt perfecte perficiat materiam, eget complemento quo ad istos gradus per aliam formam: quae etiam super illos gradus per se det perfectionem in esse specifico. Vnde anima rationalis infusa dat perfectionem quo ad complementum substantialitatis et corporeita tis. Et sic materia quo ad istos gradus perficitur per vtramque formam in esse completo: et est vna dispositio ad alte ram in perficiendo: non autem in necessitatem dando materiae ad aliquid in ipsa producendum. Nec additur anima super illam formam incompletam vt differentia super genus: sed vt quae simul constituunt in eodem rationem generis generalissimi quid est substantia: et similiter rationem generis subalterni quod est corpus. Et vlterius anima habet in virtute sua quod addat rationes differentiarum se sola super rationem corporeitatis: quae est genus subalternum. Hinc autem ex rationibus dua rum formarum, contrahende scilicet corpus differentia animationis scilicet vegetabilis, facit corpus animatum: et vl terius sensibilitate contrahendo corpus animatum, facit animal: et contrahendo animal rationalitate facit homi nem. Vnde licet quo ad actum perficiendi materiam, forma corporea est dispositio in materia ad animam: qua. scilicet anima non est nata dare complementum: nisi praesupposito naturaliter illo incompleto: et sic est dispositio ad animam respectu actus perficiendi praesupposita: quo ad actum tamen productionis earum in esse in materia, non est vna magis in materia dispositio ad animam quam econuerso: nec vna praecedit alteram, aut praesupponitur alteri: sed aeque primo naturaliter ambae natae sunt produci simul: sicut et materia eadem omnino est necessitas ad vtramque. Quia si illae disponnes secundum suas terminationes non essent disponnes ad animam: nisi per hoc quod essent ordine naturae prius disponentes ad illam formam corpoream, tamquam ad summam dispositionem & immediate facientem necessitatem materiae ad animam aliqualiter vt supponit argumentum: forte sequaeretur conclusum in ratione. sed cum non est ita vt dictum est: clarum est quod nullo modo sequitur. Est autem ad maiorem declarationem dictorum animaduertendum quod circa illam formam corpoream duplex consideratur ordo. Vnus respqiactus producendi eam in esse: Alius respectu actus perficiendi & dandi esse materiae & toti composito. Habendo vero aspectum ad primum ordinem, dicta forma nequaquam est dispositio ad animam: sed eamtuor dicta faciunt necessitatem materiae ad animam: nec etiam naturaliter praecedit animam: sed naturaliter simili eodem instanti secundum rem & in eodem signo secundum rationem ambae formae producuntur in esse. Habendo quidem ait ctum ad secundum ordinem: dicta forma corporea est dispositio ad animam: & praecedit ipsam in materia naturaliter. Vt enim dicit philosophus libro viii. Politic. Corpus & anima duo sunt. corpus autem generationeprius quamanima. quod iametiam supra diximus, & auctoritate Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus confirmauimus. Illa enim forma etsi respectu actus producendi in esse nec perfecte nec imperfecte disponitur materia adanimam: tamen respectu actus perficiendi in esse: ipsa est perfecta dispositio materiae ad animam: sicut incompletum quod perficit eam respectu complementi quid addit perfectionem in esse, & quod perficit eam secundum esse perfectum cum forma illaini perfecta. Et hoc est quod facilius dicitur: quod habendo aspectum ad fieri illarum formarum: vna nullo modo pere cedit aliam. Habendo autem aspectum ad esse earum in materia, vna est dispositio ad aliam naturaliter pre cedens: secundum quod infra dicemus dimensiones interminatas in fieri praecedere formas substantiales generabilium & corruptibilium in materia: in esse autem sequi eas. Quia autem duobus sic se habentibus quod vnum non potest manere absque permanentia alterius, non sit inconueniens virtute diuina illud manere quid omnino naturaliter dependet a permanentia alterius: patet in substantia panis & eius accidentibus. Accidinis emnullo modo naturaliter natum est manere sine substantia. & tamen non manente substantia panis in transilbstantiatio ne manent accidentia per miraculum. Etiam si materia & fora naturaliter corrumperentur in nihilum, do non com seruante illa in esse secundum modum conmunem manutenentiae creaturarum: licet accidentia simul caderetnaturaliter in nihilum, tamen miraculo deus posset illa tenere in esse. Quia arguitur quod ista positio est sollarias. Dicendum quod non est in aliquo solitaria praeterquam in modo conseruandi formam corporis Christi in esse postanimae separationem. In omnibus enim aliis vel cum vna vel cum altera ex aliis duabus famosis opinionibus concurrit: & quo ad illud quod est ei solitarium, plane posuit illam Hilarius: vt patet in dicta auctoritate ix. de trinitate. & plane praenunciauit propheta quando dixit. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem: it patet ex expositione Augustinus. Quia arguit quod magis inconueniens est apparens contra naturam relinpositione plurium formarum in homine quam contra facta in positione vnius: Dicendum quod non est inconueniens pie quper rimur per rationes naturales in naturis rerum secundum doctrinas philosophicas illis factis. Situndeillisallquis intellexerit (quod non est verisimile) quae in sacramentis & in aliis factis pertinentibus ad fidem certa tenemiisa diuina instructione: tum minimum inconueniens apparens in eis quae fide tenemus, maximum debemus repuia re inconveniens: & dicere quod quaecumque ratio humana quantuncumque efficax appareat, tamen verisinilituline decipit. secundum quod dicit Augustinus de rationibus quae inducuntur contra veritates contentas in sacasttiptura. cum quarum veritate eiusdem auctoritatis sunt quae in sacramentis ecclesiae & circa peccatum oribinale & caetera instituta a Christo & a deo facta tenemus ex consuetudine ecclesiae & dictis sanctorum, etsi deillis in sacra scriptura nulla omnino fieret mentio. Et ideo incomparabiliter praeferenda sunt hiusiodnifacta& s crae scripturae dicta omnibus eis quae a philosophis dicta sunt & scripta: nec illis comparanda, quia vt diciturinplalde philosophis qui erant suis doctrinis iudices & doctores gentium, Absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Vbi dicit Augustinus. Petrae. i. Christo. coniuncti. i. comparati iudices eorum tamquam iudicantes demoribus, & sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adiunge illum petrae: & absorpius est: apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras: dixit hoc Plato. Adiunge illos petrae: compara aucturitatem illorum auctoritati euangelicae: compara inflatos Christo crucifixo. Dicimus eis. Vos lris Lellias conseri psistis in cordibus superborum: ille crucem suam fixit in frontibus regum. ergo absorpti sunt iumo cti petrae iudices eorum. Tandiu videntur aliquid dicere donec comparentur petrae. Propterea Iinlltii tus fuerit aliquis eorum dicere quod dixit Christus congratulamur illi. Sed erunt multi quiconi dicant. Quid ergo erit: audient verba mea quoniam praeualuerunt. Praeualuerunt verba meaerbis illorum. Dicta sunt quaedam ab eis discrete: sed a me vere. Ecce quod quamdiu non fuerint companta dicta philosophorum dictis & factis Christi: dictis in sacra scriptura: & factis in sacramentis &in corpore quo ad identitatem in viuo & mortuo, & corporis praeseruationem, & etiam in corpore nollto quo ad originalis propagationem & caetera huiusmodi: tandiu possunt videri dicere aliquid discrete: sed cum comparantur petrae in dictis & factis: si contradicant non est eis vlterius credendum: quasi aliquid dicant vere. Vnde quia tanta sequi videntur inconuenientia cira praedicta facta diuina ex positione vnius solius formae substantialis in homine: quantuncumque nilli terisimilis ratio produceretur ex philosophia, etsi forte eam soluere nescirem, solubilem tan a magis perito crederem. Et quod amplius est, si non possent vitari omnia inconuenientia cirea dicta facta, ponendo in homine cum anima rationali vnam formam corpoream tantum: & illam in morte Christi conseruatam miraculose tantum: sed naturaliter: ego dimissa propositione quae mihi videtur ad praesens probabilior & melius vitare omnia inconuenientia circa dicta & facta & alia, potius ponerem in homine multo plures formas naturales: quocumque modo generari ponerentur & corrumpi: & manere naturaliter vnam vel plu res in corpore Christi mortui ad animae separationem quam vnicam: quia modo a ponentibus eandem formam corporeitatis numero manere in Christo mortuo quae prius fuit in viuo: non differt nisi quod ego illam formam non pono sub terminatione alterius formae: sicut illi ponunt eam vltimam resolutione: & quod ego illam pono manere miraculose: illi vero naturaliter: vt quo ad hoc in re posita nullo modo differa mus: sed solum in modo ponendi.
ET praeterea non minora inconvenientia ex natura rei apparent sequi ex positione plurium formarum in homine quam vnius: vt quod actione patris nihil produceretur in filio: & quod naturaliter corruptio esset sine naturali generatione: & quam plurima huiusmodi: quae in aliis disputationi bus de Quolibet pertractauimus. Reuertendo igitur ad propositum patet ex hoc quid dico: quod nihil for mae substantialis quando generatio & corruptio procedunt cursu naturae non impedito, manet idem in generato & corrupto, siue in viuo & in mortuo: & ex eo quid cum hoc suppone. scilicet quod in morte omnium aliorum ho minum a Christo corruptio procedit cursu naturae non impedito: quia praeseruatio a corruptione fuit pri uilegium solius Christi: vt patet ex praedictis. Nullo ergo modo pono idem corpus numero manere in Petro mortuo quid fuit in Petro viuo. Sed dicet aliquis: ergo incido in articulum nuper damnatum in An glia & haereticum reputatum: qui dicit sic. Sextus est qui dicit sic. Corpus cuiuscumque sancti vel hominis antequam sit per putrefactionem mutatum in auras vel elementa, non esse idem numero cum corpore eius viuo: nisi secundum quia.d scilicet ratione materiae conmunis: sicut sunt vnum quam inuicem trasmutantur vt caro & vermis & ratione acceptionis communis scilicet quantitatis. simpliciter autem esse diuersum corpus mortuum a viuo specie & nu mero. Reuera non incido secundum modum quo articuli illi in Anglia reputantur erronei. Quem modum bene exprimit ille qui eos fore erroneos promulgauit. Cum enim octauo articulo sic dixit: Octauus est quod in homine tantum est vna formae. scilicet anima rationalis: & nulla alia forma substantialis: adiunxit continue subdens sic. Ex qua opinione videntur sequi omnes haereses supradictae. An haereses sint contentae in di ctis articulis non iudico: nec quod haereses sint assero: sed quod omnes sequuntur ex opinione quae in octauo articulo dicit: quod in homine tantum est vna forma substantialis scilicet anima rationalis, & nulla alia, constanter affirmo, quae si haeresis est: procul dubio caetera consimiliter haereses sunt. sed hoc non nisi vt habent aliquam consequentiam ex illa: siue vt cuius gratia aliae damnantur siue econverso. in hoc enim non facio vim. Et sic Sexta quam apparet me tetigisse: quae talis est: Corpus cuiuscumque sancti &c. vt iam supra, consimiliter di recte sequitur ex illa opinione tacta in octauo articulo: sed non simpliciter: sed tantum secundum vnum modum intelligendi illam opinionem, qui modus reuera aeque haereticus est: sicut & illa opinio ex qua sequitur siue vt damnatus per illam siue econverso. in hoc enim non facio vim: vt dictum est. Secundum autem alium modum intelligendi ipsam, nullo modo sequitur ex illa opinione nec econverso: nec continet in se aliquid erroris aut haeresis: sed vt puto veritatem. Corpus enim sancti aut generaliter cuiuscumque hominis mortui ante resolutionem suam per putrefactionem non esse idem numero cum corpore eius viuo, non potest contingere nisi ex hoc quod forma corporis viui omnino ablata est nec manet in mortuo. Sed quod forma viui auferatur omnino, & non maneat aliquid eius in mortuo, hoc duplici de causa potest contingere aut scilicet quia in homine non est alia forma substantialis quam anima rationalis: quae aufertur omnino a materia in morte: aut quia etsi cum illa sit alia aliqua vel etiam plures aliae, illa & illae simul corrumpuntur & in poten tiam materiae resoluuntur, sicut & simul generantur cum infusione animae: vt supra expositum est.
DIcere autem ex prima causa quod corpus sancti aut generaliter cuiuscumque hominis mortui: siue ante resolutionem eius siue post, in quo nulla est differentia, non sit idem numero cum eius corpore viuo nisi secundum quid: reuera haereticum est: si illa opinio est haeretica: quia sequitur directe & simpliciter ex illa. Si enim in homine viuo tantum est vna forma substantialis scilicet anima rationalis dans esse corporeum, quae separata est totaliter a materia corporis cuiuscumque hominis & Christi: nullo modo corpus illius viuum est corpus ab eadem forma substantiali qua corpus eius mortuum est corpus. Et ideo non simpliciter sed tantum secundum quid est idem ilicet secundum materiam & dimensiones accementales interminatas: & hoc in aliis a Christo. & cum hoc etiam spe cialiter idem est in Christo propter identitatem materiae & animae separatae in supposito verbi: quid cum materia facit ad identitatem corporis cum corpore non in se: sed solummo quasi in tertio. Et non est alia identitas secundum hunc modum maior inter Christi corpus mortuum & viuum, quam aliorum. Absit autem quod ex hac causa vnquam posuerim corpus cuiuscunque hominis viui & mortui non idem esse: & nullo modo manere eandem corporeitatem in mortuo quae fuit in viuo. Dicere vero ex secunda causa quod corpus sancti aut generaliter cuiuscunque hominis mortui excepto duntaxat corpore Christi, non sit idem numero cum corpore eius viuo nisi secundum quid: nullo modo est haereticum: etiam si opinio illa sit haeretica: quia hoc ponere ex hac secunda causa stat cum opposito illius opinionis scilicet cum positione plurium for marum in homine: & ideo non sequitur omnino ex illa opinione. Et non est differentia in hoc apud ponentem in homine cum anima intellectiua vnam formam aliam aut plures, quae simul corrumpuntur in separatione animae: siue ante corporis mortui resolutionem siue post dicatur non esse idem cum corpore vi uo simpliciter: sed secundum quid: nisi quo ad sensus apparentiam: qui non potest discernere in carne & osse & caeteris partibus consimilibus quando existunt eadem secundum formam simpliciter: & quando non: nisi postquam magna mutatio facta fuerit circa ea per resolutionem in cineres aut in pulueres, aut generationem animalis alterius figurae ex ipsis. Et hoc ideo: quia sensus formam substantialem percipere non possunt: & cor pora hominum & animalium vniuersaliter recenter mortua parum videntur distare a viuis: sicut & acetum visui parum apparet distare a viuo. Sicut etiam in omnibus contingit quae sunt vicinae siue propinquae naturae. In omnibus enim talibus gradus harmoniae in vno, & dispositionum variatio secundum modicam intensionem aut remissionem per modicam actionem facit materiam incompossibilem ad formam illius, & necessitatem eius ad formam vicinam contrariam. Vnde in homine sua morbida dispositio qua habet necessitatem moriendi si quo ad harmoniam suam & dispositionem qua saluatur cum ea forma hominis substantialis: modicum intendatur vel remittatur: statim materia sit incompossibilis formae hominis: & necessitas ad formam cadaueris: modi ca tantum facta mutatione in figuris & quibusdam aliis qualitatibus symbolicis quo ad illarum terminationes: vt visus inter generatum & corruptum modicam aut nullam possit discernere diuersitatem: quia secundum modicum variata est terminatio in illis propter formarum vicinitatem: ita vt in mortuo & viuo corpore ap pareat non solum in homoeomeris idem corpus: eadem caro: idem os: idem neruus: sed etiam in anomoeomeris ap paret idem caput: idem oculus: idem nasus: eadem manus: & caetera huiusmodi: licet forma substantialis in eis sit diuersa. Sed quando corpora mortuorum diu in sepulcris iacent: tunc sola figura corporis viui est in eis. Si enim tanguntur manu vel venti exsufflatione, statim decidunt in pulueres. Et tunc primo propter magnam distantiam quae est inter corpora viua & reliquias corporum mortuorum, percipit sensus quod non est idem corpus simpliciter secundum speciem specialissimam proprie dictam viui & reliquiarum illa rum: secundum rem tamen & veritatem percipit statim intellectus cuius est percipere formam substantialem quod nulla est identitas secundum formam substantialem maior in corpore mortuo ad corpus eiusdem viuum uam ipsarum reliquiarum corporis mortui, quemadmodum sensus gustus & odoratus percipiunt quod nul la est identitas aut modica in sapore & odore maior in aceto ad vinum quam ad aquam in quam resoluitur acetum: licet hoc non percipiant visus, tactus, & auditus. Apud ponentes vero in homine cum anima rationali esse vnam aliam formam materialem vel plures: quae tamen non simel corrumpuntur in separatione animae: sed manent per aliquod interuallum: & variatione maiore facta in corpore corrumpitur vna post aliam si sint plures: magna est differentia in dicendo non esse idem corpus mortuum cum viuo nisi secun dum quid: ante resolutionem in pulueres & post. Isti enim possent dicere quod aliquantulum manet indem cor pus mortuum quod fuit viuum post animae separationem: antea. scilicet per putrefactionem mutatum sit in auras vel elementa: licet non maneat post. sicut secundum praedeterminata dicerent quod fuit generatum per aliquantulum tem pus ante animae infusionem. Possunt etiam dicere nullam esse differentiam quo ad hoc in Christo & in aliis hominibus: nisi quod Christi resurrectio accelerata fuit: & praeuenit corporis corruptionem: quid non sit in aliis. Propter quod corrupta forma substantiali in eis: vergunt in putrefactionem. Et non est differentia inter istos duos modos ponendi, nisi in hoc, quod prior modus ponit eandem corporeitatem reseruatam miraculo in solo Christo mortuo quae fuit in viuo, non ad horam sed simpliciter: vt etiam si non fuisset accelerata resurrectio non fuisset corruptum, nec etiam potuisset corrumpi: vel naturaliter vt redigeretur in pulueres: vel vio lenter per combustionem vt redigeretur in cineres. Dico stante diuino promisso quod praeconizauit Dauid propheta dicens. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sicut vero oratione composita praedestinatus non potest danmnari: licet simpliciter & absolute potuisset corrumpi: sic simpliciter & absolute oratione diuisa praedestinatus potest danmnari. lste vero modus ponit quod naturaliter solum permansit sicut & manet in aliis ad tempus. Sed quod nos non possumus tenere resolutionem fieri in generatione & corruptione vsque ad primam materiam, nulla forma substantiali manente naturaliter: hoc arguunt aliqui sic. Si non manet aliqua fora substantialis eadem in generato & corrupto: neque eadem accamentia: cum omnia sint fundata in matia mediante fora substantiali. sm illud philosophi. i. Physicae Subiecta matia cum fora &c. Quare cum posui supra quod aliquacommunia maneant quantuncumque sint de terminata: oportet quod maneat aliquam fora substantialis: licet incompleta & interminata: mediante quae fundantur in materia. Aliter enim illa accramentia praecederent formam substantialem, & immediatius adhaererent matiae quam fora substantialis: quia ipsa esset in materia mediantibus illis: & essent potius formae substantiales quam illa quam ponimus substantiam. ltemsi eadem accidentia quae prius erant in viuo, manent in mortuo: & hoc quia sunt symbola vtrique formae, & a neutra forma, aut a proprietatibus earum possunt corrumpi, eo quod illis non repu gnant, & non est corruptio nisi ratione repugnantiae: et praeterea frustra esset eorum corruptio ex quo communia sunt generato & corrupto: similiter cum forma substantialitatis & corporeitatis sunt sym bolae & commones omni generato & corrupto: non ergo minus debent eaedem manere in corrupto & gene rato, quam ipsae formae accidentales. Item arguunt quod illud non potest teneri secundum fidem, sic. Constat ex fi de Christiana quod homo ab instanti infusionis animae intellectiuae contrahit peccatum originale, & hoc non ex natura animae: quia tunc si separata daretur, haberet in se originale, quoid falsum est: nec ex na tura materiae: quia tunc in Christo fuisset originale, in quo communis materia nobiscum erat: quod similiter falsum: oportet ergo quod hoc sit ab aliqua dispositione inducta in materia a generante: median te qua anima vnita materiae contrahit originale: & sic dispositio illa praecedit animam in esse: quare non dependet ab ea in esse, immo manet amma remota. Et si sit accidentalis, necesse est vt prius quod sit similiter manens alia substantialis mediante qua vt prius fundatur in materia. Et si substantialis, bene quidem semper tamen aliqua forma substantialis manet anima separata: quae & necessario praecedit eam. Non ergo anima separata statim sit resolutio vsque ad primam materiam. Vel sic ad aliam conclusionem: & sic dispositio illa praecedit animam in materia. Quia si sit substantialis: sunt ergo plures formae substantiales simul in homine. Si vero sit accidentalis: ergo praesupponit in materia aliam substantialem, non nisi corporalem: & sic est dispositio in corpore prolis composito ex materia & forma corporali: & sic idem quid prius. Sed vlterius. Non est autem ista dispositio in corpore prolis nisi quia prius fuit a parente diffusa in cor pus seminis, & a corpore seminis deriuata in corpus prolis. hoc autem esse non posset nisi eadem for ma corporeitatis, & idem corpus quid fuit in semine corrupto. secundum formam seminis maneret in pro le generata ex semine, quod est contra dicta mea superius.
AD primum dico vt prius, quod eadem acciden tia interminata manent in generato & corrupto: nulla tamen forma substantiali etiam manente intermi nata. Et quod arguit quod hoc non potest stare, cum omnia accidentia sint fundata in materia mediante for ma substantiali: aliter enim accidentia in materia praecederent formam substantialem: & ei immedia tius adhaererent: Dicendum quod non obstante quod accidentia sunt fundata in materia mediante forma substantiali, bene tamen accidentia interminata prasent manere in generato quae erant in corrupto, quia sicut nunquam sunt in aliquo instanti reali nisi sint terminata, vel secundum exigentiam vnius formae vel alterius: sic nunquam sunt in materia nisi mediante vna forma substantiali vel altera. Bene tamen id idem quod est sub determinatione vna habitum in forma accidentali a prima forma substantiali, & fundatum in materia mediante illa forma substantiali, manet: & est sub alia terminatione habita in forma accidentali a secunda forma substantiali, & fundatum in materia mediante illa forma substantiali. Quia autem forma accidentalis sit absque omni sua determinatione, & in materia absque fundamento formae substantialis, hoc non est nisi secundum intellectum, & in signo considerato in in stanti reali secundum intellectum. Licet enim in eodem instanti reali sint abiectio vnius formae, & inductio formae alterius, & mutatio media, quae est generatio: qua abiecta vna per corruptionem producatur altera: tamen quia naturaliter prius est abiectio formae vnius quam transmutatio qua producatur alte ra: & sic naturaliter prior est transmutatio generationis qua forma altera producitur, quam sit ipsa forma pro ducta: ideo illud instans vnum secundum rem oportet diuidere in tria signa, differentia solum secundum rationem: vt in primo intelligatur formae prioris abiectio, & in vltimo formae sequentis inductio, & in me dio ipsa generationis transmutatio. In quo secundum considerationem intellectus materia vt est in potentia & non in actu aliqua forma, sed media inter ens actu sm formam, & non ens omnino, est subie ctum illius transmutationis, & similiter accidentium symbolicorum interminatorum. Et sm hunc mo dum praecedunt in materia secundum fieri eius ipsam formam substantialem, & non fundantur in ipsa mediante forma substantiali. Pundantur tamen in ipsa mediante potentia ad formam substantialem. quia cum materia ex se sit in potentia ad formas substantiales & accidentales, po tentia ad formas substantiales essentialius & immediatius adhaeret materiae, quam ad formas accidentales. Vnde contingit quod forma substantialis inducta in posteriori signo immediatius adhaeret materiae quam forma accidentalis, & quo ad eius determinationem quam habet a forma substan tiali, & quo ad id symbolum interminatum quod subtractum est illi determinationi. Et secundum hunc modum praecedit forma substantialis in materia formam accidentalem secundum esse. Vt secundum hoc du plicem ordinem secundum prius & posterius debeamus considerare inter formam substantialem & accidentalem respectu materiae. Vnum temporis quo ad fieri earum in materia. Alium ordinis naturalis quo ad esse earum in materia. Secundum primum ordinem dimensiones interminatae, & per ipsas alia accidentia interminata prae cedunt in materia formam substantialem generabilem & corruptibilem. Propter quod sunt diuisibiles secundum diuisiones materiae sub dimensionibus ad diuisionem dimensionum: & generabiles & corruptibiles propter pluralitatem illorum accidentium ad diuersas terminationes: & per hoc quod accedunt ad vnam termina tionem faciunt materiae necessitatem ad vnam formam, & impossibilitatem permanendi sub alia: & econuerso per hoc quod accedunt ad aliam terminationem. Forma autem caeli, quia in materia praecedit naturaliter omnem rationem dimensi onum, non est diuisibilis diuisione materiae, & dimensionum. & non possunt dimensiones habere nisi vnam determinationem quam habent ab illa, propter quod ipsa naturaliter est ingenerabilis & incorruptibilis. Secundum autem ordinem secundum, forma substantialis omnem rationem dimensionum praecedit: & ideo secundum rem non fundantur accidentia in materia nisi mediante substantiali forma in quocumque tempore, vel instanti reali, licet sm considerationem intellectus in signo medio secundum rationem non fundantur in materia nisi mediante potentia ad formas substantiales. Ad secundum, si accidentia quia sunt symbola prasent manere: ergo & formae substantialitatis & corporeitatis, quia in eis habent symbolum corruptum & generatum: Dicendum quod non est verum nisi sm ponentes quod in eodem sint plures formae differentes sm rem, & tot quot sunt gradus in praedicamento substantiae, dicendo quod brutum alia forma sm rem est substantia, alia corpus, alia vegetabile, alia vero sensibile, & quod non fiat resolutio ad primam materiam, sed sit status corruptionis in forma corporeitatis, & ibi incipiat generatio exclusiue Isti enim possunt ponere quod eadem forma corporeitatis & substantialitatis sm numerum quae sunt interminatae respectu aliarum, maneant in corrupto & generato ex illo. Et similiter sm ponentes quod formae substantiales specificae in diuersis non differunt sm essentias differentes specie specialissima coniter dicta, sed sm esse tantum eiusdem formae sm essentiam specificam, & quod sit status corruptionis in forma corporeitatis. vt quod eadem forma corporeitatis substantialis sit in aqua & in aere sm speciem specialissimam coniter dictam, differens solum sm di uersum esse secundum rationes diuersarum specierum specialissimarum proprie dictarum. Isti etiam possunt di cere quod eadem corporeitas secundum numerum interminata quo ad esse, quae fuit in corrupto terminato sub vno esse, manet in generato ex eo terminatum sub alio esse. Secundum ponentes autem quod formae substantiales, puta sub stantialitas, corporeitas, animatio, & sic de aliis, in diuersis differunt genere & specie & numero sum quod differunt illa in quibus sunt, vt quod substantialitates animalis & lapidis differunt genere, sicut animal & lapis, & similiter eo rum corporeitas, & sic de aliis: in quibus habent aliquam conuenientiam: similiter quod substantialitates equi & leonis differunt specie, sicut & ipsi, & sicut substantialitas fauelli & brunelli differunt numero, sunt sub specie specialissima coniter dicta: sicut & ipsi differunt specie specialissima proprie dicta: Isti nullo modo praesent ponere symbolum in formis substantialibus, sicut & in accidentalibus, quia symbolum non est nisi in eisdem formis substantialibus secundum numerum, differentibus secundum magis & minus vel maius & minus, vt habitum est supra. sicut sm dictas dispositiones symbolum est in eisdem formis substantialibus secundum numerum, differentibus sm diuersas terminationes, vel penes diuersas formas, vt dicit prima opinio, vel penes diuersa esse vt dicit secunda. Et velit symbolum non praesent ponere substantiarum ponentes resolutionem fieri vsque ad primam materiam, & simul in eodem instanti: quia quaecumque forma substantialis est in corrupto, non potest esse symbolum & ideo non potest manere cum quacunque forma generati, quae necessario habet produci in esse ad illius corru ptionem.
AD tertium de tractu originalis dicendum est concedendo quod non contrahitur ex natura animae, nec ex natura materiae, sed ex natura alicuius dispositionis corporalis morbidae introductae a generante in composito ex materia & forma corporali: quam supra diximus esse dispositiuam cum materia ad sus ceptionem animae rationalis. Et praecedit illa dispositio animam natura, licet non duratione, in illo composito. vt in stans vnum reale in quo forma illa naturalis generatur, & compositum ex illa & materia dicta dispositio ne morbida inficitur, & anima rationalis illi composito infunditur, diuidatur in tria signa sm rationem, & in prio intelligatur forma naturalis siue compositum ex ipsa & forma generari: in medio ipsum compositum infici: in tertio animam infundi, & per illam dispositionem originale contrahere. Quid autem assumitur: si ista dispositio non dependet in esse ab anima, quia eam praecedit: ergo anima remota potest manere, & hoc non nisi cum forma substan tiali: Dicendum quod non est verum, quia licet illa dispositio in esse non dependet ab anima, dependet tamen a suo subiecto: quod naturaliter simul habet corrumpi cum animae separatione: & propter hoc in illo simul corrum pitur illa dispositio, & non manet. aut si maneret hoc non esset nisi sicut qualitas symbola: cuius perma nentia secundum praedictum modum non arguit permanentiam alicuius formae substantialis. Ad cuius de clarationem & ad sciendum modum contrahendi originale quo ad infusionem illius dispositionis mor bidae, & quid sit originale, aduertendum: quod peccatum originale est non pura carentia originalis iu stitiae: quam deus non infundit animae prolis propter peccatum parentis primi, manente ipsa anima in rectitudie naturali, vt dicitur in praedicta quaestione. Per quod ille qui eam scripsit nititur saluare tractum originalis. Sed non potest, quia istam carentiam non habet ex aliqua dispositione subiecti, sed ex sola voluntate dei volentis illam iustitiam infundere: et ideo nullo modo est tracta. immo peccatum originale cum carentia illius iustitiae qua anima habuit pronitatem et inclinationem ad bonum dicit in anima a statu suae naturalis rectitudinis quandam obliquationem: qua habet in se pronitatem & inclinationem ad malum, sicut habuit in se anima Adae ex peccato, non solum carentiam originalis iustitiae. dicente Augustino. xiii. de Ciuitate dei cap. x. Pro magnitudine quippe culpae naturam damnatio mutauit in peius: vt quod peccabiliter praecessit in peccantibus hominibus primis, natura liter sequeretur in nascentibus caeteris. Vnde per hominem qui descendit de Hierusalem in Hiericho. Luc. x. Glossa intelligit genus humanum per peccatum primi parentis expoliatum gratuitis, & vulneratum in naturalibus. Istud autem vulnus & obliquatio in naturalibus non est a deo inflicta immediate, sed in vnione cum corpore per illam morbidam dispositionem tracta. Per illam enim naturaliter anima corpori coniuncta obliquatur, & habet in se paruulus fomitem concupiscentiae in habitu, quem habet adultus in actum:. Nec causatur illa dispositio in prole per aliquod idem numero transfusum in substantiam prolis, quid prius fuit in substantia parentis: immo quod transfun ditur in corporalem substantiam, non est nisi residuum nutrimenti: non autem aliqua portio corporalis substantiae parentis, vt quidam solebant dicere volentes per hoc saluare tractum originalis. Nutrimentum autem prius quam recipiatur in vasis generationis nullo modo habet in se illam morbidam dispositio nem. Vnde si ex ipso immediate a deo formaretur proles, non contraheret anima eius ex coiiiunctione cum illa formata originale. Sed postquam receptum est in vasis generationis, & vi generatiua corrumpi tur forma glutinis & generatur forma seminis, tunc primo ordinatur naturaliter & per se ad prolis procreationem, & infunditur semini illa morbida dispositio. Propter quod dicitur Sapi. xii. Semen ma ledictum erat ab initio. ita quod si de illo semine virtute diuina formaretur corpus prolis, anima ex con iunctione cum illo contraheret originale, sicut contraheret ex coniunctione cum corpore formato de digito hominis geniti in originali. Propter quod semen virginis, vnde in primo instanti conceptus eius in loco plasmationis naturalis corpus Christi opere spiritus sancti formatum, & anima creata infusa & ipsa cum corpore a deitate assumpta est, via qua localiter descendit in locum formationis, purgatum est a dicta dispositione. propter quod anima Christi originale non contraxit ex vnione cum corpore for mato ex illa. Cumque semen infectum a patre deciditur, & in loco formationis reponitur, eadem vis generatiua & membrorum formatiua quae erat in parente ad generandum semen ex nutrimento & inficiendum ipsum dicto modo, manet in semine ad generandum ex semine corpus humanum, corporei tatem, si ne formam corporeitatis educendo de potentia materiae, & corrumpendo formam seminis, & si militer ad inficiendum illud corpus eadem dispositione qua semen erat infectum, sicut & vis generatiua parentis infecit semen eadem infectione qua ipse infectus erat. Etsi enim remissum est originale formaliter in renatis, manet tamen fomes in membris materialiter. De quo dicit Apost. Ro. vii. Scio quod non habitat bo num in carne mea. Nec est differentia in hoc siue plures generationes & corruptiones naturales ponam tur inter generationem primam formae seminis & vltimam corporis humani. quoniam semper manet vis eadem generandi & inficiendi in quolibet intermedio, quae fuit in semine, & in ipso parente. Et per hanc eandem viam radicaliter leprosi parentes naturaliter generant leprosos. Quia si ita sit, non video quomodo ponentes in homine non esse aliam formam ab anima, possunt ponere modum contrahendi originale, cum ibi nulla potest fieri infectio materiae, quia ex ipsa nulla sit naturalis generatio. Patet etiam ex hoc quod non est neces se dicere quod ad hoc quod contrahatur originale eadem forma quae fuit in semine maneatur in prole, & idem compositum ex materia & forma corporeitatis. quod quidem compositum quia est infectum in semine, est infectum in prole, quasi alia via non posset infectio seminis descendere in prolem, non dico eadem nu mero, sed specie, sicut infectio quae fuit in parente non eadem numero descendit in semen, sed eadem specie tantum, licet aliqui illud volunt dicere: & per hoc probare quod in generatione & corruptione eadem forma manet in generato quae fuit in corrupto, & non fit resolutio formarum omnium in primam materiam. Sic igitur dicere quod in Petro mortuo non mansit eadem forma corporis quae fuit in viuo ex secunda causa, nullo modo est haereticum: nec sequens ex illa opinione in. viii. articulo. & qualitercum que sentiatur de hoc, siue quod maneat eadem forma, siue quod non maneat, non debet iudicari erroneum aut haereticum, quia non est materia circa quam habet cadere error aut haeresis. Est igitur sciendum quod ista tria falsum, erroneum, haereticum sic se habent per ordinem, quod omne haereticum est erroneum, & non econuerso, & omne erroneum est falsum, sed non econuerso. Erroneum enim non dicitur nisi falsum in doctrina fidei aut morum, vel redundans in ipsam, quod tunc primo dicitur haereticum quando cum pertinacia defenditur. Falsum autem simpliciter est quod non est in doctrina fidei aut morum, neque redundans in ipsam: vt sunt pure naturalia & philosophica, vt est dicere quod anguli trianguli non sunt aequales. de numero quorum falsum est alterum horum, quod in Petro mortuo non manet eadem forma corporis materialis quae erat in viuo. Non enim in hoc est differentia de homine mortuo & viuo & de asino mortuo & viuo. In hoc enim communicant homo & asinus, & etiam omnia corporalia etiam inanimata. Si enim in vno ipsorum sunt plures formae materiales, quarum vna corrupta manent per aliquantulum temporis aliae vel vna earum: consimiliter hoc contingit in omnibus aliis. Sicut ergo non est error dicere etsi forte falsum est quod in asino mortuo non manet eadem forma corporalis quae prius fuit in viuo: consimiliter non est error dicere, licet falsum sit forte, simile in Petro mortuo & viuo. Sed dices forte quod non est simile: quia illud dictum circa Petrum non autem circa asinum est falsum redundans in doctrinam fidei & morum. Secundum doctrinam enim fidei & morum adoramus corpora sanctorum mortua, quod non faceremus nisi formae essent in mortuis quae fuerunt in viuis. Quando enim aperte corruptae sunt formae quae erant, aliis formis eductis de materia, non adoramus illa corpora. vt patet si vermes essent generati de corpore sancti, non adoraremus illos.
DIcendum quod non adoramus corpora sanctorum mortua propter formas quae in eis remanent de corporibus vi uis: aliter enim non adoraremus cineres sanctorum potius quam vermes de corporibus sanctorum ge neratos, quia non plus de formis corporum viuorum manet in cineribus, qui tamen adorandi sunt quam in vermibus qui non sunt adorandi: sed propter aliam causam vt videbitur in sequenti quaestione. Quare si ille articulus quod non manet eadem forma in corpore hominis mortuo quae erat in viuo, sim pliciter fuit damnatus in Anglia, & ex quacunque causa hoc posset poni, procul dubio non fuit opus salua pace damnantis. Non sic forte de damnatione illius quando ponitur ex causa secundum quam sequitur ex dicta opinione de vnitate formae in homine: quae reuera, etsi nondum sic fuerit damnata vsque ad tem pora ista quin sustineri potuerit & potest adhuc pro opinione, secundum quod alias dixi: & adhuc dico: mihi tamen videtur, & diu visum est, quod dicta copiosa sacrorum doctorum concordanter explicant quod Christus erat perfectus homo ex anima rationali & humana carne subsistens, sicut dicitur in symbolo Athanasii. vt sicut Christum perfectum hominem non testificantur, qui dicunt ipsum habere humanam carnem sine anima, vt deitas in ipso sit loco animae, sic non testificantur ipsum perfectum ho minem qui dicunt ipsum habere animam rationalem, & non carnem ab alia forma quam sit anima: sed quod anima loco formae illius est virtute eam continens, dans materiae esse corporis & carnis. Vtrique enim vt pu to aequaliter sunt falsi testes Christi, denegando Christo quod pertinet ad perfectionem naturae huma nae. Hinc dicit Augustinus de fide ad Petrum cap. v. Dei filius cum sit deus aeternus & verus cum pa tre secundum deitatem, pro nobis factus est homo verus & plenus. In eo verus quod vera habet humanam naturam. In eo vero plenus quod carnem suscepit & animam rationalem. Et hanc carnem quae re mansit anima separata: & ideo caro ab alia forma quam ab anima. Quod post pauca declarat, subdens. In cruce idem deus homo factus pependit, & in sepulcro idem deus homo factus iacuit, & ab infe ris idem deus homo tertia die resurrexit. Sed in sepulcro secundum carnem idem deus iacuit, et in infernum secundum animam solam descendit: qua de inferis ad carnem reuertente idem deus sm carnem qui in sepulcro iacuit, de sepulcro surrexit. Ecce quod ad carnem quae iacuit in sepulcro anima reuertente deus secundum eam resurrexit. Item ad Orosium. Et passus et mortuus, et resurrexit et ascem dit in caelum, sedetque ad dexteram patris. Et veniet ad iudicandum in eadem forma carnis atque sub stantiae: in qua etiam in sepulcro iacuit. dicente Augustinusm de verbis domini, sermo. x. homil. lvi. Agnoscimus geminam Christi substantiam: diuinanm scilicet qua aequalis est patri, humanam qua minor est patre. Vtrunque autem simul non duo, sed vnus Christus ne sit quaternitas non trinitas deus. Sicut enim vnus est homo anima rationalis et caro, sic Christum in his omnibus, Christum in singulis confi temur. Quis est ergo per quem factus est mundus: Christus lesus: sed in forma dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus: Christus lesus, sed in forma serui. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno: Christus lesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus iacuit triduo in sepulcro: caro. Et intelligit sola caro: quia dixit non solum verum esse de omnibus, sed de singulis Et quod sic intelligat satis expressit modicum superius, asserens quod non solum homo Christus dicitur filius dei, sed etiam sola caro quae in sepulcro iacuit: sic inquiens. Neque charissime homo Christus non dicitur filius dei: quid etiam sola caro eius in sepulcro meruit appellari. et paulopost. Ac per hoc cum credimus in dei filium qui sepultus, profecto dei filium fecimus et carnem quae sola sepulta est. Sed ponentes vnicam formam in homine, modicum reputant tales auctoritates quantumcunque expressas, secundum quod dicit septimus articulus damnatus in Anglia: qui talis est. Qui vultita dicere &c. vt supra. Qui enim ponunt vnam formam, multum innituntur philosophiae. Vn de ad confirmandum in corpore Christi nouam formam fuisse inductam in morte dicit in eadem quaestione. Corpus Christi non tantum dico alteratum, immo formaliter & substantialiter est mu tatum. &. hoc probat tam logica quam physica. Qui vero innituntur philosophiae, fidem non adhi- bent nisi rationi acceptae a sensibilibus & reducendae in sensibilia, & non auctoritati, aut dicto cuiusquam nisi quia exhibet rationem. Quod quam perniciosum sit dicere generaliter in omnibus eis quae pertinent ad scientiam fidei, patet cuilibet fideli, eo quod fides est de non visis, & de eis quae naturali ingenio absque supernaturali illustratione sciri non possunt, vt in quaestionibus nostris or dinariis satis tractauimus. Specialiter autem insanum est dicere quod in quaestione de vnitate formae in homine, non est credendum nisi rationi, & praecipue acceptae ex philosophia Aristotelis & Peripatetincorum. Postquam enim ipsi non posuerunt omnino animam rationalem esse formam & actum in homine, sed formam aliquam materialem habentem vires animae vegetatiuae & sensitiuae, vt in praecedente Quolibet plane declarauimus: quomodo ex dictis eorum possunt accipere veras rationes ad probandum quod in homine forma substantialis & actus materiae est sola anima rationalis, & nulla forma materialis, cuius contrarium illi posuerunt: Reuera nequaquam. Vnde quaecunque rationes ex philosophia inducuntur contra pluralitatem forma rum in homine: etsi ratione materiae habent veritatem in aliis ab homine: in homine tamen nullo modo habent veritatem. Non enim sunt simpliciter & vniuersaliter verae. puta dictum illud ex philosophia supra tactum, habens actum & esse ab vna forma substantiali, non recipit ab alia es se nisi accidentale, ex quo concludunt quod non est nisi vna forma substantialis in eodem: cum omnis forma substantialis det suum esse: & habito vno substantiali esse siue actu essendi in materia non est possibile recipi aliud: non est vniuersaliter verum: quia secundum supradicta non est verum nisi de forma substantiali quae dat esse completum in aliquo gradu praedicamenti substantiae, qua le esse dat omnis forma substantialis in rebus corporalibus aliis ab homine. & ideo in solis illis habet veritatem illud dictum: & habendo respectum ad illa solum loquitur philosophous dictum illud proponendo. De forma autem substantiali quae non dat esse nisi incompletum, quale dat forma cor poralis in solo homine educta de potentia materiae: non est verum. lpsa enim quia non dat nisi esse inchoatiuum & dispositiuum in quolibet gradu praedicamenti substantiae, vt dictum est supra requi rit secum formam quae est anima rationalis quae dat completiuum. Vnde quod aliqui dicunt: quod ratio iam dicta, quare non est ponere pluralitatem formarum in aliis ab homine, etiam habet locum in homine non est verum, sed vanum & friuolum est dicta philosophica de rebus pure naturalibus applicare vniuer saliter ad hominem. Sunt enim aliqui qui dicunt quod non oportet semper formam dare actum essendi vt in Christo actum essendi non dat anima rationalis, sed suppositum fundatum in diuina natura Aliter enim in Christo essent duo esse: & Christus esset duo existentes. sed de hoc erit sermo inferius.
On this page