Text List

Quaestio 28

Quaestio 28

Equuntur quaesita circa praelatos ecclesiasticos quo ad dispensationem spiritualium Vbi quaerebatur vnum pertinens ad absolutionis poenitentialis ratihabitionem. Secundum vero ad curae spiritualis subtractionem. Tertium vero ad curae spiritualis com missionem. Quartum autem ad confessorum reuelationem. Primum erat. Si habens potestatem absoluendi limitatam: absoluat de aliis, & post modum a superiori qui super illis habet absoluendi potestatem, petat ratihabitionem: vtrum ratihabitio obtenta sufficiat. Secundum erat. vtrum abbas sciens monachum suum per confessionem eius constitutum in cura parochiali esse corruptorem parochianarum suarum, teneatur eum reuocare ad abbatiam suam, & a cura amouere. Tertium, quis duorum fratrum vterinorum quorum vnus genitus est ex matrimonio praecedente, tamen clandestino: alter vero genitus est ex matrimonio sequente praesumpto, solenniter tamen facto in facie ecclesiae: legitimus est ad curam animarum suscipiendam: si ambo sint sacerdotes. Quartum, si aliquis in confessione dixerit se alterum quem nominauit occisurum: & quod vellet non habere voluntatem occidendi: sacerdos cui confitetur poterit dicere illi cui comminatus est, caueatis vobis: aliquis insidiatur vobis ad occidendum vos.

CIRca primum arguitur quod ratihabitio sufficit ad hoc quod absolutio praefecta valeat: & confitens sit vere absolutus, quia extra de his quae fiunt a praelato fine consensu capituli. Cum vos. dicitur quod per ratihabitionem capituli valet factum praelati, super quo per se potestatem non habuit. ergo a consimili in proposito per ratihabitionem valet absolutio quae sine ea non valeret.

CONtra. si consecret qui non habet potestatem consecrandi: & nihil valet quod fecit: quia idem fecit: non potest valere & efficax esse per ali cuius potestatem habentis ratihabitionem. ergo &c.

DIcendum ad hoc: quod ea quae sacramentaliter si i unt per ecclesiam, in factis consistunt per verba circa sensibile elementum: & hoc quantum est ex parte sacramenti, & in potentia quantum est ex parte administrantis sacramentum: ita quod etsi Christus effectum sacra mentorum efficere potuit in illis quibus adhiberet sine sacramentis: & etiam licet huiusmodi potestatem hominibus puris & ministris ecclesiae potuisset tribuisse: vt scilicet sola inuocatione & intercessione absque sacramentis effectum sacramentorum egisset: nulli tamen homini in ecclsia neque eccliae huiusmodi potestatem tribuit: vt dicit Augustinus exponens illud loan i. Vidi spiritum descendentem quasi columbam &c. & sequitur. Et ego nesciebam. Propter quid dico: cum in absolutione poenitentiali requiritur potestas ordinis & eius executio ex parte ministri, & verba absolutoria applicata ad ipsum confessum vt ad propriam materiam: & cum alterum deficit vel vtrumque non habetur sacramentalis absolutio: In proposito autem ex parte sacerdotis absoluentis deficit potestas secundum positionem: ex parte autem superioris etsi sit sola ratihabitio, deficit tamen verbum cum applicatione ad elementum: Idcirco non sufficit ratihabitio ad absolutionem confessi: immo vel debet accedere ad siperiorem & ab ipso absolui: aut debet supior potestatem alicui committere per quem absoluatur. Et secundum haec concedendum est secundum argumentum.

AD primum in oppositum quod in alienatione sufficit ratihabitio superueniens: ergo & in proposito: Dicendum quod non est simile: quia alienatio dependet ex sola voluntate habentis potestatem alienandi. Propter quiod cum alienatio dependet a voluntate plurium, si voluntas vnius praecedat, sufficit ratihabitio qua habetur voluntas alterius subsequens, continuata tamen voluntate prioris cum voluntate posterioris: & non prius reuocata: quia tunc non est sola ratihabitio: sed gemina concurrens voluntas. Vnde etsi absolutio in proposito dependeret a sola volum tate superioris, similiter valeret per solam eius ratihabitionem: nunc autem non est ita vt dictum est: ideo non sufficit sola ratihabitio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 28