Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
Equuntur quaesita specialiter circa virtutem charitatis. Et erant tria. Primum de eius augmen to. Vtrum possit augeri in infinitum. Secundum de eius diminutione. Vtrum possit diminui cum effectu. Tertium de eius reparatione post lapsum. Vtrum necesse sit poenitentem resurgere in charitate maiori, minori, aut aequali.
CIRca primum arguitur quod charitas non possit augeri in infinitum: quia tunc charitas viae posset esse maior quam charitas patriae in beatis, cum illa sit finita quae potest excedi a minima finita continue augmentata.
IN contrarium est quod bonus sem per potest proficere vt glos. dicit Phil. iii. Non est autem profectus sine charitatis augmento. Cum augmentum rei cuiusque augmentabilis sit motus in perfectionem secundum aliquem modum quantitatis molis aut virtutis: quia omne augmentabile inquantum augmentabile imperfectum est in quantitate sua, & inquantum augmentatum est: iam habet aliquid plus de perfectione quam prius: & tunc primo est perfectum cum nihil restat quod ad di possit ad perfectionem maiorem. Sciendum ad veritatis quaesitae quaestionis ampliorem declarationem quod in re duplex habet considerari perfectio: secundum quam in ipsa potest considerari duplex modus augmenti. Est enm vna perfectio quae consistit in natura rei & essentia eius. Alia vero est quae in sua, propria operatione consistit. Prima perfectio ne dicitur perfecta quantitas molis in supposito alicuius speciei quoniam ipsum attingit extremum quantitatis debi tae suae formae & speciei, aut simpliciter, aut secundum quod habet esse in hac materia vel in illa: vt per naturam non est natum augeri vlterius. Ista etiam perfectione in formis quae secundum intensionem recipiunt magis & minus, dicitur forma perfecta quando attingit extremum quantitatis speciei suae debitae, aut simpliciter, aut secundum quod habet esse in isto vel in illo. Isto modo quantum mihi apparet licet forte contrarium verum sit quaecumque forma creata, ex eo quod creatura est sicut est limitata ad speciem sic limitata est ad gradum perfectionis in sua essentia: ita quod sit terminus ei naturalis citra quem non potest sistere in minimo: & etiam vltra quem progredi non potest in summo. vt in forma natu rali, puta albedine, est sumere in primo gradu intensionis: citra quem species non habet esse: quae primo actu motus dealbationis inducitur, & procedit in ea augmentum vsque ad gradum summum vltra quem species albedinis non est nata procedere. Iuxta illud dictum philosophi. ii. de Aima. Omnium natura constantium statuta est ratio &terminus magnitudinis scilicet in minimo, & augment scilicet in maximo. Et intelligo per naturam omnem creaturam. non video enim si posset augmentari in infinitum, quin species ratione qua est species, posset esse infinita: vt nullum esset impossi bile ponere aliquod indiuiduum sub specie actu infinitum, si augmentum eius natum sit procedere in infinitum: secundum quod tetigi supra in quaestione de infinitate idearum. Et sic forma talis non di simpliciter perfecta nisi attingat ter minum vltimum suae speciei. Dicitur tamen aliquo modo perfecta quando habet vltimum gradum qui congruit subiecto in quod est vel ratione speciei, vel ratione indiuidui. Perfectione autem secundo modo dicta di perfecta simpliciter vnaquaeque forma & na tura, quae est ratio alicuius operationis in aliquo, quando per illam opus habet fieri modo perfectiori quo natum est fieri. Citra autem sistendo non di perfecta nisi quo ad quid. Quo viso non restat nisi principale scilicet quomodo secundum dictos duos modos per lir fectionis in charitate fiat circa eam in augmento processus: vtrum ves sit aliquis status in eo: an procedat in infinitum. Et est hic opinio vna quae non distinguit modos perfectionis, neque augmenti: sed videtur principaliter aspicere ad perfectionem & augmentum in substantia, &e essentia eius: & per consequens in operatione: quia modus operationis sequitur modum perfectionis in substantia rei secundum eundem statum. Secus autem est secundum diuersos: vt prosequendo patebit. Dicit autem illa opinio quod charitatis augmentum procedit in infinitum: quia nec potest ei terminus sigi vltra quem non possit procedere ex parte ipsius formae augmentabilis: quoniam ipsa est prticipatio infinitae charitatis spiritus sancti: nec ex parte agentis dei: quia ipse est infinitae virtutl: nec ex parte subiecti in quo augmentatur: quoniam semper crescente charitate crescit in subiecto habilitas ad suscipiendum ampliorem, per ipsam. n cor dilatatur. Veritatem huius positionis non sufficio videre: neque rationibus eius possum esse contentus: sed hic puto esse distinguendum de augmento charitatis, siue con sideretur augmentum in eius essentia, siue in operatione sua: dicendo quod duplicitur possumus loqui de augmento in ea. Vno modo secundum quod consideratur in se & absolute secundum quencumque statum sit. Alio modo secundum quod consideratur secundum sta tus diuersos: comperande. scilicet charitatem impefectam viae ad charitatem perfectam patriae. Primo modo est positio iam dicta ponens augmentum charitatis procedere in infinitum. Ego autem vt vtar verbis Augustinus in ser. de Assumptione beatae virginis: quia hoc sentire non valeo, dicere pertimesco. vnde nihil asserendo nitar modum ponendi contrarium declarare & insufficientiam huius positionis ostendere. Quantum igitur mihi apparet vt iam incepi dicere supra, quid ii. & isto Quol. adhuc dico quod quaelibet forma creata etiam suscipiens magis & minus in sua essentia limitata est ad gra dum perfectionis non solum in specie: sed etiam in essentia & in operatione sua. Non enim video in alicuius natura & essen tia aut operatione posse procedere augmentum in infinitum quin possibile sit secundum illam speciem aliquid esse actu infini tum secundum perfectionem, & in substantia: & quod in propria eius operatione. Et sic dico quod ex parte formae creatae & opera tionis eius necesse est in augmento certum terminum sigi: vltra quem omnino non potest procedere. & hoc non obstantequoe charitas ipsa creata sit participatio charitatis infinitae increatae: quoniam vt dicit Dioni. ii. ca. de di. no. Non est diligens similitudo causatiuis & causalibus: sed habent quaedam causatiua causalium repraesentatiuas imaginationes: causalia vero causatiuis remouentur & supercollocantur iuxta, proprii principii rationem. Vnde quia infinitas quae est ad formam & perfectionem, est propria ratio primi principii: conveniens ei ratione suae perfectionis: vt in quaestionibus de perfectione dei exposuimus: ista, proprietas nulli creaturae convenire potest. licet enim sit charitas creata perticipatio quaedam increata: hoc tamen est secundum gradum inferiorem cui repugnat infinitas. Per hanc etiam rationem quaelibet cre atura cum sit quaedam participatio diuinae essentiae in eo quod est aliquid per essentiam, non haberet terminum fixum suae per fectionis vltra quem non esset possibile transgredi: quod perniciosum est dicere. Quia si creatura hoc non potest par cipere: deus non potest hoc dare: & hoc non propter aliquam impotentiam in deo: sed quia hoc posse poneret incompossibilia & contradictoriorum concursum, super quae nulla omnino cadit potentia, &e nulla est in deo impotentia re pugnans omnipotentiae si non possit non solum impossibilia: sed & incompossibilia. Nec solum est incompossibi litas ex parte formae charitatis eam posse augeri in infinitum, sed etiam ex parte subiecti, & hoc eadem ratio ne qua ex parte formae: quae habet esse in subiecto. Vt enim dicit Auerrois in de substantia orbis: si fuerit con cessum quod omnis virtus in materia fuerit finita, nulla est differentia in hoc quod sit actiua, aut passiuae. scilicet receptiua. si enim actiua, non potest esse infinita: nec receptiua: quia non est potentia receptiua, nisi respectu alicuius cuius est potentia actiua, quia aliter receptiua esset frustra. Sic ergo praedicto modo considerando charitatem: dico quod non est possibile procedere augmentum in ea in infinitum in praesenti, neque in futuro. Non in prae senti, sic intelligendo: quod si proficiens semper viueret in infinitum secundum statum vitae praesentis, quod semper vtroque modo charitas & feruor dilectionis in deum posset continue augmentari: quoniam possibile esset eam actu esse infini tam: vt dictum est. Secundum autem vitae praesentis statum a deo homini ordinatum secundum totam humanam speciem: quia finitus est. secundum illud lob. Posuisti terminos eius qui praeteriri non poterunt: si toto tempore praesenti vi tae humanae concesso aliquis viueret, semper charitas quo ad substantiam, & feruor dilectionis in eo augeri posset: quia non posset in toto illo tempore in quocumque quantuncumque merenti secundum communem cursum vitae naturalis ad terminum suum venire. Et secundum hoc dicit glos. super illud Phil. iii. Quae retro sunt obliuiscens i merita iam praeterita: priore. scilicet acta: non quia mala sint: sed quia parua sunt ad meritum collocandum. Sed ad poste riora extensus est: vt semper proficiat in melius. vnde subdit. Ad ea vero quae sunt priora extendens. i. ad fu tura merita: a quibus si cessaret perderet & praeterita. Ex quo patet responsio ad secundum obiectum quod super hanc glossam fundatur. Neque similiter in futuro: quia in charitate secundum statum vitae futurae, neque secundum substantiam chari tatis in se, neque vt existit in sua actione, cadet aliquis motus augmenti: quia dilectio illa ex charitate praesen te bono finali, vt beatificans est, non est meriti: sed praemii. In praemio enim substantiali beatorum nulla cadit mutatio aut variatio omnino. Bnde tamen verum est quod in illo statu charitas vnius in sua essentia maior est quam alterius: et actio dilectionis beatificans maior: quia feruentior in vno quam in alio, secundum diuersos gradus de quibus nihil ad praesens. Si vero loquamur de charitate inquantum consideratur secundum status diuersos: comparande. scilicet charitatem imperfectam viae ad charitatem patriae perfectam: hic aliquantulum variatur iudicium de augmento charitatis: vt consideratur secundum eius substantiam: & vt consideratur secundum eius operationem. quoniam charitas viae & patriae in substantia penitus est eiusdem rationis: non autem operatio eius quae est dilectio. quoniam actus dilectionis sequitur cognitionem: ita quod aliud genus cognitionis & superius, necessario ponit alium gradum dilectionis: quo ad alium mo dum diligendi. Quod patet ex hoc quod cognitio quae deus, qui est per se bonum quod est diligibile ex charitate, cognoscitur in praesenti cognitione aenigmatica per fidem qua cognoscitur deus vt absens per essentiam suam: praesens autem solum per aenigma. Cognitio autem qua cognoscitur in patria: est per praesentiam suae nudae essentiae. Nunc ergo quia ad prae sens delectabile naturaliter augetur voluntas: vt dicitur. ii. de Aima: gradum aliquem in feruore dilectionis necessario habet charitas patriae, ad quem nullo modo potest attingere charitas viae, etiam si ponatur siue per pos sibile, siue per impossibile quod charitas alicuius viatoris sit maior in sua essentia quam sit charitas alicuius de nu mero contemplantium. Si ergo loquamur de charitate imperfecta viae, & eius augmento in respectu & comparatio ne ad charitatem patriae: dico quod quia omnino eiusdem rationis est quo ad modum substantiae siue essentiae: licet for te differat secundum gradum in eadem essentia, &e charitas patriae cuiusque beati necessario finita est: & finitum minimum aliquo secundum eandem quantitatem licet minimam multotiens addito necesse est illi maiori aequari: idcirco charitas viae respectu charitatis patriae sicut secundum se non potest dici quod sit augmentabilis in infini tum: sic nec respectu charitatis patriae: immo necessario haberet stare in tali gradu in quo necesse est stare cha ritatem patriae, & absque possibilitate augmentationis in infinitum charitas viae posset poni posse aequari charitati patriae: immo charitates multorum beatorum excedere: nisi aliquae obstaret: vt respondendo patebit ad primum obiectum quod quasi super hoc fundatur. Si vero loquamur de charitate viae, & eius augmento in sua operatione quae est diligere deum vt absentem, in respectu ad charitatem patriae vt consideratur in sua operatione: quae est diligere deum vt praesentem: quia omnino alius gradus dilectionis secundum alium modum diligendi deum est dilectio qua diligitur in patria, ab illa qua diligitur in via: ita quod quantuncumque ponatur augeri quantitas charitatis viae, & secundum substantiam, & secundum suam, propriam actionem diligendi etiam ponendo siue per possibile, siue per impossibile quod augmentum eius in substantia in infinitum procedat, nunquam attingit gradum illum & modum dilectionis quo diligitur intensiue a minima charitate in patria: Dico ergo quod secundum hunc mo- dum charitate viae comparata ad charitatem patriae: ponendum est charitatem viae augmentari posse in infi nitum. Et hoc non simpliciter & absolute: sed sub conditione, & in respectu ad charitatem patriae scilicet quod au gmentaretur potius in infinitum quam adaequaretur ei, aut prius quam ei posset adaequari: quia nunquam posset ei adaequari: vt dictum est. Per hunc enim modum charitas viae quantuncumque sit perfecta secundum essentiam & operationem imperfecta est in respectu charitatis patriae ad minus quo ad illius operationem: vt iam dicetur. Et ideo per illam debemus niti venire ad istam: & secundum hunc modum intelligi debent dicta sanctorum, quae insinuant charitatis augmentum in via in infinitum procedere. secundum quod aperte exprimit glos. Phil iii,. quae dicit sic. Curra mus: intendamus. In via enim sumus: non retro respiciamus: sed in anteriora extendamur intentione & desiderio. Vita. nm boni christiani, sanctum desiderium est. Quid autem desideras nondum tenes: sed desiderio capax efficeris: vt cum venerit quod vides, implearis. Sicut enim si. velles implere aliquem sinum: & nosti quam magnum est quid dabitur, extendis sinum, & extendendo facis capaciorem: sic deus differendo rem extendit desideri um: desiderando extendit animum: extendendo facit capacem: desideremus ergo & implendi sumus.
SIC ergo breuiter recolligendo dico quod charitas creata siue viae, siue patriae: similiter & eius operatio, si simplicite absque omni suppositione, & absolute absque omni respectu consideretur, non procedit: neque potest procedere in infinitum secundum augmentum. Similiter neque charitas viae quo ad augmentum in eius essentia: aut operatione, comperata quomodo cumque ad charitatem patriae habendo respectum ad quantitatem in essentia illius, nullo modo potest augeri in infinitum. sed charitas viae: & secundum augmentum substantiae, & operationis suae comparata ad charitatem pa triae habendo respectum ad quantitatem eius in ipsius operatione: dico quod potius charitas viae augmentaretur in infinitum quam adaequaeretur charitati patriae. Et sic ad negandum possibilitatem illius positionis vel suppositionis quae po neretur charitas viae dicto modo posse adaequari charitati patriae dicimus quod in infinitum augmentaretur prius quam ei adaequaretur: ita quod impossibile esset adaequationem venire omnino. Sed hanc possibilitatem charitatis viae ad augmentum in infinitum: sicut non ponimus nisi in respectu sub conditione, sic non ponimus eam in re ipsa omnino: sed in anima & in consideratione intellectus tantum. Cuius simile videmus in naturalibus. Quamuis enim secundum quod dicit philosophus. iii. Phy. non est possibile esse infinitum actum corpus sensibile: & ideo neque potentia quantum est ex parte rei: propter quid etiam sicut ibi dicit commen. propositio naturalis dicens quod omnis linea possit crescere in infinitum, falsa est: com sideratio enim naturalis de linea est secundum quod est finis existens in materia: & sic contingeret magnitudinem esse infinitam in actum: tamen possibile est esse infinitum actum corpus in imaginatione mathematici: & hoc negatiue: imaginande scilicet ipsum absque superficie claudente ipsum: quemadmodum imaginatur vacuum infinitum extra mundum: & ideo vt dicit commen. Propositio geometrica dicens quod possibile est imaginari omni linea ma iorem, illa vera est: quia consideratio geometrica est de linea secundum quod est abstracta a materia sensibili. Et velite additio mensurae qua vtitur geometra, est de capitulo propositionum imaginabilium, quae sunt quasi fundamenta geometriae, absque eo quod sunt extra animam. In intellectu autem mathematici non est possibile esse corpus quidcumque infinitum in actum, quia vt dicit philosophus. ii. Metaph. dispositio de linea est talis scilicet quod impossibile est quod compre hendatur per intellectum, nisi per suum statum. scilicet inter duo puncta. Tunc circa intellectum infiniti mathematici medio modo se habet inter intellectum naturalis de quanto naturali, & mathematici de quanto mathematico: quoniam non potest intelligere infinitum simul, sicut potest imaginari mathematicus: sed in hoc conuenit cum naturali, potest tamen intelligere infinitum sicut dies & agon: finitum super finitum infinities replicando: sicut potest metaphysicus, in quo differt a naturali. Vnde dicit commentator super illud. ii. Meta. Impossibile est nobis intelligere lineam infinitam, nisi quando concipimus eam finitam iterando eam infinities. & hoc non facit intelligere infinitum. Etiquan qui imaginatus fuerit lineam infinitam non potest intelligere eam. Et ideo vt continuo dicit philosophus, qui cum sua imaginatione acceperit lineam infinitam, non determinabit diuisiones eius. per quod exponit modum quo linea infinita habet imagi nari negatiue non positiue: vt dictum est. Secundum ergo modum quao secundum intellectum mathematicum est possibile lineam aut magnitudinem augmentari in infinitum absque eo quod omnino possibile sit huius augmentum esse in re extra: sed in anima tantummo: consimiliter penitus dico in proposito: quod secundum praedeterminatum modum possibile est secundum intellectum cla ritatem viae augmentari in infinitum absque eo quod sit possibile ipsum esse in re extra: sed in intellectu tantum. Vnde quia secundum hoc charitas patriae non omnino excedit charitatem viae, nisi quo ad operationem eius: quae tamen non est infinita: ideo charitas viae potius di perfici per charitatem patriae, quo ad augmentum dilectionis in modo diligendi quam in substantia charitatis, etsi forte perficiatur secundum vtrumque: vt iam dicetur. Et sic capacitas de quae loquitur glos. iam dicta Augustinus quam auget in no bis desiderium, non tam est ad augmentum charitatis maius, quo ad eius essentiam retorquendo: quam ad itentionem actio nis diligendi in apta visione quae praesens sit ipsum diligibile. Quoniam etsi quo ad substantiam charitatis charitatem pa triae attingeret charitas viae homine conseruato a deo in statu meriti supra communea cursum vitae humanae, numquam tamen att geret dilectio viae in feruore diligendi ad absentiam obiecti ad gradum dilectionis patriae in feruore diligendi ad praesentiam obiecti. quid aparte glos. insinuat per hoc quod dicit quod deus differendo rem extendit desideri aim scilicet faciendo mentem eius capacem. Res nim illa non est aliquid substantiae charitatis: sed ipse deus obiectum praecedens exponens illud, Prosequor brauium. dicit. Non tria vel duo: sed vnum summum bonum: quod est vnum: in quo sunt omnia bona: & illud est nostra beatitudo increata: & circa ipsum in actu dilectionis praesentis obiecti per apertam visionem consistit nostra beatitudo creata: ad quam non potest attingere, nisi sanato oculo intellectus, & gustu affectus, fomite ex peccato, & omni illecebra peccati ex purgatis.
DE oculi purgatione Augustinus sermo id est super loan. loquens de luce quae deus est, & de homine viatore, dicit. Caecus praesens est: oculus eius absens est: fordidos & saucios oculos habet: quomodo si videre non posset irruente puluere vel fumo diceret illi medicus purga de oculo tuo quicquid mali est, vt possis videre lumen oculorum tuorum: Puluis & fumus peccata & iniquitates sunt: tolle omnia ista & vide bis sapientiam quae praesens est: quia deus ipse est sapientia: et dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. De purgatione affectus dicit li. lxxxiii, quod qi. xxxvi. Charitatis venenum est spes adipiscendorum, aut retinendorum temporalium: nutrimentum eius est immutatio: charitatis perfectio nulla cupiditas. Et loquitur non tantum de cupiditate veniali & mortali, sed virtuali in essentia fomitis: quae non repugnat essentiae charitatis, neque eius augmento. quia non repugnat augmento nisi eius actus: eius autem essentia illi augmen to per se non repugnat, quod consistit in perfecta dilectione: secundum quod dicit Augustinde sen. Iacobi. In aliis maior: in aliis minor, in aliis nulla est. Plenissima autem quae non potest augeri, quamdiu homo hic viuit in nemi ne: quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est, ex vitio est. Ex quo vitio non est iustus in terra qui faciat bonum & non peccet. Plenissimam intelligo quo ad perfectionem, non tam in substantia charitatis, quam in actione dilectionis, quae reuera in nemine hic viuente potest esse: etsi intelligatur secundum praedictum modum charitas quo ad substantiam augeri in infinitum. Tale, naugmentum quamdiu potest fieri in re ipsa, non potest adesse illa perfectio: quia ipsa finem ponit augmento in ipsa substantia charitatis ratione status: licet quantum est de ratione substantiae charitatis absolutae, charitas existens in multis bonis posset augmentari: quia nondum peruenit ad terminum naturae charitatis possibilem: quia charitas vnius beati minor est quam charitas alterius beati: cum tamen cuiuslibet charitas quantum est ex natura ipsius charitatis possibilis est ad aequalem gradum & terminum augmenti. Et quod non possit ille status in praesenti adesse: hoc euenit ex vitio fomitis quod semper adest: & semper adesset etiam si in ipsa re procede ret tale augmentum in infinitum, quia esse charitatis non contrariatur essentiae fomitis. Et ideo essen tia tota fomitis semper maneret integra in radice quantumcunque charitas ponatur in statu vitae huius augmentari. Quia enim ei contrariatur, hoc est quo ad concupiscendi possibilitatem secundum actum: quae in infinitum minui potest: eo quod sua imminutio in negatione consistit: quia semper minus & minus potest exigere, secundum quod charitas augmentatur magis semper & magis. cuius augmentatio consistit in positione. Propter quod non sequitur: quod licet fomitis cupido possit in infinitum diminui: vt sit sem per minor & minor: quod similiter charitas possit augeri vt sit semper maior & maior proportionaliter: quoniam limitationi creaturae infinitas negatiua siue priuatiua non repugnat: sicut ei repugnat infinitas positiue. Vnde philosophus in caelo licet sit corpus finitum posuit priuationem infinitam potentiae, & virtutis mouentis ipsum ad corruptionem. Et ideo vlterius posuit quod caelum in suo esse haberet infinitam quietem oppositam motui qui est ab esse in non esse: & illam quietem in esse, non posuit esse in eo per virtutem alicuius alterius conseruantis in esse: sicut ponit sides: sed quod esset in eo per priuationem virtutis: & ideo posuit ipsum incorruptibile ex se: vt dicit Auerrois in fine de substantia orbis.
VNde quia argumentum primum probat augmentum charitatis viae non posse procedere in infinitum quia adaequaretur charitati patriae: & hoc quo ad augmentum charitatis, quasi in illo ponatur chari tatis vltima perfectio, & non in eius actione: ad cuius perfectionem, vt dictum est, charitas nullo mo do posset attingere, etsi augmentaretur in infinitum: ideo respondendum est ad ipsum, quantum ad hoc quod ponimus aliquo modo charitatem viae posse augeri in infinitum: Dicendo quod si loquamur de chari tate patriae in sua perfecta dilectione, simpliciter falsum est: vt patet ex dictis, etiam si procederet in in finitum secundum substantiam & secundum dilectionem viae: quemadmodum si cognitio intellectu alis ex fide intenderetur in infinitum, nunquam tamen adaequaretur apertae visioni: quia est alterius gene ris. Et similiter augmentum cognitionis quod additur in aperta visione, est alterius generis quam sit augmen tum quod recipit intellectualis cognitio secundum se. Sic etiam augmentum dilectionis, quod dilectio patriae addit super dilectionem viae, est quodammodo alterius generis secundum praedicta, quam sit augmentum dilectionis viae secundum se. Et hoc quemadmodum cum imaginatione mathematica, linea mouea tur ad latus in superficiem, augmentum quid additur lineae in constitutione superficiei, omnino est alterius ge neris quam sit augmentum quod convenit lineae in longum secundum se. Propter quod cognitio aut dilectio viae nunquam adaequari potest tali cognitioni aut dilectioni patriae, etsi in infinitum ponatur augmentari: quemadmodum si in infinitum augeretur linea sub ratione lineae nunquam adaequaretur superficiei. Vel vt aliud exemplum cla rius aliquantulum ponamus de angulo incluso inter lineam rectam diametri, & curuam semicirculi, qui si in infinitum augmentaretur ad augmentationem lineae semicircularis, nunquam attingeret ad quantitatem an guli recti clausi inter lineam rectam perpendiculariter cadentem super extremitatem eiusdem diametri. & hoc quia licet angulus ex natura essentiae suae qua angulus est, eiusdem rationis sit siue claudatur sub linea cur ua, siue sub linea recta: cum quia alterius rationis est linea curua, & linea recta includens ipsum: ideo quantum est ex natura sua cum est minor recto possit fieri aequalis: tamen inquantum est inclusus sub linea curua manens sub curua nullo modo potest ei aequari. Consimiliter in proposito licet charitas viae quo ad feruorem dilectionis eius, quantum est de essentia charitatis & ipsius feruoris, possit adaequari essentiae charitatis patriae & feruori eius in quantum consequitur essentiam charitatis secundum eius analogiam: tamen inquantum ille feruor charitatis est conium ctus praesentiae obiecti in apta visione, nunquam potest attingi a feruore charitatis viae inquantum est circa ob iectum solum praesens in aenigmate, per aenigmaticam cognitionem, quoniam cognitio apertae visionis omnino est al terius rationis quam sit illa quae est in aenigmate. Si vero loquamur de charitate patriae, quo ad suam perfectionem in substantia habitus charitatis, posset dici secundum iam dicta quod non est inconueniens quod aequalis sit aut maior charitas vnius viatoris, quam alterius contemplatoris: vt dicatur quod cuilibet in praesenti datur quicquid me retur de augmento essentiae charitatis: vt ipso vtatur ad promerendum amplius quam promereretur si pars reserua retur conferenda in patria: & quod hoc multum attestatur diuinae misericordiae. Si enim dat gratiam immeritam in praesenti vt videtur, multo fortius dat & omnem meritam. Sed adhuc multum distat a perfectione charitatis patriae: vt dictum est: vt sic finis charitatis vltimus non sit terminus augmenti in sua essentia: quod secundum istam positionem hoc posset haberi in fine vitae alicuius: sed consistat in eius operatione, quae non po test esse in hac vita: sed solum in patria: vt dictum est: in qua consistit plenitudo charitatis quae augeri non pont, quae in nemine est quamdiu hic viuit. Et secundum hoc ponendo quod motus augmenti in charitate viae procedat in infinitum secundum dictum modum, ponendum est cum hoc quod est ordinatus ad terminum, & ad finem, etsi non ad adipiscendum in hac vita, tamen in futura. Vnde & praeceptum de tali modo dilectionis non fuit datum vt omnino in praesenti adimpleretur: quia hoc est impossibile: sed vt perfectio illa qua impleri posset desideraretur. dicente Augustinus de sen. Iacobi. lbi videt qui recte videt vbi & quando & vn de speranda sit illa perfectio cum non sit quod adiici possit. Si autem praecepta non essent non vtique esset vbi ho mo se inspiceret & videret vnde auerteretur: quo coronatetur: quare gratularetur: quid peccaretur. Vnde istam perfectionem expectandam in futuro sub comparatione ad illam quae habetur in praesenti: bene ex ponit glos. quae super illud Phil. iii. Quicumque perfecti sumus hoc sentiamus: dicit sic. Hoc sentiam scilicet quod non dum perfecti sumus respectu futuri. &. quid de. non loquor de imperfectis quibus adhuc non valeo loqui sapi entiam: qui adhuc lacte potantur: non solido cibo pascuntur: sed illis dico qui iam perfecti esse videntur: qui mam ducant solidum cibum: quia intelligunt aequalitatem verbi cum patre: sed nondum vident adhuc quomodo vi dendum est facie ad facien. Certa enim fides hic vbique inchoat cognitionem: cognitio vero certa non perfici tur nisi post hanc vitam, cum viderimus facie ad facien. Et infra. Et sciendum quod iustitia qua iustus ex fide viuit: nunc vera iustitia est: quae licet non immerito in aliquibus iustis nunc vera pro huius vitae capacitate & perfecta dicatur: parua tamen est ad illam magnam quam cepit aequalitas angelorum. Minor ista iustitia facit meritum illa maior facit praemium.
ALIAvero est opinio communis quod charitas quo ad suam essentiam non habetur hic per fecta, nec potest habere perfectum augmentum. & secundum illam dicendum quod tanta est quantitas charitatis patriae secundum essentiam in minimo beato: vt nullius vita prolixa hic sanctissima sufficiat ad promerendum augmentum aequale charitati illius. Secundum hoc exponitur illud. Qui minor est in regno caelorum maior est illo, quod secundum priorem opinionem exponitur quo ad feruorem actus. Isti autem ad confirmationem dicti sui adducunt glossam supra idem quid statim supra: quae dicit. Quotquot perfecti sumus hoc sentiamus quod non dum perfecti sumus: vt illic perficiamur quo perfecte adhuc currimus, vt cum venerit quod perfectum est destruatur quod ex parte esti. i,. non iam ex parte sit: sed tota,. quia fidei & spei res ipsa quae videtur & tenetur succedit. charitas vero quae his maior est non auferetur, sed augebitur & implebitur. In qua plenitudine implebitur illud praeceptum charitatis. Diliges dominum deum tuum ex toto corde &c. Et constat vt dicit ista secunda opinio, quod hoc non intelligitur nisi de charitate secundum suam substantiam. Illa. n. sola secundum quod huiusmodi non aufertur: etsi actus eius alterius modi in diligendo quam habuit hic succedit: vt patet ex dictis. Si ergo impletur vt fiat tota: quid autem est primo ex parte: & postmodum sit totum: si illud sit secundum partem integrantem rei quantitatem sicut contingit in proposito: oportet quod hoc fiat per additionem alterius partis integrantis quantitatem quae non ponit augmentum nisi secundum rei substantiam, quod expresse insinuat glos. quae sequitur. In quae plenitudi ne &c. vt oporteat quod aliud sit plenitudo ipsa, aliud operatio quae impletur ex ipsa plenitudine. Augu stinus tamen in fine Enchi. videtur innuere quod ista plenitudo possit haberi in vita ista. vbi dicit sic. Minuitur autem cupiditas charitate crescente: donec veniat hic ad tantam magnitudinem qua maior esse non possit. Et signanter dicit hoc, ad differentiam illius quae erit in patria, de qua continuo sub dit dicens. lbi quis explicet quanta charitas erit, vbi cupiditas quam nunc coercendo superat nul la erit: Et amplius Augustinus primo Retracta. cap. vii. illud quod dixerat in libro de morib. ecclesiae, De um quem cognoscere volumus prius plena charitate diligamus: retractans exponendo ait. Melius diceretur syncera quam plena: nisi forte putatur charitatem Dei non futuram esse aiorem quando videbimus fa cie ad faciem. Sic itaque accipiatur tanquam plena dicta sit qua maior esse non possit quamdiu ambulamus per fidem. Erit enim plenior immo plenissima, sed per speciem.
VNde secundum istam opinionem quae certior est & cui magis Augustinus consentit in iam dicta auctoritate libro Retract. respondendum est argumento quod pro se implicat praecedens opinio: scilicet quod Deus dat in praesenti charitatem immeritam, multo fortius ergo & meritam. Dicendum quod charitas necessaria fuit: quia sine illa iustificatio non fit vt iustificatus pose sit mereri. In merito autem ex parte merentis simul agunt charitas & liberum arbitrium: sed plus charitas: propter quid plus meretur: vt pro quanto meretur liberum arbitrium statim detur ei ad vsum: pro quan to vero meretur charitas, reseruetur ad praemium: quod necesse non est dari sicut charitatem primam: quia sine illo poterit mereri: & forte dari non expedit: vt cum minori adiutorio liberum arb. proficiat gloriosius.
On this page