Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
CIrca secundum arguebatur, quod per se subsistens potest esse vnibile alteri. quoniam anima rationalis est per se subsistens: quia habet actum separatum. & habens actum separatum in substantia potest esse separatum. Per hoc enim ostendit philosophus intellectum separabilem a corpore, in secundo de anima. & ipsa est vnibilis corpori, vt forma & actus: quia aliter homo non esset homo per intellectum: quia res non habet esse id quod est nisi per suam formam substantialem. ergo &c.
CONtra est. quoniam per se subsistere l ll& alteri vniri siue inhaerere sunt contraria. quoniam penes hoc diuiduntur substantiae ab accidentibus. sed cum vnum contrariorum inest alicui a natura, reliquum non potest iesse eidem naturaliter. Quia autem sm se habet subsistere, hoc naturalitur haebet: & quod het alteri inhaerere, vel vniri vt fora, hoc similiter naturaliter hent. Cui ergo conuenit vnum eorum, illi nullo modo potest conuenire alterum.
AD difficultatem huius quaestionisi explicandam intelligendum: quod non fuit proposita nisi propter animam intellectiuam quam ponimus formam & actum cor poris & separabilem a corpore: & per seipsam posse subsistere. Vt igitur explicetur difficultas eius circa animam intellectiuam: sciendum quod non debemus ponere eam esse harmoniam quandam & contemperantiam humorum, vt esse eius stet infra gradum formae mixti, sicut aliqui dixerunt. Hoc enim posito non posset poni per se subsistere: sicut neque contemperantia, aut harmonia. Sed illud ponere est impossibile in aliquo genere animae. quoniam vt dicit Comment. super. vii. metaphysicae etiam de animabus eductis de potentia materiae. Manifestum est inquit animam esse additam formis complexionalibus. Sed hoc secundum rem in homine. In aliis autem ad minus secundum gradum intentionis, vt dictum est supra. vt dicit Auicenna in. viii metaphycae. Elementum per se solum non est aptum recipere formam vegetationis & animalitatis. Sed acquiritur sibi aptitudo illa propter qualitatem quo venit in illud ex commixtione. & conuenit commixtioni sine dubio aliqua conversio in aliud sibi naturale: quae cum acqui sita fuerit in complexionem: tunc receptio formae animationis erit perfectio illius acquisiti in conmixtione. Sic enim oportet semper ponere ordinem naturalem in gradibus formarum naturalium, scilicet quod forma quan to est prior & propior materiae, tanto est imperfectior: & habet essentiam & operationem, propriam imperfectio rem & magis immersam materiae: & quanto est posterior & remotior a nuditate materiae, tanto est perfectior: & habet essentiam & operationem, propriam perfectiorem, & minus immersam materiae: sed in virtute sua magis eleuatam. verbi genra formae simplices elementares: quia summe sunt materiales, virtutem moti uam omnino non habent nisi per naturam qualitatum materialium: forma vero mixti virtutem habet super omnem virtutem elementi, veluti magnes quod attrahit ferrum: vel alius lapis quod stringit sanguinem. Et super omnem formam mixti virtutem viuificam habet forma vegetabilis: qua per se ab intra habet sese transmutare secundum aliquos modos motus, vt nutritionis vel augmenti: quod nuiium mixtum inanima tum potest facere. Et ideo in vegetabilibus inuenitur primum principium vitae: licet occulte. Vltra autem omnem operationem vegetabilis se extendit forma sensibilis: vt non materialiter moueatur a veritate naturae & substantiae rerum obiectarum sicut mouentur vegetabilia, sed spiritualiter sentien do scilicet res materiales, & apprehendendo eas: & per species earum immateriales recipiendo eas in se fine materia, & agendo per hoc actiones perfectas animalis quae sunt post apprehensionem, vt sunt motus localis, & huiusmodi. & hic stat finis formarum materialium quas natura educere potest substantialiter de potentia materiae.
ET tunc restat difficultas quaestionis: vtrum scilicet sit aliquod genus formarum ma terialium substantialium perficientium materiam non eductarum de potentia materiae, & non redigibilium per corruptionem naturalem in potentiam materiae: sed sine omni materia per se potem tium subsistere. Si enim sit aliqua talis: ipsa vltima est formarum naturalium & nobilissima: & ha bet operationem caeteris magis separatam: in qua non communicat cum materiali corpore organico inquam tum organicum est, vt infra videbitur. Imaginari enim formam naturalem supe istam magis separatam quae scilicet omnino sit separata secundum substantiam, & non est actus, aut forma materiae: quae tamen habet operationem coniunctam & communem cum corpore, hoc est omnino impossibile. Nihil enim communicat actio alicuius formae quod ab ea non informatur, vt ab eo quod est actus eius & perfectio. In quo reprehendendus est Auerrois: qui animam intellectualem separatam ponit a corpore humano sensibili secundum substantiam, & conmiunctam per communionem operationis, per phantasmata scilicet existentia in virtute sensitiua, quae sunt ibi in potentia in tellectiua & in intellectu possibili actu intelligibilia, vt sit modo quodam non intelligibili species ea dem intelligibilis conueniens intellectui, & corpori humano: & per eam actum intelligendi habeat homo, & non intellectus separatus ab eo secundum substantiam, quod stare non potest. quoniam non aliter se habent phantasmata ad actum intelligendi quam sensibilia in rebus sensatis ad actum sen tiendi: quae non dicuntur vllo modo communicare cum sentiente in actu sentiendi ad hoc quod ab illis abstrahat species sensibiles. Nullo ergo modo secundum modum Auerrois homo posset communicare cum intellectu separato in actu intelligendi, ex hoc scilicet quod abstrahit ab eo species intelli gibiles. Et per hunc modum quantumcumque ponatur intellectus coniungi homini, vt motor: si tamen non communicat in apprehendendo & recipiendo in se per id quod est forma & actus eius, species actu intelligibi les, nullo modo propter intellectum mouentem dicetur communicare in eius operatione: & sic aut homo in nullo conmu nicat actionem intelligendi, aut intellectus est forma eius naturalis, aut homo erit ipse intellectus, non corpus: sed aliquid vtens corpore, vt Plato dicitur posuisse. Quod etiam stare non potest quoniam homo quicunque ratione vtens perfectissime experitur in se operationes sensitiuas: quae non possunt fieri nisi per organum quas cerrum est nullo modo posse communicare intellectui separato: quia ipse caret quantum in se est omni organo corporali. & per eandem viam cum nos post actum sentiendi & ex adminiculo actus sentiendi experimur in nobis qui homines sumus, & vt homines sumus, actum intelligendi, & hoc vt per se intelligentes, & non per accidens, sicut lignum disgregat, quia albedo existens in eo disgregat: & secundum nos totos, non secundum aliquam partem determinatam nostri neque integrantem essentiam, neque integrantem quan titatem, quemadmodum homo secundum partem suam sanatur: quia oculus suus sanatur. Operatio autem aliqua debita per se alicui principio, vt quo elicitur ab ipso, nulli per se & secundum totum conuenit nisi illud principium de ratione eius, & actus eius sit: quia nihil est in aliquo principium operandi eius per se actiones nisi sit principium formale in ipso: non est principium operandi in aliquo nisi sit principium dandi esse in eodem, vt dictum est in quaestione praecedenti.
ABsolute ergo concedendum non solum ex fide & auctoritate: sed etiam ex rectae ratio nis iudicio, quod intellectus qui est forma separata secundum se subsistens: etiam sit forma, & actus corporis & hoc naturaliter: quia homo est ens vnum per naturam per se, & non per accidens. & sic forma secundum se se parata potest alteri esse vnita vt forma & actus.
SED quomodo noster intellectus dicendus est vt possibilitatem huius vnionis ratione capiat, in hoc est tota difficultas: quae oritur ex quatuor, & ex parte intellectus, & ex parte ipsius materiae, & ex parte vnionis eorum, & ex parte operationis intellectiuae in corpore.
EX parte intellectus, quia vt dictum est intellectus in sua substantia indeterminatus debet esse: & cum nullo habere ali quid commune: quatenus omnia intelligat per indifferentiam se habendo ad omnia. Hinc autem omnis forma quae est actus ma teriae determinationem habet naturalem & proportionem ad suam materiam.
EX parte materiae est difficultas: & hoc siue ipse intellectus ponatur forma materiae immediate, siue mediante aliqua forma soali Quoniam secundum philosophum in octauo metaphysicae vbi tractat hanc quaestionem: quomodo homo sit vnus cum sit compositus ex anima & corpore: dicit quod causa vnitatis compositi ex forma & materia est quod illud idem quid primo est in potentia ab agente fiat actum. vbi dicit Comment, nec est aliquid aliud causatum ab eo in quod agit sed illud idem quod est in potentia sit in actum: cum agens extrahat illud de potentia in actum. Est ergo hoc aliquid vnum: quod primo est in potentia: & transfertur de potentia in actum. Translatio ei non largitur ei multitudinis: sed perfectionem in esse: & ideo in toto hoc est vnum in actum. Sed cum intellectus sit in homine causatum, est aliquid aliud ab eo in quod agit agens, scilicet substantia animae rationalis: quae est res alia a corpore cui infunditur, vel a materia: nec materia vel corpus per ip sam vadit in actum per hoc quod agens extrahit quod est in potentia in actum: quia non est in potentia mate riae: quia tunc esset forma omnino materialis non intellectualis neque separabilis, sicut neque sunt aliae formae materiales eductae de potentia materiae. & sic non est ibi vnum quod de potentia transfertur in actum nec est in toto vnum: quia translatio illa non solum materiae largitur vel corpori persectionem in esse: sed largitur ei aliquam multitudinem, scilicet infundendo ei ab extra id quod non erat ipsi in potentia Et sic vt videtur non fit naturaliter vnum ex anima & corpore: & sic animam rationalem habere esse separatum: & quod non est educta de potentia materiae, omnino impedit vnionem eius cum mate ria: vt sit tanquam forma & actus eius, vt videtur. Si vero ponatur materiae vniri mediante alia forma: hoc apparet magis absurdum: quia illa forma necessario dat materiae esse substantiale. Quid autem recipit aliud, vt formam & actum, nuilum habet esse substantiale de se: quia cum forma substan tialis adueniens necessario esse suum communicat illi cuius est forma, tunc in eodem essent duo esse substantialia: quod est impossibile. Aut ergo anima corpori vniri non pont vt forma, vel est in eo vt forma accidentalis.
EX parte vnionis est difficultas, quoniam sicut in natura materiae id quid est, hoc est quod non habet esse ex sua essentia nisi in potentia: sic ex natura formae id quod est hoc est quod per substantiam eius habeat esse ipsum compositum ex materia & forma tanquam id cuius dispositio per se est ipsum esse, non ipsius formae vel materiae nisi per accidens, quia habent esse in composito: cuius per se dispositio est ipsum esse, licet sit in composito a forma, & per materiam. Forma enim id quid est non est sibi actus: sed composito, sicut materia id quod est in actum non est nisi in composito: ita quod non materia nec forma id quod sunt esse habent, nec sunt ens in actum nisi quia sunt entis in actum quod per se est ipsum compositum: & propter hoc compositum est vere vnum, quoniam vt dicit Commen tator super principium secundi de anima. Si materia & forma essent in composito existentes in actum: tunc compositum diceretur vnum, sicut dicitur de rebus quae sunt per contactum, vel per ligamentum vnum. Si igitur forma & materia essent per se in actu in composito, & non communicarent esse & actus soli composito per se, tunc compositum non haberet aliter esse & actum per formam nisi sicut homo videt per oculum. Si tamen oculus dicatur videre per se, sicut dicitur sanari per se, & homo videre per accidens, quia per oculum, sicut dicitur sanari per accidens: quia per oculum: & si sic cum id quid communicatur toti per partem non communicatur alteri parti per partem illam: non enim dicimus quod manus videt per ocu lum, sicut homo videt per oculum: non esset compositum ex materia & forma vnum simpliciter: sed solum sicut aggregatum & copulatum ex materia & forma vnum simpliciter, quemadmodum liber llias vel homo si est aggregatum quid dicitur ex animali & bipede, vt dicit philosophus in. viii. metaphysicae. Si ergo aliquid natum est habere esse & actum propositum per se subsistendi in sua essentia, difficillimum videtur posse intelligi quod sit alicuius forma & actus.
EX parte vero operationis intellectiuae est difficultas. Si enim anima intellectiua est forma, & actus corporis vel materiae, actus qui ei debetur, proprie composito debet attribui. quoniam forma proprie non agit: sed compositum per formam, secundum philosophum. Intelligere ergo est actus compositi ex anima & corpore vel materia: & sic actus intelligendi non esset abstractus nec separatus a corpore & ma teria, sicut nec actus sentiendi. Et iterum: cuius est actus per se, eius est per se & ipsa potentia: poten tia igitur intelligendi debet dici per se potentia compositi: non solius animae: sicut neque potentia sentiendi di citur solius animae, sed organi in quo est compositio animae cum corpore, vt habitum est supra. Et si sic, tunc species intelligibiles reciperentur in composito, & in materia sub conditionibus indiuidualibus, & non possentesse ratio vniuersalis abstracti a materia, nec ratio intelligendi.
ISTAE vt credo sunt difficultates maiores occurrentes ponentibus formam per se subsistentem posse esse formam & actum alicuius.
SED quantuncumque nos im pugnant aduersarii negantes animam intellectiuam esse formam & actum corporis humani per suam substantiam: etsi ratione perfecte comprehendere non possumus: firma tamen fide semper tenebimus quod ipsa sit forma, & actus humani corporis per suam substantiam, vt naturalis eius forma dans ei esse substantiale per se. Quod certum est nobis a posteriori, experimento actus intelligendi adminiculo sensus, quem aparte experimur in no bis: vt dictum est. Sed a priori hoc nobis declarari non potest nisi ex naturali dispositione animae intellectiuae quam habet in ordine rerum vniuersi: qui iam supra tactus est in parte, ascendendo scilicet ab inferioribus ab vltimo entium quod est prima materia, vsque ad sensibilia per formas naturales de potentia ma teriae eductas: in quibus stat finis formarum pure naturalium: supra quas non est nisi forma quae est anima rationa lis quam omnes ponunt esse in homine, & in eius corpore quo ad totam speciem humanam: quantuncumque diuersimode ponebant ipsam esse in eo: quidam scilicet sicut motorem tantum, quo ad actus scilicet virium sensitiuarum quas cor pori communicat. Quemadmodum Plato ponebat perfectam speciem hominis esse solam animam rationalem in se perfecte sub sistentem non aliquid compositum ex anima & corpore: sed quod anima rationalis quae secundum ipsum erat ipse homo, haberet opera tionem ad corpus, qualem nauta ad nauem, vel qualem indutus ad vestimentum: vtens scilicet organis corporis ad recipiendum in eis species sensibilium: & per hoc communicando ei operationes virium sensitiuarum & abstrahendo a speciebus sensibilium quae sunt in organis corporalibus species intelligibiles ad perficien dum operationem intellectiuam: quam habet penes se: nec communicat eam aliquo modo corpori. In qua opinione Auerrois communicabat cum Platone, praeter hoc quod dicebat per animam quodammodo corpori communicari intellectualem operationem, vt dictum est: & quod dicebat vires sensitiuas non esse substantiae intellectiuae: sed formae eductae de potentia materiae in homine, quemadmodum & in brutis. quod tamen sensitiua haec in homine nobilior erat caeteris quae sunt in aliis: & propter ipsam apta erat vt communicaret cum intellectu separato intellectuali operatione: quid non posuit Plato, sicut patet ex iam dictis. Sed quocumque modo anima rationalis ponatur esse in corpore siue modo iam dicto: siue alio inferius dicendo: ipsa tamen secundum omnes media est inter formas corporales ma teriales, & formas omnino separatas: scilicet descendendo a prima forma quae est motor primus, & causa prima omnium, vsque ad infimam intelligentiam. & sic per ipsam rationalem animam diuina sapientia omnium ordinatrix superi ora spiritualia inferioribus corporalibus nectit. Vt enim dicit Dionysius septimo cap. de diuinis nomi nibus, ipsa sapientia dei est omnium factiua: & semper omnia concordans: & indissolubilis omnium & concordationis & ordinationis causa fines primorum coniungens principiis secundorum: & vnam vniuersitatis conspirantiam & harmoniam pulchram faciens. Sed quomodo fiat ista coniunctio superiorum cum inferioribus per animam intellectiuam: ipse non exprimit. Planum tamen est quod non debet intelligi nisi vt ipsa anima intellectiua aliquid commune habeat inferioribus & superioribus formis. Aliter enim quaelibet species spiritualium rerum & corporalium, eo quod media est inter ea quae sunt supra se: & ea quae sunt sub se: posset dici coniungere superiora inferioribus: quemadmodum quilibet numerus post binarium est medium coniungens superiores numeros inferioribus. Nec debet adhuc istud commune intelligi, vt sit de natura superiorum: & moueat tantum substantiam ali quam corporalem, praeter hoc quod sit forma & actus eius. Aliter enim intellectiua vltimo mouens caelos quae secundum philosophos dicta est anima caeli, aequali ratione posset dici coniungere superiora inferioribus lpsa enim secundum Auerroem coniungitur corpori caelesti, quemadmodum nobis intellectus. Amplius ergo quam secundum rationem mouendi corpus, quemadmodum Plato & Auerrois ponebant intellec coniungi corpori, debet intelligi superiora cum inferioribus coniungi per animam intellectiuam: & hoc maxime idcirco, quia fides nia nec corpora caelestia ponit animata: nec caelos moueri ex aliqua natu rali commixtione intelligentiae cum corporibus caelestibus: sed solum ponit intelligentias quas vocamus angelos, ex obedientia diuini praecepti caelis administrare motum: sicut in aliis operibus rerum naturalium frequenter administratores sunt etiam supiores eorum si nutus dei praeciperet. Omnes enim administratorii spiritus sunt, vt dicit Aposto. ad Hebraeos: caelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo seruiunt deo mutantes atque versantes. vt dicit Augustinus viii. de Trinitate. capid iilte. scilicet quod non magis naturaliter colliga tur corpori caelesti inferior intelligentia, quam superior. Amplius ergo quam secundum rationem mouendi corpus, debet anima rationalis superiora connectere inferioribus. quod non est nisi per hoc quod est forma & actus corporis. Vnde Dionysius notabiliter dicit. Fines primorum coniungens principiis secundorum, non econuerso fines secundorum coniungens principiis primorum. Vltima enim sunt materialia & cor poralia: quae esse & perfectionem habent ab alio: vt a forma & actum suo. Prima autem sunt spiritualia: quae in se sunt forma & actus subsistens. Nunc autem quid est forma & actus alterius: proprie coniungitur ei cui est forma & actus, non econuerso. Quod ergo coniungit priora posterioribus: cuiusmodi est anima intellectiua, secundum Dionysium, debet esse finis primorum: hoc est forma vltima & infima, in se se parata potens subsistere: & debet coniungere hunc finem hoc est seipsam principio secundorum: hoc est superiori & primo in dignitate & gradu naturae inter infima, corporalia. scilicet perfectibilia, & esse suum ab alio vt a persectione sua & forma suscipientia: & hoc non est nisi ponere aliquid per se subsistens: vt ani mam rationalem corpori vnibilem: vt formam & actum eius. Et ideo consideratio de anima intellectiua ad duplicem philosophum pertinet: ad naturalem scilicet inquantum est forma & actus corporis acquirens actum intelligendi ex sensibilibus adminiculo sensuum, & metaphysicum inquantum secundum se est aliquid potens actu subsistere & habere actum intelligendi per se separatum omnino per species a su periori impressas sine omni sensuum adminiculo: secundum quod dicit philosophus in secundo Physicorum. Physicum oportet cognoscere speciem, & quae sunt separatae species: in materia autem. & intelligit ani mas intellectiuas. vnde subdit ad probationem sui dicti. Homo enim hominem generat ex materia & sol. Quomodo autem se habeat haec separabilis primae philosophiae determinare opus est. Sed quomodo possit vtrunque horum conuenire naturae animae: vt hoc hominis intellectus capiat: adhuc restat explicandum. hoc enim mens humana de seipsa in corpore existens videre desiderat: eo quod per se subsistere & alteri vt formam vniri videntur ita esse contraria, quod circa idem sese non compatiuntur vllo mo do: secundum quod in difficultatibus suprapositis inductum est. Est igitur intelligendum: quod dispositio nes diuersas & contrarias eidem vicissim inesse contingit intelligi dupliciter: vel quod aeque naturaliter & principaliter natum sit idem subesse vtrique, aut quod vni naturaliter, principaliter, primo & per se tanquam illi cui natura eius requirit subesse naturali appetitu: alteri vero accidentaliter secundario & per accidens: tanquam illi cui natura eius refugit subesse: & cum est sub illo appetit naturaliter esse sub contrario: licet natura sua ex se: & ex puris naturalibus suis possit sustinere vt non sit actu sub illa dispositione quam naturaliter appetit: sed sub contraria. Primo modo impossibile est quod duae dispositiones contra riae naturales sint eidem: quoniam natura semper est determinata ad vnum naturaliter. Non enim valet naturalis potentia ad oppositum. secundum philosophum nono Metaphysicae. Secundo autem mo do bene possibile est: quemadmodum terra naturaliter, & per se habet quiescere in centro: & tamen per accidens potest expelli a centro & sursum detineri. Et per hunc modum possibile est dictas dispositio nes contrarias succedere sibi circa naturam animae rationalis: vt naturaliter quantum est de se non habeat nisi rationem formae vnitae corpori vt materiae: & non appetat ab eo separari: sed in eo permanere perpetuo: & nunquam ab eo separari: & si separetur, quod hoc sit ei accidens praeter naruram suam, secundum quod dicitur de spiritu & anima capitulo decimotertio. Quibusdam affectionibus in quadam amicitia ani ma coniungitur corpori: secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit: sed nutrit & fo uet. Sociata namque illi licet eius societate praegrauetur, ineffabili tamen conditione diligit illud: amat carcerem suum: doloribus vehementer afficitur: formidat interitum qui mori non potest: timet defectum qui per naturam deficere non potest. Et Augustinus in fine duodecimi super Gen. loquens de anima separata dicit. Inest ei quidam appetitus naturalis corpus administrandi, quo appetitu retardatur quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum caelum: Trinitatis scilicet quamdiu non subest corpus, cuius administratione appetitus ille conquiescat. Per accidens tamen & per mortis violentiam: vt supradi ctum est de morte Christi: necesse est eam quandoque a corpore hoc corruptibili & mortali separari: quia statutum est hominibus semel mori: & tunc natura sua per hoc quod est finis superiorum sustinere potest vt in se subsistat. Quid tamen praeter naturale, & per accidens est ei: quia semper habet naturalem appetitum, & inclinationem ad corpus: ita quod corpore sibi reparato per resurrectionem statim dimittit illud praeter naturale, & corpori suo summo amore se infundit: vt statum suum adipiscatur naturalem, & esse perfectum naturae suae: quid est esse formam & actum corporis. Esse enim eius separatum: non est nisi esse suum diminutum & imperfectum, & sic in esse separato non habet perfectam rationem indiuidui vel personalitatis siue eius quod est hoc aliquid: sicut angelus habet: sed diminutam valde: nec habet speciem, propriam, nisi imperfectam: quae habet rationem partis: & reducenda est ad speciem hominis compositi: sicut principia sub stantiae compositae, materis. scilicet & forma, non pertinent ad genus substantiae, nisi per reductionem. In propria enim natura considerata, non habent nisi rationem imperfectam generis aut speciei. Et per hunc modum etiam: quia anima non habet esse suum completum sine corpore nec econverso, essentialiter vtrumque per alterum completur, & comstituunt vnum compositum perfectum in esse naturae & speciei: ita quod sicut forma quae est anima rationalis, in composito habet rationem formae, & per hoc est in esse suo completo: ita etiam separata habet perfectius rationem formae: licet sub esse incompleto, quam rationem eius quod est esse hoc aliquid: quia id quid est ex sua natura, est alterius informati ua: licet non actu informans. Nec est inconueniens contraria sub tali esse incompleto simul esse in eodem. Et per hoc patet responsio ad obiectum in oppositum. Sic ergo patet quomodo possibile est vt eadem natura possit stare separata, & alteri esse vnita vicissim: Et quomodo gradus rerum, & perfectio, & ordo vniuersi hoc requirunt. Nec restat nisi respondere ad difficultates supra inductas, & patent in magna parte ex iam dictis. Quia ergo inducitur primo: quod intellectus debet esse indeterminatus: & quod cum forma determinatur & proportionatur materiae: Dicendum quod duplex est determinatio. Vna quo ad gradum naturae & essentiae. Altera quo ad dispositiones, & proprietates, & accidentia superaddenda naturae. Primo modo anima intellectiua determinata est: quia finis primorum, & per talem determinationem habet rationem formae, & est principi um dandi esse corpori coniungens prima secundis: vt dictum est. Secundo modo anima omnino indeterminata est, & hoc vt anima intelligat sicut dictum est supra. Vnde de ipsa anima dicit commentator supe principium tertii de anima. Si habuerit formam, propriam, tunc illa forma impediet a recipiendo diuersas formas extraneas: quia sunt aliae ab alia. Vnde in praecedenti quaestione determinauimus, quod nec potentias aliquas accidentales secundum se in se habet.
AD illud quod inducitur ex parte materiae, quod anima separabilis non potest esse forma materiae con stituens cum ea vnum esse: quia non extrahitur de potentia materiae: Dicendum intelligendo primum: quod secundum quod dictum fuit in tertia difficultate supra inducta, & secundum quod dicit philosophus in. vii. Metaphysicae impossibile est vt substantia vna sit ex substantiis diuersis, cum vna earum sit ens in actum. Et secundum hunc etiam modum vt dicit ibidem, duo quae sunt in actum non erunt in aliqua hora vnum in actum. Sed si fuerint duo in potentia, erunt vnum. Et huius non est causa alia: nisi quod oportet quod in eo quod est vnum compositum: non sit ni si vnum esse quod est per se compositi, & neutrius partium secundum se: sed solum secundum quod est in composito: vt est ibi inductum. Vnde vult etiam philosophus: quod non nisi compositum generatur per se. Intentio ergo philosophi ibi inducta definire est quod causa vnitatis in composito ex materia & forma, est quia sunt vnum in esse: & id quod prius erat in potentia, vt materia, sit in actu per formam quae dat esse & actum perfectum composito. quod ipsa anima rationalis non habet perfecte in se secundum se nec habuisset etiam si prius fuisset separata, & separatim creata antequam cor pori vniretur: sicut modo sunt animae mortuorum separatae secundum se ante corporum resumptionem. Non habent enim secundum se nisi actum & esse incompletum: vt dictum est: & ita in potentia respectu actus completi ipsius compositi. Et sic illud esse completum causatum in composito, vel ab eo quod producit formam de potentia materiae: vel ab eo qui animam vnit corpori creando eam, vel iterum infundendo resumpto corpore, non est aliud aliquid re in materia: neque ab esse materiae, quia ipsa materia ex se & natura sua nuilum habet esse omnino. Neque ab esse formae, quia ipsa non habet illud nisi incomplete, siue per se existat separata, secundum ponentes ani mas rationales creari ante corporum infusionem, siue sit aliquo modo in potentia actiua materiae: vt aliqui di cunt: siue nihil eius sit in materia: sed ipsa materia solummo est in potentia: vt per agens transmutetur ad ipsam, vt dicunt alii: siue nec sit in re extra nec in potentia materiae: secundum quod tenet fides catholica quod anima rationalis non praeexistit ante corpus: sed creando infunditur, & infundendo creatur. Neque ab esse compositi: quia ipsum compositum non est in potentia omnino ad esse nisi per ipsa componibilia. immo illud idem siue in ipsis simplicibus siue in toto composito quod prius erat in potentia: postmodum fit in actum: & translatio de potentia in actum non largitur ei multitudinem in esse: sed perfectionem. Nec restat hoc in aliquo, siue forma educitur de potentia materiae siue non: dum tamen solummo principium materiale eius non habet esse de se nisi in potentia pura, & forma non habeat in composito actum proprium sui esse perfectum: sed illum largiatur composi to vt dictum est. Et sic non est inconueniens: immo necessarium, quod in composito quolibet sunt plura per es sentiam differentia: vt materia & forma: quae in vno esse conueniunt. Quia autem arguitur in eadem difficultate: quod anima non potest vniri vt forma composito ex materia, & de aliqua alia forma media inter animam & ma teriam: quia tunc anima daret esse accidentale, vel essent duo esse substantialia in eodem, Dicendum secun dum iam dicta hic, & supra de esse Christi, quod si loquamur de esse naturae, sic materia & forma in quoli bet composito sunt diuersa in esse: & similiter quaecumque re differunt in eodem: vt forma quae est anima rationa lis, & forma in homine educta de potentia materiae, & materia nuda. Et sic in homine puro sunt tria differentia re in esse naturae: sed talis diuersitas secundum esse naturae non impedit quin compositum vere possit dici vnum per se & substantialiter propter vnicum esse actualis existentiae materiae & formae vnius, & alterius in composito. Quod quidem esse per se, est esse compositi, & per compositum eo- rum quae substantialiter sunt in ipso. Tale autem esse, vt dictum est, est vnum & idem, quando id quod praecedit actum vltimae formae, non habet ex se esse in actu vel non completum in aliquo esse specifico: neque similiter ipsa vltima for ma quantum in se est: immo ipsa sola perfectum actum essendi habet causare in composito: vt composi tum per ipsam perfectum actum essendi in esse specifico habeat: non ipsa ex se secundum se. Quia ergo in homine materia ipsa, vt patet, non habet esse ex sua natura: quia non est nisi ens in potentia tantum, forma etiam illa educta de potentia materiae in homine quae habet rationem mixti talis, non est nata ex sua natura dare esse alicui composito vt per se ex ea sola subsistat sine rationali: licet forma mixti sub ratione mixti alterius nata est dare perfectam rationem esse compositi in alio: sicut neque in bruto forma materiae est nata dare esse aliquod per se subsistens composito sub intentione vegetabilis talis quale est in animali abs quod intentione sensibilis: licet sub ratione vegetabilis alterius nata est dare esse perfectum composito perfecto in plantis: & sic illa forma in homine educta de potentia materiae: etsi ratione qua forma est, habet dare esse, illud non est nisi imperfectum & incompletum: non natum per naturam ibi sistere: sed expectans completionem in esse specifico per aduentum intellectus. & hoc si intelligamus prius tempore vel natura materiam perfici illa forma quam anima rationali: quid non est ponendum. Immo ponendum est quod sicut materia in na tura sua non est nata ex se subsistere omnino sine forma specifica, & non nisi per illam in composito: sic quantum est ex ordine naturae vniuersi in dispositione diuinae sapientiae qua fines primorum connexi sunt principiis secundorum: vt dictum est: nata est omnino illa forma educi per se de potentia materiae: nec habere esse naturae completum, aut incompletum in sua essentia: nec dare esse aliquod materiae nisi simul cum anima rationali extrinsecus infusa: neque similiter ipsa anima fine illa nata est dare corpori esse: licet ipsa per se separata nata est habere esse incompletum: vt dictum est. Et haec est natura rei talis. quoniam sicut in se eam habuit dispositio sapientiae dei: quoniam omnium causas deus in seipso vniformiter praeacce pit: vt dicit Dionysius immediate post assumptum verbum: & secundum quod sapientia ab aeterno dis posuit: sic & voluntas eius in naturae humanae productione ab initio ei talem naturam impressit. iuxta illud quod dicit Ambrosius in Hexameron. Natura rei voluntas dei. Et ita sicut dictum est supra quod in Christo non est nisi vnum esse existentiae actualis: sed duplex esse naturae: diuinae & humanae: quia natura humana ad actualem existentiam diuinae naturae assumpta est: & nunquam secundum se actualitatem existentiae habuit: sicut neque rationem suppositi: sic in homine puro non est nisi vnum esse existentiae actualis: licet possit assignari triplex esse naturae: vt dictum est: mate riae scilicet formae eductae de potentia materiae, & formae ab exteriori. quia materia & forma educta de eius po tentia sub actualitate quam habet compositum ab anima rationali contenta sunt: & multo fortius quam in Christo: quo ad hom scilicet quod humanitas eius quantum est de natura sua, nata erat secundum se subsistere: non au tem haec materia cum forma illa educta de eius potentia: vt dictum est. Vnde Auerrois super finem octa ui Metaphysicae dicit. Qui ponit quod anima & corpus sunt duo diuersa, convenit ei dicere, quid sit causa ligamenti animae cum corpore. Qui autem dicit quod anima est perfectio corporis: & quod corpus non existit sine anima: non sunt apud eum duo diuersa: nec accidit ei quaestio.
HIC aduerte lector: quod ponens animam & corpus duo diuersa: vt scilicet corpus per formam eductam de potentia materiae habeat seorsum vnum esse: & anima secundum se aliud esse: ille non potest dicere quod possit fieri vnum ex corpo re & anima: nisi ligamento & aggregatione quadam: vt quod homo sit corpus & anima vel anima vtens vel induta corpore non corpus animatum: sicut diceretur quod homo in esse logico & rationis sit ani mal & bipes: non animal quod est bipes: & sic non esset omnino homo vnus: nisi sicut liber llias. Ponens vero quod corpus, materis. scilicet hominis, cum forma in homine educta de potentia materiae non existit omni no fine anima: vt dictum est: sed quod anima est perfectio huius corporis dans esse in actu ipsi tanquam illi quid quantum est ex se & natura sua non est nisi ens in potentia: nullo modo apud eum sunt duo diuersa in esse, corpu scilicet & anima: sed vnum tantum: nec accidit ei aliqua difficultas aut dubitatio quomodo fiat vnum ex corpore & anima. Et non est causa erroris aliquorum in hoc: nisi quia vt dicit philosophous in fine octaui Metaphysicae quaerunt vnum & idem quod primo est in potentia, & postmodum in actum, qua si diuersum secundum quod iam expositum est. vbi dicit commentator. ld est causa deceptionis in hoc est quia ponunt idem quando est in potentia, & quando est in actum, esse diuersum: & in rei veritate est vnum. lllud enim quod fuit in potentia, est in actum: & non sunt haec duo diuersa in esse, cum anima non sit nisi esse eius quod est in potentia animatum: cum est animatum in actu. Et tunc exitus de potentia in actum eius quod est in potentia, & hoc vt per se est in potentia ad totum compositum perfectum in esse: non au tem vt est in potentia ad animam rationalem, nisi inquantum ipsa habet esse pars formalis illius com positi: & ita quodammodo per accidens: quemadmodum secundum philosophum compositum est id quod generatur per se, forma autem non nisi per accidens: & vt est pars in ipso composito. Talis inquam exitus eius quod sic est in potentia, nec habet causam nisi motorem extrahentem ipsum de potentia in actum: secundum quod expositum est iam: & cum sic est, hom. scilicet compositum ex anima & corpore, est vnum & idem: quemadmodum materia vltima & forma: vt dicit philosophus ibidem. Super quo dicit commentator. Anima cum corpore est idim: sicut dicimus quod prima materia & forma sunt idem. Et contingit in tali composito, ex materia sci licet & forma duplici, materiali & immateriali, quemadmodum in definitionibus. Quemadmodum enim secundum Auerroim super. viii. Metaphysicae vltima differentia in definitionibus quoniam continet formam, per quam ens est vnum in actum: & differentiae quae sunt ante vltimam differentiam, sunt existentes in definito in potentia tantum: ideo definitum non dicitur multiplex per multiplicationem partium definitionis: sic quia in tali com posito vltima forma, per quam est ens in actum, est vnica, & alia est in potentia tantum in composito, & similiter materia: vt dictum est. ldeo etsi illae formae multiplicarentur, non tamen esse compositi. & sic semper vnius rei vna est forma, per quam est ens in actum: per quod non excluditur quin possit alia forma illam praecedere in materia quae ex se esse non habet nisi in potentia, inquantum non est nata complere: sed tantum inchoare dispositionem esse rei vt dictum est. Et per hunc modum nullum est inconueniens: quod vnius rei plures sunt formae substantia. les.
AD tertiam difficultatem: quod forma ex eo quod est aliquid per essentiam suam, habet esse actus compo siti. cuius ergo essentia potest esse separata: cum non sit actus: nuilius est forma &c. Dicendum quod bene ve rum est quod de essentia eius quod est forma, est quod sit actus alicuius, & quod per eam illud habeat esse, & ipsa in illo. & in rei veritate, vt iam dictum est, in composito ex anima & corpore tantum est vnum esse quod est com positi per animam non animae: nisi vt est aliquid compositi: in quo si secundum se haberet aliquod esse: non esset homo vnus nisi aggregatione, neque haberet homo esse per animam aliter quam homo videt vel sanatur per oculum: vt bene inductum est. Non tamen sequitur ex hoc quod non possit habere in se esse separatum: quia etiam ipsa separata, vt dictum est, in natura & essentia sua, non est nisi forma alterius propter naturam incli nationis & dependentiae in natura sua ad aliud informandum. si enim actum non informet hoc accidit ei, & est ei praeternaturale: sed tamen possibilitas recipiendi in se tale accidens est de consideratione naturae suae super alias formas specialiter, inquantum scilicet habet esse finis primorum connectens pri ma secundis: vt dictum est. ex hoc enim debet in aliquo communicare cum formis omnino immaterialibus: vt in essentia sua poterit subsistere sine materia, licet in esse incompleto: vt dictum est, & cum formis omnino materialibus, scilicet vt per essentiam suam sit actus materiae nuilum habens esse proprium in con posito: sed quod solummo communicat cum materia esse compositi: vt dictum est. Qui ista scit discernere & distinguere scilicet quomodo anima rationalis nata est habere esse incompletum, & actum subsistendi incompletum separata: ita quod in composito nuilum actum aut esse proprium habet: sed solum habet actum & esse compositi quod communicat ei quia est aliquid compositi: ei non est difficile intelligere quomodo anima sit forma & actus materiae siue corporis per suam substantiam. Quid autem hoc sit alicui difficile, hoc est quia nescit illa discernere, aut non aduertit, aut dissimulat.
AD quartam difficultatem: quod si anima per suam substantiam esset forma & actus corporis siue materiae, operatio intelligendi quae sit per ipsam, de bet per se attribui composito: & sic actus intelligendi in homine non esset abstractus a corpore & materia: sicut neque actus sentiendi: quod est impossibile: quia formae receptae in corpore & materia non sunt vni uersales, sed particulares tantum: sicut sunt ipsum corpus & materia: quae enim recipiuntur in corpore & materia, indiuiduantur per ipsa: Dicendum quod haec est sententia aliquorum: quod operatio intelligendi non est nisi per species vniuersales abstractas ab omnibus conditionibus indiuidualibus quibus informatur intellectus, & fit in actu inquantum est intelligens. intellectus enim non intelligit, neque est in actu in quantum est intellectus, nisi informatus speciebus intelligibilium, vt habitum est supra. Species autem vels abstractae a conditionibus indiuidualibus, non possunt esse in aliquo materiali vel corporali: vt in subiecto,. quicquid enim recipitur in materia vel in corpore: per materiam, & per corpus indiuiduatur: & per hoc non habet rationem intellectualem, secundum quod dicit Auicenna in octauo Metaphysicae. Causa de hoc quod res non in telligitur materia est: & appendentiae eius non esse rei. Idcirco inquam dicunt aliqui: quod in operatione intelligendi non est possibile communicare aliquid corporale vel materiale: sed oportet quod ipsa anima intellectiua per se agat siue eliciat actionem intelligendi: vt pote propriam operationem quae sibi conuenit absque omnis materialis aut corporalis communione: & quod secundum hoc in operatione intelligendi conueniunt animae humanae & substantiae separatae omnino: qua. scilicet ambae immaterialiter & incorporaliter cognoscunt. In hoc autem differunt: quod animae humanae non habent cognitionem intellectualem: nisi rerum materialium per species abstractas a cognitione sensitiua ma teriali materialium rerum: substantiae vero separatae habent cognitionem rerum immaterialium & materialium per species naturaliter a primo impressas. Et sic dicunt quod animae humanae quamquam secundum substantiam suam sunt forma, & actus corporis & materiae: tamen quantum ad operationem intelligendi esse earum est vltra esse materiale, & corporale ele uatum, non dependens aliquo modo a corpore & materia, nisi inquantum haurit intellectualem cognitionem ex sensuali: abstrahende. scilicet. species intelligibiles a speciebus sensibilibus existentibus in phantasmate: secundum quod alias operatio eius intelligendi omnino separata est a corpore & materia, sicut operatio intelligentiae. vel suiipsius inquantum est separata.
SED huic sententiae statim obuiat inconveniens: quod actio alicuius esset magis abstracta quam eius substantia: vt scilicet quod substantia animae, per hoc quod est actus corporis & materiae, & sic transmutabilis per corpus & materiam, esset substantia sub momento temporis. Actio vero quia omni no esset abstracta a materia transmutabili, esset supra tempus: quid est ipossibile. Substantia enim potest esse ma gis abstracta quam operatio non autem econuerso: iuxta id quod di in conmento illius penultimae propositionis de cau sis inter rem cuius substantia & actio sunt in momento aeternitatis &c. vbi dicitur. Impossibile est vt sit res cuius substantia cadit sub tempore & actio sub aeternitate. sic enim eius actio melior esset quam eius substantia. hoc autem est impossibile. Vnde positio istorum continet repugnantia. scilicet quod anima humana secundum substantiam suam est forma corporis: & quod tamen operatio eius sit separata: quia operatio separata non est nisi substantiae separatae: & sic istorum opinio manifeste incidit in opinionem Auerrois vel Platonis: vt patet ex praedictis. & solum distat ab opinione Auerrois, quod ista opinio ponit quod sensi tiua sit potentia animae rationalis affixa organo: Auerrois autem ponit quod potentia sensitiua sit forma educta de potentia materiae. Solum etiam distat ab opinione Platonis: quoniam Plato posuit quod potentia sensitiua est animae rationalis: & quod sentire est propria operatio animae: licet in organo. Ista vero opinio ponit non quod operatio sentiendi sit operatio animae tantum: sed coniuncti: ex virtute. scilicet animae & organo. & sic Plato potuit po nere quod homo non est nisi anima tantum: quia omnis operatio humana secundum ipsum & sentiendi, & intelligendi non est nisi animae tantum. illud autem tantum est quod est res, quid operationes sibi proprias operatur. Ista autem opinio quia ponit quod sentire non est operatio animae tantum sed coniuncti: intelligere autem est operatio animae tantum: nea cesse habet ponere quod homo ratione suae operationis sensitiuae non est anima tantum: sed compositum ex ani ma & corpore, & quod ratione operationis intellectiuae sit anima tantum. Et ita cum principalius pertineat ad hominem vt homo est, operatio intellectus quam sensus: quoniam secundum philosophum & conmentatorem in nono Metaa physicae intellectus vnusquisque homo est, vel magis quam sensus: igitur sequitur ad illam opinionem quod homo principalius dicetur esse anima, vel intellectus: quam compositum ex corpote & anima. Contra id quid dicit philoso phus in. vii. Metaphysicae Forma hominis semper videtur in carnibus, & ossibus, & partibus similibus istis. vbi di cit commentator. Impossibile est enim hominem intelligere sine carnibus & ossibus. & in eodem. Anima est prima substantia, corpus vero materia: homo vero, quid est ex vtroque sicut totale. Illius enim opinionis falsitas patet ex hoc: quod secundum philosophum in composito actio per se est compositi ex materia & forma: vt eius quod agit licet per formam & non ipsius formae, non enm dicimus quod caliditas agit, sed ignis per suam caliditatem. Quare cum anima etiam secundum illam opinionem substantialiter sit forma & actus corporis: omnis igi tur actio cuius anima in corpore existens est principium & causa per se: debet dici actio compositi per animam, & non ipsius animae, sicut neque esse quid est in composito ab anima, est ipsius animae nisi vt est in composito: sed solummodo est per se ipsius compositi vt dictum est. Operari enim & agere non est per se, nisi eius quod per se habet esse in actum. Non solum ergo operatio sentiendi dici debet operatio coniuncti: sed etiam operatio intelligendi: vt non dicatur, proprie anima hominis intelligere: sed homo compositus ex anima & corpore per ipsam. Aliter enim non diceretur homo intelligere: nisi quia pars eius intelligeret: sicut non dicitur vi dere, nisi quia oculus eius videt: quemadmodum dictum est de eius esse: si animae per se conueniret aliquid esse: vt existit in corpore. Et haec est plane sententia Aristotelis in primo de Anima. vbi super hoc mouet dubitationem de intelligere cum aliis actionibus & passionibus animae, dicens. Habent autem dubitatio nem passiones animae: vtrum omnes sint communes: aut sit aliqua animae propria. Videtur autem nihil sine corpore pati, neque facere: aut irasci: confidere: & omnino sentire, maxime autem videtur proprium intelligere neque tamen hoc sine corpore: sed sicut recto inquantum rectum tangere accidit aeneam sphaeram secundum punctum: non tamen tangeret hoc separatum rectum. Inseparabile enim est: sic supple: licet animae accidit aliquid intel ligere per se: vt scilicet illud quod conuenit ei, cum est separata: nuilum tamen accidit ei proprium cum est in corpore. Quid etiam expressius dicit infra in eodem contra Platonem: qui posuit quod anima etiam existens in corpore moueret seipsam, sumendo motum large, pro quolibet actu animae, etiam pro actu intelligendi. secun dum quod Macrobius dicit in soluendo rationes Aristotelis quas ex ratione motus proprie dicti induxit super hoc contra Platonem in primo de anima. Dicit ergo Aristoteles. Si dolere, aut gaudere, aut in telligere motus sunt: sed moueri ab anima est: melius erit fortasse non dicere, animam misereri, aut di cere, aut intelligere: sed hominem in anima: hoc autem non tanquam in illa motu existente. & post modicum. Intelligere, amare, & odire non illius passiones: sed huius habentis illud. hoc est hominis: secundum quod habet illud hoc est animam. Bene verum est ergo, quod operatio intelligendi in homine est per se compositi, neque abstracta a materia & corpore: non tamen sicut actio sentiendi.
AD cuius intellectum sciendum,- quod in homine ex parte corporis duplex est compositio. Vna corporis inquantum corpus est & substan tia, &e haec est ex materia & forma substantiali corporeitatis quae educitur de potentia materiae disponens ad animam intellectiuam: vt habitum est supra. Alia vero est in eo compositio corporis inquantum est organicum: & hoc est non solum ex materia & forma iam dictis: sed etiam ex propriis dispositio nibus organi: quae consistit in qualitate & quantitate accidentibus: secundum quas sit media ratio & proportio ad suscipiendum in se species sensibilium: de qua dictum est supra. Nunc autem tota anima rationalis corpori composito primo modo vnitur vt forma & perfectio substantialis & principium essendi substantiam suam secundum totum, & secundum omnes partes suas organicas, & non organicas, si sint aliquae tales. Corpori vero composito secundo modo specialiter vnitur vt forma & perfectio virtua lis, & principium operandi per rationes potentiarum sensitiuarum: vt patet ex supra determinatis. Dicem dum ergo: quod tam actus intelligendi quam sentiendi hominis, vt est hominis, per animam coniuncti est: & non aliquis eo rum abstractus a corpore & materia quin sit totius compositi. Sed actus intelligendi est coniuncti ex anima & corpore primo modo: & sic non separatus a corpore quid est substantia: neque a materia: sed in ipso existens vt in efficiente, & ab ipso composito ex anima & corpore siue materia procedens. Actus vero sentiendi est coniuncti ex anima & corpore secundo modo: & in neutro est separatus a materia neque ab organo cor porali: sed aliter & aliter est coniuncti, vnus & alter: quia actus sentiendi est compositi iam dicti, elicitus ab eo per speciem sensibilem receptam in ipso composito ratione totius compositi, scilicet ex mate ria & forma educta de potentia materiae, & ex anima rationali: quae operatur & perficit dispositiones proprias organi: & quae informat organum sic compositum ratione suarum potentiarum sensitiuarum. Vnde quia per huiusmodi speciem sensibilem informatur ipsum compositum iam dictum virtute potentiarum sensitiua rum existentium in organo, vt ipsum compositum eliciat actum sentiendi, ideo actus sentiendi dicitur esse actus seu operatio hominis non solum per potentiam sensitiuam: immo per ipsum organum: inquan tum ipsa potentia sensitiua est actus per se organi: licet per animam sensitiuam radicaliter: vt dictum est supra: & etiam inquantum ipsae species sensibiles per se recipiuntur in organo corporali & dimen sionaliter, & sunt forma organi. Actus vero intelligendi est compositi praedicti per speciem intelligibilem receptam non in ipso composito: sed in sola & nuda substantia animae intellectiuae quam informat: & determinat in ea potentiam intellectiuam: vt totus homo per partem eius formalem specie intelligibili informatam virtute potentiae intellectiuae eliciat actum intelligendi propter quod intelligere dicitur esse operatio hominis solummodo per potentiam animae intellectiuam, non per aliquam conditionem materiae, aut corporis, aut organi. Et per hunc modum actio sentiendi organica est non abstracta vllo modo a corpore: quia est coniuncti ex corpore & anima: vt per se sensibilis, & hoc l corpus & potentiam, & similiter per species existentes per se in corpore. Actio vero intelligendi non est organica, ne quodmaterialis, neque corporalis: sed omnino abstracta a corpore & materia & organo corporali: non quia non sit actio totius hominis compositi ex corpore & anima: sed animae solius licet existentis in eorpore: vt dicit opi nio iam improbata, cui forte multi adhaerent credentes quod per illum modum operatio intaellectiua dicatur esse abstracta: immo est actio totius coniuncti: vt dictum est: nec quia non sit per potentiam quae est in ma teria et in corpore. immo ipsa potentia intellectiua sicut dictum est, est ipsa substantia animae quae est forma materiae: sed materia non determinat in ea rationem potentiae intellectiuae: sicut dispositio orga ni determinat in ea potentias sensitiuas: vt habitum est supra. Propter quod potentia sensitiua dicitur esse potentia non separata ab organo: sed organica et per se dispositio ipsius organi, tanquam, proximi principii eli cientis per speciem quae ipsum informat actum sentiendi, et per potentiam sensitiuam existentem in ipso organo subiectiue et radicaliter in substantia animae. Potentia vero intellectiua dicitur potentia omnino separata ab organo, et a corpore, et a materia: quia est per se subiectiue ipsius substantiae animae informatae per seipsam specie intelligibili. Et ideo operatio intellectiua di omnino esse abstracta a materia, et a corpore, et ab organo: non quia non sit per se coniuncti: vt intelligentis principaliter: et per id quod est in materia et forma corporis: cuius est anima intellectiua: sed quia sit per ipsam inquantum recipit per se species intelligibiles determinantes in se absolute po tentias intellectiuas: si tamen plures sunt in ea specie differentes: vt sic in operatione intelligendi non sit possibile communicare corpus materiam vel organum aliquod tanquam id quo homo intelligens elicit actionem intelligendi. quemadmodum oculus corporalis est id quo homo sentiens elicit actum sentiendi. Propter quod species sensibiles non recipiuntur in sensu: nisi sub esse particulari et materiali: species vero intelligibiles reci piuntur in intellectu sub esse velal et omnino spirituali. Vnde sicut secundum Auicennam in. viii. Metaphsicae causa de hoc quod res intelligibilis non intelligitur, nec est intelligibilis in actu quantum est de se, sed in po tentia tantum, materia est et appendentiae eius, non esse rei: Esse enim formale vt dicit est intelligibile: et hoc est esse quod postquam quiescit in re intelligente, sit per id rei intelligentia: sic per species intelligibiles non est intelligibilis neque vniuersalis in actu quantum est de se: sed singularis, et in potentia tantum vniuersalis & intelligibilis. Quare eius essentia: quia in materia, vel in organo materiali & corporali recipitur tanquam in subiecto: a quo cum abstrahitur & recipitur in intellectu solo non est in materia, neque in con posito ex ipso & materia: licet ipse sit in materia: iam est facta vniuersalis. & dicitur vniuersalis non quia non sit vnum aliquod singulare in natura qua est id quod est: sed propter causam quae iam dicetur infe rius. Ad cuius intellectum oportet scire quid operetur in actu intelligendi. de quo dicit Auicenna: quod scilicet id quod aptum natum est recipere: illud est intellectu a potentia: quae cum recipit illud sit intelligentia in effe ctum, & sit per hoc vnum compositum in actu ex intelligibili & principio intellectiuo: quid postquam fuerit per huiusmodi spe ciem informatum perfectum in esse intellectiuo: quid sicut habet esse per principium intellectiuum huiusmodi: vt est substantia quae est forma & actus corporis vel materiae in ipso: sic per idem principium vt est potentia informata tali specie, habet elicere propriam actionem: vt per id quid est, propria ratio eius. Actionem dico intelligendi non transeuntem in materiam: quemadmodum actio calidi quam agit ignis suo calore: sed manentem in intelligente vt propriam perfectionem, habentem solum respectum & relationem quandam ad rem intellectam, ex eo videlicet quod dicta species informans intellectum vt proximum principium eliciendi huiusmodi actum, est propria similitudo illius rei intellectae, & format siue generat in anima per ipsam actum intelligendi: immo potius totus homo intelligens per ipsam mediante actu intelligendi intentionem quandam ipsius rei intellectae quae dicitur verbum siue notitia, & quicquid est rei in anima, in qua intelligitur: videtur res ipsa indifferenter, siue praesens fuerit, siue absens, siue existens in existentia actuali, siue non existens: ita quod verus intellectus & vera scientia rei non dependet omnino ab eo quod est extra nisi per accidens, in quantum. scilicet indiget receptione specierum intelligibilium a phantasmate, quibus receptis vniformiter ma nent scientia & intellectus: qualitercumque mutetur & varietur res extra. Et ideo intelligimus & scimus cum volumus sine omni noua alteratione reali in nobis facta. vt enim dicitur in secundo de anima, non bene se habet dicere quod sapiens est in habitu alterari: cum postmodum sapiat in actum. lllud autem verbum, & quicquid est de re in intellectu: est perfecta ratio & similitudo rei extra perfecte assimilans intelligentem intellecto. vnde & dicitur ipsa veritas: quae est diminuta rei entitas, siue ipsa adaequatio rei & intellectus: quoniam adaequat intelligentem intellecto, & facit quod intellectus quodammodo sit ipsum intellectum. propter quid dicit philosophus in tertio de Anima, quod intellectus non est aliquid eorum quae sunt antequam actu intelligat, & veru. scilicet tale formetur in intellectu. quidquidem est illud quod dicitur esse verum vel: quod est vnum in anima conquiescens: vnum praeter multa, principium proximum incomplexum artis & scientiae separatum a condi tionibus materialibus omnibus & particularibus: sine quibus res extra in rerum natura non existit: & etiam a conditionibus quas intellectus ipse circa ipsum in seipso habet formare cuiusmodi sunt vni uersale, particulare, praedicatum, subiectum, & huiusmodi. Vnde est idem quid supra diximus rei conceptum simplicem absolutum: quo ad esse essentiae absolutum. & dicitur species supradicta informans intellectum vniversalis: quia est ratio concipiendi in intellectu huiusmodi intentionem, quae cum ipsa similiter dicitur vni uersalis: non quia non sit aliquid singulare vnum in natura sua quae est certitudo aliqua, & id quid est per essentiam: sed quia omnino ex certitudine sua secundum quod est per essentiae absolutum conceptum in intellectum non determinat sibi conditionem aliquam: neque quam natum est habere quo ad esse rationis, in intellectum: neque quam natum est habere quo ad esse naturae extra. Et ideo quod vniuersale dicitur, hoc est aratione huiusmodi absolutionis, & est proprie illud quod est vniuersale, quod scilicet per indifferentiam se habet ad conditionem vniuersalitatis & particularitatis: quae sunt ei ab intellectu ex respe ctum & comparatione ad particularia: sicut & per indifferentiam se habet ad caeteras omnes siue in ani ma eas habeat siue extra. Vnde dicit Auicenna in sexto Metaphysicaecapitulo nono. Haec autem forma quamuis in respectu indiuiduorum sit vniuersalis tamen respectu animae singularitatis in qua imprimi tur est indiuidua. ipsa enim est vna ex formis quae sunt in intellectum: vt dicit paulo insra. Vniuersalitas non accidit ei nisi cum ceciderit in informatione intelligibili. Et manifestum est quoniam non est possibile vt natura vna habeat esse in istis sensibilibus: ita vt in actu sit vniuersalis. i. vt ipsa vna sit communis. Et bene dicit in actum: quia natura illa quae est in sensibilibus ex se in potentia est vniuersalis: sed in actu vni uersalitas recipitur ab intellectu inquantum cadit in informatione. Intellectus enim est qui operatur vniuer salitatem in rebus: vt dicit commentator supe principium de anima. & hoc per hunc modum: quia vt dicit Auicenna, quod in anima intelligitur primo de re aliqua puta de homine illud quod est vniuersale eius aut vniuersalitas: qua. scilicet habet rationem vniuersalis praedicabilis: non est ex hoc quod est in anima absolute sed ex hoc quod consideratur ad multa vel signata vel opinata. Similiter eius singularitas huiusmodi vniuersalitati opponitur ex hoc quod consideratur ad vnicum: quia sicut idem diuersis respectibus est genus vel species, similiter aliquid diuersis respectibus est vel vel singulare. Haec igitur forma secundum quod est in anima est aliqua forma animae: & est singularis: & secundum quod in ea multa conueniunt est vniversalis. & secundum quod est vniuscuiusque rerum extra sub conditionibus indiuidualibus, est iterum singularis. Non est enim impossibile vt sit vna essentia: & accidat ei communio vel singularitas relatione. nisi enim fieret relatio ad multa, non esset conio vel participatio. Oportet igitur referri multa ad essentiam vnam: quae cum impressa fuerit ab vnico indiuiduo extra prius imaginato, non recipit postea aliam impressionem nouam ab alio: nisi secundum iudicium prioris con cepti. eius enim impressio est talis qualis est forma prioris: cum sit expoliata ab accidentibus. Sic ergo patet quomodo species in anima est vniuersale quoddam: videlicet tanquam forma: & aliquid absolutum: & ab omnibus conditionibus expoliatum existens in anima, cui accidit ratio alia vniuersalis praedicabilis & singularis sibi oppositi: comparatione scilicet sui ad supposita formae in anima concepta: ex quibus illa ratio puta vniuersalis abstrahitur. secundum quod dicit Boetius super Porphysicae. Cum genera & species cogitantur: tunc ex singularibus in quibus sunt, eorum similitudo colligitur: vt ex singulis hominibus inter se dissimilibus humanitatis similitudo co gitata fit species: quarum specierum rursus diuersarum similitudo considerata, quae non nisi in speciebus, aut eorum indiuiduis esse potest, efficit genus. itaque haec quidem sunt in singularibus: cogitantur vero vniuersalia. nihilque aliud species putanda est nisi cogitando collecta ex indiuiduorum dissimilium numero substan tialis similitudo. Genus vero collectio cogitata ex specierum dissimilium similitudine. Et hoc est vniuersale primo modo: quod est vnum de multis: cui accidit vniuersale secundo modo: per quod habet esse vnum in mul tis: & similiter singulare ei oppositum, per quod vni soli appropriatur. Non enim vt dicit Boetius super Porphyc. est interclusum vt in eodem subiecto sint ratione diuersa. Itaque vt dicit singularitati quid, & vniuersalitati vnum quid subiectum est. Quod quidem est ipsum quidquid est & proprium obiectum intellectus, vt dictum est: quid per speciem rei abstractam, vt dictum est, concipitur in anima, vt in potentia intelligendi: per quam totus homo vt per id quid est aliquod sui intelligit. Quae quidem potentia non communicatur materiae in homine vel alicui organo corporali, vt compositum ex substantia animae & materia vel corporali organo: vt sit per se subiectum potentiae qua homo potest intelligere: quemadmodum commnicat potentiam sentiendi organo corporali: vt compositum ex ipsa & organo substantialiter sit per se subiectum potentiae sensitiuae, sicut dictum est supra propter quam species sensibilis recipitur in sensu sub esse corporali & indiuiduali & materiali: species vero intelligibilis recipitur in intellectu sub esse omnino simplici & spirituali, expoliata ab omni conditione materiali & indiuiduali. Et secundum hunc modum oportet dicere quod potentia intellectiua in homine magis est abstracta quam substantia eius. & similiter quod species intelligibilis existens in intellectu habeat esse magis abstractum quam substantia ipsius animae. Substantia enim animae vere forma materialis est in materia & in corpore existens: vt actus & perfectio eius. Potentia vero intellectiua quamuis vt in subiecto suo proprio & per se sit in eo quid sic est in materia, vt dictum est: omnino tamen immaterialis est nullo modo existens in materia aut corpore: vt aliqua perfectio materiae, vel compositi ex materia & forma: tanquam habentis in se potentiam intelligendi: & quo intellectus potest dici intelligere tanquam per id quid per se vt subiectum habet in se potentiam intellectiuam: quemadmodum potentia sentiendi materialis est existens in materia & in organo corporali vt aliqua perfectio eius tanquam habentis in se potentiam sentiendi: & quo sentiens potest dici sentire, tanquam per id quod vt subiectum per se habet in se potentiam sentiendi. Non enim possumus dicere quod homo intelligit per materiam, vel per aliquod compositum in se ex materia & forma: neque per aliquod organum corporale: sed solum per ipsam animam: vt per principium formale: in hoc quod per se habet in se potentiam intelligendi. sicut dicimus quod homo sentit per organum corporale, vt videlicet per oculum: vt per partem eius integralem: qui per se habet in se potentiam sentiendi. & sic species intelligibilis per se habet esse in anima: quae est in materia & in substantia: non autem aliquo modo in materia vel composito: vt in subiecto. Species vero sensibilis non habet esse par se in anima sed in organo composito, vt dictum est. Sed forte dices, si potentia intelligendi est in ipsa anima vel potius ipsa anima: vt habitum est: & similiter species intelligibilis est ipsa anima: cum tota substantia animae non est in homine nisi in materia. Et potentia ergo intelligendi similiter & species intelligibilis non possunt esse in homine nisi sint in materia: & sic redit difficultas suprainducta. Et est dicendum: quod non simpliciter ne gandum quin potentia intellectiua & species intelligibilis aliquo modo sunt in materia. Vnde intelligen i dum quod differt aliquid esse in alio vt forma in materia, & de vt accidens in subiecto: quoniam secundum commentatorem super principium secundi de anima, aequiuoce dicitur forma esse in subiecto: & accidens. subiectum enim accidentis est aliquod existens in actum: & non indiget in esse suo accidente. subiectum autem formae non habet esse in actum nisi per formam & indiget forma vt sit in actum. Dicendum ergo quod quia omne per accidens debet reduci ad per se: & potentia atque species intelligibilis non habent esse nisi in anima vt in subiecto sicut dictum est: quod & anima est in materia. per accidens igitur solummodo habent esse in materia: & hoc non vt in subiecto: quia neque anima per se habet esse in materia vt in subiecto: sed solum vt in persectibili. Et sic bene concedendum est quod potentia intelligendi: & similiter species intelligibilis habent esse in materia per accidens vt in perfectibili non ab ipsa potentia vllo modo: neque ab ipsa specie: sed ab ipsa anima in qua illa sunt vt in subiecto. Quoniam quod per accidens reducitur ad per se, hoc contingit dupliciter. Vno modo in alio & in seipso simul. Alio modo in alio tantum. Primo modo quando id quod alicui conuenit per accidens: vt per id cui conuenit per se: natum est etiam ei conuenire per se: vt clauus mouetur localiter per accidens in arca mota per se: licet non ex se: qui etiam natus est moueri localiter per se extra arcam. Secundo modo quoniam id quid convenit alicui per accidens per se non est natum eidem conuenire: vt color mouetur localiter per accidens in corpore moto per se: qui non est natus moueri per se extra corpus localiter. Secundum hoc dicendum in proposito: quod po tentia intellectiua, & similiter species intelligibilis habent esse in materia vt in persectibili per accidens vt per animam in qua sunt: quid est eius perfectio per se. & hoc reducendo per accidens ad per se in alio tantum. quoniam potentia intellectiua & species intelligibilis nullo modo nata sunt per se materiam perficere. & sic nullo modo possunt ei inesse per se vt per fectio perfectibili. vt accidens autem in subiecto: similiter nullo modo omnino possunt ei inesse: neque per se neque per accidens, quia quid per se vel per accidens est in materia: vt accidens in subiecto: necessario indiuiduum est: & hoc aliquid materiale. Vnde dicit Auicenna in octauo Metaphysicae. Quod prohibet rem intelligi est hoc quod ipsa est in materia, &e in eius appendentiis. Hoc etiam, vt continuo subiungit, prohibet ne sit intelligentia, hoc est intellectiuum. & hoc vel vt ipsum secundum se intelligat: vel vt sit quo intelligit id in quo est. Sed quod aliquid sit in materia vt perfectio in perfectibili: hoc nullo modo prohibet quin sit principium intelli gendi in composito: cuius est pars: nisi sit forma totaliter comprehensa a materia secundum suam sub stantiam, & ei immersa: sicut sunt formae eductae de potentia materiae: quae nullam habent in se potentiam ni si communicatam materiae: ita quod totum compositum sit per se subiectum eius: vel nisi sit omnino comprehensa a materia, & ei immersa secundum suas potentias quas communicat corpori: sicut anima hominis communicat corpori vires sensitiuas: vt dictum est: vel sicut contingeret si anima haberet materiam partem essentiae suae. Sed hoc quod aliquid est actus materiae, impedit omnino ne in materia habeat actum intelligen di proprium separatum tanquam agens principale, & sic facit quod anima ipsa non sit quod intelligit: sed to tum coniunctum, & quod anima sit solummodo id quo intelligit coniunctum: facit etiam quod licet habet homo immaterialem operationem intelligendi per suam animam: quod tamen non habet illam sine adminiculo corporis, inquantum ipsam acquirit per species intelligibiles a speciebus sensibilibus abstractas. Et per hunc modum, quia operatio intellectus non completur nisi per organa corporis: licet ipse non sit virtus organica: naturale tamen est ei vniri non cuicumque corpori: sed organico tantum. Et sic definitio illa quod anima est actus corporis organici: potest etiam attribui animae quo ad partem intellectiuam: licet aliter quam quo ad partem sensitiuam: vt patet ex praedeterminatis. Haec anima ergo humana ex eo quod non habet materiam partem suae essentiae: neque potentiam suam intellectiuam organo corporali velut subiecto communicet: neque est omnino materiae immersa: vt de eius potentia educta: sed est tanquam forma altior excedens potestatem materiae, & immediate a primo agente producta in materia: ex hoc habet quod ipsa excedit quo ad aliquam potentiam suam capacitatem materiae: ne ei vim illam communicet: licet sit forma & actus eius scilicet quo ad illam potentiam qua est principium actus intelligendi: & tamen compressa est a ma teria quo ad alias potentias: sensitiua scilicet quas communicat corpori & materiae vt dictum est.
On this page