Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

CIrca secundum arguitur, quod in peccato omissionis sm quod distinguitur contra peccatum conmissionis, non requiritur aliquis actus positiuus, quia contingit peccare peccato conmissionis faciendo contra precepta negatiua dupliciter: & quantum ad actum exteriorem, cuiusmodi est furari: & quantum ad actum interiorem, cuiusmodi est concupiscere. Sicut enim dicit lex, non furaberis, sic dicit non concupisces. Cum igitur peccatum omissionis sic se habeat ad praecepta affirmatiua, sicut se hent peccatum conmissionis ad praecepta negatiua: consimiliter ergo contingit dupliciter pecca re contra praecepta affirmatiua peccato omissionis, & quantum ad actum exteriorem qui est non facere quod tenetur, & quantum ad actum interiorem: qui est non velle facere illud. sed ambobus concurrentibus non requiritur ad peccatum omissionis aliquis actus po sitiuus. ergo &c. Contra. m Augustinus de libero arbitrio, peccatum ita est voluntarium quod si non esset volunt: rium non esseti peccatum. sed non est voluntarium sine actus positione. ergo &c.

EIco quod in pura negatione absque omni positiuo non consistit ratio peccati, quia peccatum non habet rationem purae negationis: sed potius priuationis scilicet modi speciei & ordis. Priuatio autem necessario requirit subiectum. secundum philosophum. iiii. &. ix. Metaph. in hoc ei priuatio differt a negatione. & sic peccatum omissionis necessario requirit aliquid positiuum. Vnde qui omnino nihil cogitat & nihil vult, vel agit, aut forte non habet omnino vsum liberi arbitrii, pro illo tempore & hora nihil omnino potest peccare nisi ex ordine ad aliquem actum positiuum: in quo sicut in radice demeruit quod si in tali tempore & hora aliquid faceret non faciendum, vel omitteret faciendum, ei imputaretur. & hoc quemadmodum suffragia viuorum prosunt defunctis pro quanto meruerunt dum viuerent quod sibi valere possent si fierent, quae si fiunt, sunt merita eorum ex radice operis quod fecerunt viui. Vnde dico quod peccatum omissionis nullo modo potest consistere in pura negatione. Nec tamen dico propter hoc quod ratio peccat omissionis est in positiuo actum nisi sicut in radice: sed solummo in ipsa actus negatione siue omissione. Non est enim peccatum omissionis in illo positiuo nisi sicut in radice: vnde traxit omissio actus quod habet rationem peccati. quemadmodum ratio meriti consistit in actu quem facit viuus, non vt in subiecto, sed vt in ra dice: a qua habet quod deputatur mortuo in actu quem mortuus fecit viuus. et quemadmodum peccatum homicidii commissum in ebrietate, vt in subiecto consistit formaliter in ipso actum occidendi, vt in radice autem in actum potationis quo se inebriauit, in qua radice est cauam illius omissionis. & quia radix non est cauam vitiosi nisi ipsa in se sit vitiosa, necesse est quod si sit peccatum in omissione quae ad actum omissum, quod est sit peccatum i conmissione quo ad actum exercitum, vt sm hoc numquam possit esse vnum peccatum omissionis sine alio commissionis. Vnde si aliquis in nullo actu exercito delinquaret vllo modo, aut ille non esset omnino causa & radix omissionis, aut illa omissio non deberet imputari in peccatum omittenti: sed excusaretur per inuoluntarium ex ignorantia inuincibili. Sed est aduertem dum quod ille actus positiuus in quo sicut in radice est cauam omissionis, vel potest esse actus volendi terminatus ad negationem siue omissionem eius ad quod quis tenetur, licet non sine aliquo termino positiuo, puta quando aliquis omittit honorare parentes, quia vult hunc actum omittere, siue quia vult non honorare ipsos, eo quod vult seruare pecuniam qua deberet eos honorare. Talis enim ex hoc quod vult hoc, committit, & ex eo quod non fax cit id quod terminat negatiue actum volendi, omittit. vel potest ille actus qui est radix omissionis esse aliquis alius actus principaliter explicitus siue exercitus aut imperatus a voluntate: puta studium per quod detinetur intellectus intentus circa vnum, vt non possit se conuertere ad cogitandum de faciendo id ad quidquis tenetur, & quando tenetur. qui quidem actus studendi, licet sit licitus sim se, & per alio tempore in ipso non esset aliquam conmissio, committit tamen voluntas in eo quod intellectum tenet in tali attentione propter circunstantiam temporis in quo deberet esse attentus ad faciendum id ad quod tenetur, & dimittere pro illo tempore actum sm se licitum ad quem non tenetur. & ideo simul cum isto actu positiuo in quo incidit peccatum conmissionis, simel incidit interpretatiue actus voluntatis praedictus, quae scilicet vult omittere. In eo enim quod vult intellectum esse tam intentum studio quod non potest convertere se ad considerandum quid aliquae faciendum est, vult interpretatiue omittere illud quod faciendum est. & sm hoc concedenda est ratio ad secundam partem adducta. Ad primam quod omissio potest fieri & quae ad actum exteriorem & interiorem siml, sicut & commissio: dico quod verum est: immo necessarium est quondocumque omissio reducitur ad commissionem in alio actu positiuo quam sit actus volendi. Sic enim omittens quod te netur facere exterius, est omittit cogitare de illo & velle id facere interius. Sed omitti potest istud velle Vno modo negatiue omnine scilicet quia non vultire: & ex hoc nullum est peccatum eo quod in pure negatiuo non consistit peccatum Vnde quo ad hoc non est simile de peccato conmissionis & omissionis: sic tamen processit argumentum. Alio modo priuatiue scilicet quia vult non hoc: ratione tamen alicuius positiui semper, vt dictum est. Sed cum reducitur ad ipsum actum volendi, tunc non est proprie nisi omissio actus exterioris non interioris, quia ipse actus exterior negatur: & actus interior omissus potius est priuatio quam negatio, quamquam ergo duplex sit omissio quandoque: ambas tamen oportet reducere ad aliquid po sitiuum in quo est per se commissio secundum dictum modum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24