Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
SEquuntur quaesita pertinentia ad homines fideles pro statu huius vitae. vbi quae rebatur vnicum pertinens ad habitum virtutis: vtrum. scilicet prudentia possit generari si ne generatione virtutis moralis. Et plura alia pertinentia ad exercitium actus.
CIRca illud vnicum arguitur quod prudentia possit generari fine virtute morali: quia dictante recta ratione aliquid faciendum: voluntas potest non eligere illud cum effectum: & qua ratione hoc potest fieri semel ex parte intellectus, & similiter ex parte voiuntatis: eadem ratione & pluries. sed hoc faciendo generatur prudentia in ratione sine generatione virtutis moralis in voluntate: quia in ratione conseruatur generatiuum virtutis: in voluntate vero generatiuum vitii. ergo &c.
CONtra. si sic esset, tunc virtutes non essent comnexae cum pru dentia: quod est contra philosophum. vii. Ethicorum. Sequeretur etiam quod essent contraria in eodem: scilicet vitium in vo luntate: quod non remouetur vno actum: & prudentia generata fine morali virtute.
DIco quod duplex est prudentia in hominis intellectu practico. Vna naturalis: quae est origo alterius & principium acquiren di illam. Alia vero acquisita. Prudentia illa naturalis est naturale iudicatorium circa operabilia in in tellectu practico: sicut est naturale iudicatorium circa speculabilia in intellectu speculatiuo, quod est quaedam speculatiua naturalis. de qua dicit Augustinus. x. de trinitate in principio. Nisi breui ter impressam in animo cuiusque doctrinae haberemus notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus: quia rem omnino incognitam amare nullus potest omnino. & philosophous dicit. ix, me taphysicae. Necesse est vt addiscens habeat aliquid de cognitione: quia non mouetur aliquid ad aliquae ni si habeat aliquid in se de eo ad quod mouetur. Vbi dicit Commentator id est omne quod generatur & sit aliquid, impossibile est hoc fieri nisi habeat aliquid naturaliter ex eo quod habebit in postremo. verbi gratia: quoniam citharizando cithazcedi simus: & impossibile est vt citharizet aliquis nisi ha beat aliquid de arte citharizandi. Et ideo asinus non addiscit citharizare: nec homo qui non est natus citharizare. De prudentia autem naturali circa operabilia, dicit Hieronymus in epistola ad Demetriadem. Bonum generaliter cunctis institutum est. Est enim in animis nnis naturalis quaedam, vt ita dixerim, sctintas: quae velut in arce animi praesidens exercet boni malique iudicium: & vt honestis rectisque actibus fauet, ita finistra quae que opera condemnat. Et sicut se habet in hoc ex parte intellectus quod in ipso sunt quaedam seminaria scientiarum: sic se habet ex parte voluntatis quod in ipsa sunt quaedam seminaria moralium virtutum: quia vt iam dictum est, aliter impossibile esset vt ad ipsas acquirendas moueretur. Dicta autem prudentia naturali intellectus practicus ab initio primitiuo operis determinat ea quae sunt ad finem: sicut voluntas dictis principiis seminalibus virtutum moralium determinat & praestituit ipsum finem. Cumque autem volum tas ab initio praestituerit finem: & intellectus practicus id quod est ad finem: & hoc ante operis inchoationem: tunc voluntas incipiendo operari incipit velle ic quod est ad finem: & operando illud tendere in finem. Sic autem operante voluntate incipit generari virtus moralis in voluntate: & incipit intellectus practicus ex opere voluntatis experiri in singularibus operabilia: qualiter possint & debeant operari & dirigi in fi nem: & statim incipit generari prudentia practica in intellectum: & tunc intellectus per id quod naturaliter sibi est insitum simul, & per id quod sibi ex primo actu est acquisitum, praestituit ad operandum ad finem: & vo luntas illud eligit & operatur vt prius: & augetur virtus moralis in volutate & prudentia in intellectum: & sic deinceps vsque ad perfectionem habituum. Et ideo dico quod mixtim generatur virtus moralis cum prudentia practica, quae vere practica est dicenda: ita quod vna earum nullo modo sine altera generari potest: & secundum rationem eiusdem mensurae: vt quantum quisque acquirit de virtute morali, tantum acquirnt & de prudentia. & per hoc necesse est omnes virtutes in prudentia esse comnexas: secundum quod hoc alias in quaestio ne quadam de virtutum connexione latius declarauimus, quinto Quolibet quaestione. xvi. &. xvii. & se cundum hoc bene procedit prima pars rationis ad secundam partem quaestionis.
AD rationem in contrarium quod A qua ratione semel recta ratione iudicante aliquid agendum voluntas potest illud non eligere, eadem ratione & pluries: Dico quod falsum est: quia cum primo eligit contra rectam rationem, inficitur vitio: a qua infectione vo luntatis statim incipit obscurari ratio & obliquari a sua rectitudine: & sic incipit deficere a rectitu dine iudicii gradatim & interscalatim quousque voluntate in vitio obstinata ratio sit excaecata. Et vi dentur talia bona simpliciter ad qualia voluntas est infecta: & iudicat opposita principiorum in moralibus esse eligenda. dicente Grego, nono moral. super illud lob. Vir vanus in superbiam erigitur. Aleuibus (inquit) malis incipiens cum ad grauiora peruenitur: vanitas mentem obnubilat: iniquitas caecat, quia vt di cit libro. xi. moralium, iuxta mensuram vniuscuiusque peccati, intelligentiae caecitas generatur. Quia assumitur A in secunda parte rationis in contrarium: quod nisi simul generarentur virtus moralis & prudentia, essent simul contraria virtus & vitium in eodem: Dico quod reuera simul generantur: sed hoc potest intelligi duplici o ter. Vno modo sic quod in primo actu quo intellectus experitur operanda generetur prudentia quo ad substantiam: licet sub ratione incompletissima: & in primo actu voluntatis similiter moralis virtus sub ratione dispositionis incompletissimae. Alio modo sic quod nihil virtutis quod natum est fieri dispositio vel habitus generatur in primis actibus: sed solummod dispositio aliqua, quae tamen non est nata fieri habi tus, quae est difficultatis ad bonum amotio, quae est annexa habitui vitioso. Quae cum sufficienter fue rit amota & subiectum per hoc factum est quasi materia: quae est necessitas ad vitii corruptionem & virtutis generationem: tunc primo generantur simul prudentia & virtus moralis. Sed si ita est, vt dicitur in isto secundo modo, vera actio per se terminaretur non ad aliquid positiuum sed solum ad priuatiuum: quid est contra naturam rei,. quia semper agens & patiens etsi sint in principio contraria, in fine tamen sunt similia: & ideo quantum amouetur de contrario, & terminatur actio ad aliquid priuatiuum: tantum necesse est vt generetur de simili: & terminatur ad aliquid positiuum: quod etsi illud non sit forma principaliter generanda, est tamen ali qua dispositio positiua manens cum illa: vt est caliditas quando generatur de aqua ignis: ita quod in tali trasmu tatione terminatur actio per se ad positiuum: per accidens autem ad priuatiuum. & sicut hoc contingit in naturalibus: sic & in voluntariis. Sed in generatione habituum non est dare aliquid positiuum generari per quid cum amotione contrarii subiectum fiat quasi materia quae est necessitas ad habitum, nisi ipsam dispositionem quae nata est fieri habitus. ergo &c. Quod plane patet per hoc: quod in hominibus in statu innocentiae habitus fuissent generati consimiliter secundum modos agendi intellectus & voluntatis licet ibi expeditius: & tamen ibi non fuisset omnino aliqua difficultas ex vitio amouenda. Dico ergo quod secundum quod alias determinaui, in primo actu generationis habitus generatur id quod natum est fieri habi tus completus per augmentum ex cunctis actibus sequentibus. Et quid assumitar: quod vitium non remoue tur vno actu: verum est. attamen remittitur secundum modum eius: & id quod natum est fieri habitus generatur & augmentatur. Et quod ex hoc concluditur: quod tunc contraria simul sunt in eodem: Dico quod hoc est necessarium in omni generatione & corruptione formarum recipientium magis & minus: citra tamen ipsorum excellentias in quibus sese non compatiuntur: vt dictum est supra. citra enim suas excellem tias omnia talia sese bene compatiuntur.
On this page