Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
Irca quintum arguebatur: quod caeteris paribus maioris perfectionis esset viuere de labore manuum quam de euangelio aut de mendicitate: quia per hoc repelluntur perseudo. ii. Corinth. xi, non grauantur subditi & ad bonum prouocantur suo exemplo. Act. xx. &. ii. Thessa. iii. & a malo reuocat. i. Corinth. ix. & vt haberet vnde viueret: & vt vnde viuerent infirmis ministraret. Actu. xx. propter hoc. no conmendat Augustinus Paulum super caeteros apostolos qui vixe runt de euangelio: & super multitudinem credentium quae tunc vixit de mendicitate. ergo &c. Quia de euangelio viuere sit perfectius: arguitur: quia per hoc expeditius & sine impedimento exequitur opus euangelizandi. tempore enim laboris & mendicationis non potest homo vacare euangelio: & sic ab illo retraherentur. Quia viue re de mendicitate sit perfectius arguitur: quia in hoc imitatur Christus qui dixit in psal. Ego mendicus sum. Glos. Dicit de seipso. Item in hoc est maxima humiliatio, & ita maxima perfectio. Philip. ii. Humiliauit semet ipsum. Omissis illis qui non laborant, neque volunt laborare propter otii solatium: vt sunt validi mendicantes, qui nec seruiunt euam gelio, nec diuinae contemplationi insistunt, quibus malum est non laborare, & non de labore viuere: & quibus non licet mendicare: nec debet eis eleemosyna dari: dicente Augustinus in epistola ad Vincentium. & habetur. v. q. v. Non omnis. Vtilius esurienti panis tollitur si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis frangitur vt iniustitiae seductus acquiescat. & hoc vt dicit in fine de opere Monacho. ne peruersa misericordia magis eorum futurae vitae noceat quam praeseti subueniat. Vel qui non laborant, neque de labore viuere volunt propter opulentiae praesidium, nec euangelio seruiunt, nec contemplationi vacant: quibus licitum est non laborare: sed non licet eos mendicare. Vnde Hiero. ad Damasum Papam: & habetur. xvi. quid i. Quoniam quicquid. Qui bonis parentum & opibus sustenta ri possunt, si quid pauperum est, accipiunt, sacrilegium incurrunt & committunt: & per abusum talium iudicium sibi manducant & bibunt. Vnde nec talibus eleemosyna danda est. dicente eodem ad Demetri. Da pauperibus non diuitibus, non propinquis, non ad luxuriam: sed ad necessitatem: siue ille sit sacerdos siue cognatus si ue vicinus: nihil in illo aliud consideres quam paupertatem. talibus autem perfectius esset de labore viuere. dicente eodem ad eandem. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est: quia deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est: vt per occasionem operis nihil aliud cogites quam quid ad domini pertinet seruitutem. Simpliciter lo quor: quamuis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud deum erit praetiosius, quam quid manibus tuis ipsa confeceris, vel in vsus, proprios, vel in exemplum virginum caeterarum. Vel qui non laborant nec de labore viuunt propter corporis debilitatem: nec euangelio seruiunt etiam si saeculares & de statu contemplantium non sint. ta libus. enim non esset bonum laborare, nec de euangelio viuere debent. Vnde nihil est eis melius quam viuere de mendici tate: & talibus praecipue dandae sunt eleemosynae, maxime quando parati sunt laborare, & victum acquirere pro posse suo dicente Augustinus de opere mona. Proptur occupationes seruorum dei vel infirmitates corporales quae omnino deesse non possunt, non solum permittit apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus: sed etiam saluberrime hor tatur. Sub dicta autem infirmitate etiam comphendo operandi insolentiam vel imperitiam. Si vero habens corporis infir mitatem alias euangelio seruit, perfectius est tali viuere de euangelio quam de labore vel de mendicitate: qualis erat Timotheus. de quae dicit Aug.s ibidem supra. Timotheum quem sciebat corpore infirmum: quia in opere manuali labo rare non potuit: ne forte cum indigeret & nollet vti victu quotidiano ab eis quibus euangelium mistrabat, ali qua sibi negotia quaereret quibus animi eius implicaretur intentio, Paulus sic hortatur scilicet Nemo militans deo &c. Hic ne angustias pateretur dicens: Fodere non valeo: mendicare confundor: adiuxit. Laborantem agricolam &c. vt intelligeret necessarium sibi sumere ab illis quibus militabat, non esse mendicitatem sed potestatem. Nec tantum ad opus manuale infirmos aegritudine corporis reputamus inidoneos: sed etiam dissuetudinem operandi habentes & imperitiam. de quibus dicit Aug. ibidem. Siqui saltem habebant aliquid in saeculo quo facile fine opificio sustentarentur, & conuersi ad dominum indigentibus dispertiti sunt, & credenda eorum infirmitas est & ferenda solent enim tales non melius sicut multi putant, sed quod est verum languidius educati laborem operum corpo ralium sustinere non posse. & sic talibus melius est mendicare. Si tamen quoquo modo possunt, perfectius est se labori exponere. dicente Aug. ibidem. Illi qui relicta vel distributa opulentia inter pauperes Christi numerari voluerunt quamquam tam magnum deferentibus vicem sustinendae vitae eorum res ipsa & fraterna charitas debeat, tamen si et ipsi manibus operentur, vt pigris auferant excusationem, multo misericordius agunt quam cum omnia sua indigentibus diuiserunt. Quia si nolunt, quis audeat cogere: quibus tamen inuenienda sunt opera in monasterio etiam si corporali functione liberiora: sed vigilanti administratione curanda sunt: vt nec ipsi panem suum quoniam comomnis iam factus est, gratis manducent. Omissis igitur praedictis tribus generibus hominium, nunc dicendum de validis qui ratione status propriis rebus carere debent, & diuinis operibus vacare: vt non quaerant otium sicut primi, nec habere proprium si cut secundi, nec sunt infirmi sicut tertii. qui quidem validi sunt praelati ecclesiae & religiosi. Praelati quidem qui soli potestatem habent viuere de euangelio: qui & possunt viuere de labore aut de mendicitate: quia vt dicit Au gust. de opere mona, quae dicta sunt quod de euangelio viuerent non iussa sed permissa sunt. Et vt dicit contra Adimantium, quod ait Despens, Nolite portare aurum neque argentum neque nummos in zonis vestris, non ista iussa: sed permissa esse apostolis, ex hoc intelligitur quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quaerebat: ad hoc dixit omnia illa ne portarent: vt vbi opus esset ab eis acciperent qui annunciabant regnum dei in militia vestra, nec in crastinum cogitaremus: quia non propter ista temporalia quae pertinent ad crastinum: sed propter illa sempiterna vbi est semper hodiernus. Religiosi quidem qui non habent potestatem viuendi de euangelio tantum vt spirialiliter operantes manducent panem suum a corporali labore gratuitum: qualem potestatem viuendi de euangelie scilicet habent praelati ecclesiae maiores & minores eis datam in apostolis & discipulis secundum Augustinus de opere mona. sed solummo habent potesta tem viuendi de labore, aut de mendicitate: vt sic restringatur quaestio ad illos qui sunt in statu perfectionis exercendae: vt sunt praelati: siue in statu perfectionis generandae: vt sunt religiosi, & quicumque viuunt de bonis communibus ecclesiae. Et videtur mihi hic in primis distinguendum esse de non labore siue de non laborantibus neque viuentibus de labore. dico manuum. de quo loquitur Augustinus libuo de opere mona. circa existentes in statu perfectionis generandae qui sunt religiosi, sic in persona illorum dicens in principio libro Non de opere corporali: in quo vel agricolae vel opifices laborant: praecepit Apostolus. i. Thess,. Qui non vult operari non manducet, non enim potest esse contrarius euangelio: vbi ait dominus Matth. S. Ne solliciti sitis &c. vt nos curis opificum oneraret, quaeproptur opera spiritalia debemus accipere &c. Et respondens eis Augustinus subdit. Superflue conantur sibi & caeterl caliginem obducere. & infra. Denunciamus inquit, quoniam si quis non vult operari non manducet. audiuimus. n quaosdam ambulare inter vos inquiete nihil operantes &c. Quid ad haec dici potest: de talibus inquam qui quantum est in se parati sunt laborare: tamen propter maius meritum in di uino opere spiritali laborare. scilicet corporaliter omittunt: Distinguo: quod quidam horum non laborant propter contemplationis complementum vt contemplatiui: quidam propter proximorum negotium: vt praelati actiui. Et de primis distinguo: quia aut sunt tales quod ex se exercere possint multiplici genere contemplationis quae sunt lectio oro & meditatio: vt cum lassati fuerint in vno, mutatione laboris refocillentur in alio: & sic persistere possint in continuo exercitio contemplationis, aut non. Et de primis iterum distinguo: quia tales aut victum suum minori sollicitudine acquirerent mendicatione aut manuum labore, aut econverso. Et dico quod semper maioris perfectionis est acquirere victum mi nori sollicitudine in istis: & similiter si comparentur labores manuum inter se: & similiter si mendicitates comparentur inter se, semper maioris perfectionis est acquirere victum suum illo modo in quo est minor sollicitudo: & secundum vtrumque modum quaerendi paucissimis debent esse contenti: quia minor est sollicitudo in quaerendo pauca quam multa. vnde de talibus in quaerendo victum mendicitate dicit Augustinus de moribus ecclesiae. Secretissimi ab omnium hominium aspectu pane solo qui eis per certa interualla temporum affertur, & aqua contenti desertissimas terras incolunt perfruentes colloquio dei, cui puris mentibus inhaeserunt, & eius pulchritudinis contemplatione beatis simi. De aliis vero qui quaerunt victum manuum labore, dicit ibidem. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur qui contemptis mundi huius illecebris, in conmunem vitam castissimam & sanctissimam congregati si mul aetatem agunt viuentes in oronibus, in lectionibus, & in disputationibus, nulla superbia mundi, nulla parui cacia turbulenta, nulla immunditia liuidi: sed modesti verecundi pacati concordissimam vitam intentissimam in deum gratissimum munus ipsi offerunt: neque quisquam possidet, proprium: nemo cuiquam onerosus est: operantur ma nibus ea quibus & corpus pasci possit, & a deo animus impediri non possit &c. Caeteris autem paribus quae perti nent ad sollicitudinem in quaerendo victum labore vel mendicitate, semper in talibus perfectius est quaerere victum labore manuum quam mendicitate: vt patet supra secundum Hierony. ad Demetriadem. & secundum Augustinusm de forti muliere. Operari carne, & non spiritu, vtile non est: operari autem spiri tu & non carne, pigrorum est. Vnde secundum Hiero. ad Heliodorum, apud graecos philosophos ille laudatur qui omne quo vtebatur manu sua factum gloriatus est. Propter quid dicitur in Psal. Labores manuum tuarum quia m. b. e. &. bt. e. In quo casu intelligo illud dictum Augustinus de opere mona. Quid agant, quando operari corporaliter nolunt, cui rei va cent scire desidero. Oroni inquiunt psalmis lectioni & verbo dei. sancta plane vita: sed si ab his auocam di non sumus: nec manducandum est: nec ipsae escae quotidie sperandae. Si autem ad ista vacare seruos dei certis interuallis temporis necessitas cogit: cur non & praeceptis apostolicis obseruandis aliquas partes temporum deputemus: Si autem contemplatiui non sunt tales vt possint stare in continuo exercitio contemplationis, distinguo: quod aut alii confortes talium qui possunt stare in continuo studio contemplationis indigent continuo auxilio tempore vacationis suae, aut non. Si sic, distinguendum est vt iam supra distinctum est de illis, & eodem modo defi niendum. Si non, dico quod perfectius esset talibus laborare manibus quam mendicare. Hic dicit Hiero. ad Rusticum. Fac aliquid operis: vt semper diabolus te inueniat occupatum, manus operetur cibum, & animus lectione saturetur. In desideriis est omnis otiosus. Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent: vt nullum absque opere & labore suscipiant: non tam perper victus necessaria qua perper animae salutem ne vagetur. & Augustinus de opere mo. Cum ad Titum scriberet CAplstolsc.lic dicens. Xenam legisperitum & Apollo sollicite praemitte: vt nihil illis desit: vt oninderet vnde nihil de esse deberet continuo subiumxit. Discant autem & vri bonis operibus praeesse ad necessarios vsus ne sint infructuo si. Et hoc est vt caeteri fratribus non laborantibus de labore illorum necessaria mistrentur, & siquid desit a fidelibus mendicatione suppleatur. dicente Augustinus de opere mona. Suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium quod laborantibus & aliquid vnde victum transigant operantibus propter infirmitates aliquorum corporales & propter ecclesiasticas occupationes vel eruditionem doctrinae salutaris, deesse putauerint. & infra. Ad hoc enim illa bona opera fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent: vt ii a quibus ad erudiendum animum ita va catur: vt illa corporalia geri non possint, non opprimantur egestate. Et sic viuere communitatem de labore aliquorum inter illos, puto esse perfectius quam viuere de quacumque mendicitate vel quotidie prouidenda, de quali vi uunt aliqui religiosi, vel hactenus per deuotionem populi prouisa, de quaeli viuunt monachi & canonici. Illo enim modo viuere de labore: etiam non laborantibus, non est viuere de mendicitate: quia omnia eorum facta sunt commnia dicente Beato Aug. ibidem. Quo animo debet esse in republica sua ciuis caelestis: nisi vt id ipsum quid propriis manibus elaborat, commune habeat cum fratre: & si quid ei defuerit, de communi suppleat: Vnde secundum hunc modum illi quibus apostoli, & discipuli qui erant de illa communitate, cuius erat cor vnum & anima vna & omnia eis communia, ministrabant spiritalia, etiam debitores erant temporalium illi communitati. Vnde apostoli non proprie accipiebant de mendicitate: sed potius de potestate, quod Paulus & Barnabas illis attulerant de collectis factis ex gentibus. dicente Augustnum ibidem. Quia vtiles fuerunt gentibus quae ab idolorum cultura voca bantur, debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. & addidit quare. Si enim spiritalibus eo rum inquit communicant gentes, debent & in carnalibus ministrare eis. Quapropter illi qui omnimode contemplationi secundum praedicta vacare possunt: nec habent secum laborantes manibus: sed solummodo ministerio suo insistentes: & sic soli mendicitati in quaerendo victum inituntur: vt omnino sollicitudinem in mendicando minuant: & perfectius viuant: paucissimis debent esse contenti. alias enim contra ipsos intelligitur loqui Augustinus quando dicit ibidem. Certe si propterea se dicunt operari non debere: quia nec volucres caeli seminant: nec metunt: de quibus similitudinem dominus nobis dedit ne de talibus necessariis cogitemus: cur ergo non attendunt quod sequitur: Neque, n. hoc tantum dictum est: quia non seminant neque metunt: sed adiectum est: neque con gregant in apothecas. apothecae autem vel horrea vel repositoria dici possunt. Cur ergo isti manus otio sas & plena repositoria volunt habere: Cur ea quae sumunt de laboribus aliorum, recondunt & seruant vnde quotidie proferantur: & infra. Sed si hoc placet, studeant boni fideles regis aeterni fortissimis eius militibus seruire: vt sibi nec aquam implere cogantur, si iam illos qui tunc erant hierosolymis nouo gradu iustitiae supergressi sunt. & infra. Proinde tursus istos alio sublimiori gradu iustitiae suparabunt qui se ita instituunt: vt quotidie in agros tanquam in pastum pergant: & quo tempore inuenerint carpant, & sopita fame reuertantur. Sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset si etiam pennas largiri dignaretur: vt serui dei in agris alienis inuenti non tanquam fures comprehenderentur sed tan quam strumi fugarentur. & infra. Caeterum quis ferat non sicut infirmiores tolerari: sed sicut sanctiores etiam praedicari: Est autem aduertendum: quod de talium labore contingit viuere dupliciter. Vno modo ius sibi vendicando in praemio laboris. Alio modo vsum facti tantummo ex illo expectando: vt tunc demum cum praemium denegatur pacifice sustineatur: & ad mensam domini mendicando accedatur. & hoc vltimum credo esse perfectissimum. De illis autem qui non laborant manibus & hoc propter proximorum negotium saluti animarum intendentes: distinguo: quia aut labor manuum posset exerceri ab eis absque detrimento proximorum, aut non. Si primo modo: dico omnino quod perfectius esset eis viuere de labore quam de euangelio: vel de mendicitate, ea ratione qua prius: nisi postponeretur labor propter complementum contemplationis. tunc enim distinguendum esset: vt iam supra distinctum est. Si secundo modo: aut ergo ad proximorum negotium exequendum quis fraterna charitate vrgetur, aut debito officii compellitur. vtroque enim cessante nullus perfectus debe ret insistere velle negotiis exterioribus vitae actiuae: quia semper contemplatio debet esse in desiderio: licet actio propter necessitatem sit in exercitio: prout in praecedenti Quolibet declarauimus in quaestione de praeeminentia inter vitam actiuam & contemplatiuam. Et vtrolibet illorum modorum existente, aut nullus dictorum casuum seu causarum occurrit: propter quos vel quas Paulus laborauit: aut immo aliquis eorum vel plures occurrunt. Si primo modo, dico quod compulsis debito officii omnino perfectius est viuere de euangelio quam de labore aut de mendicatione. vnde in isto casu viuebat Paulus de euangelio: verlter enim perfectius est viuere de euange lio quam de mendicitate. Vnde Timotheus quia non potens viuere de labore timebat viuere de euangelio, putans hoc minus perfectum esse: quia vidit magistrum suum Paulum non velle viuere de euangelio: secundum Augustinus vt dictum est supra, cogitauit se debere viuere potius de aliqua negotiatione: & nequaquam cogitauit se diuertere ad mendicitatem: quasi perfectius esset viuere de iusta negotiatione quam de mendicitate, quod reuera perfectius esset & melius non potenti laborare & non tendenti ad consummationem contemplationis: neque in tento negotiis, proximorum. Illis vero qui vrgentur fraterna charitate ad proximorum negotium exercendum, qui non habent potestatem viuendi de euangelio: Dico quod perfectius est viuere de mendicitate quam de labore: quia illis licet compulsis ex officio viuentibus de euangelio: & istis aliis viuentibus de mendicitate minus impedirentur seu re traherentur a proximorum negotii executione. Nec etiam in isto casu si illi qui vrgentur ad negotia, proximorum frater na charitate, acciperent victum ab illis quibus militant, esset mendicitas, proprie: sed potius potestas: licet non ex debito officii & diuinae institutionis tamen ex debito charitatis & obligatione naturali. Si vero aliquis di ctorum casuum seu causarum, in quibus Paulus laborauit manibus, occurrat: tunc dico quod perfectius est secun dum vtrumque dictorum modorum, exercentibus negotia, proximorum viuere de labore vel de mendicatione sumpta ab aliis quibus non militarent, de quali viuebat Paulus quondoque omisso labore: secundum quod Augustinus testatur di cens de opere mona. Putemus apostolum illis omnibus diebus quibus fuit Athenis non fuisse operatum: propter hoc enim & ex Macedonia supplebatur eius indigentia: sicut dicit in secunda ad Cori, quamquam & aliis horis & noctibus po terat: quia valebat & animo & corpore. Sed omnino perfectius est in illis casibus de proprio viuere labore aut con fratrum suorum: & hoc ne sumendo ab aliis maxime ab illis quibus militant, impediretur cursus euangelii: qui reuera impediretur in hoc. secundum quod patet discurrendo per casus, in quibus diuersis de causis specialibus Paulus nihil accepit ab illis quibus militauit: sed quondoque accepit ab aliis & quonidoque vixit de labore: secundum quod quando que in aliquo casu bonum videbatur ei accipere vno modo, quandoque autem & in alio casu melius videbatur ei accipere cumque occurrebat causa, propter quam visum est ei laborandum, captabat ad hoc certas horas tam de die quam de nocte: maxime de nocte: in quibus sine minori dispendio potuit se subtrahere a ppostolo, & tunc laborabat. di cente Augustinus de opere mona. i. lpse apostolis quomodo vacaret operari manibus suis: nisi ad erogandum verbum dei certa tempora constitueret: neque, enm deus & hoc latere nos voluit: nam & cuius artis opifex fuerit & quibus temporibus vacabat dispensando euangelio sacra scriptura non tacuit. Nam cum dies profectionis vrgeret in Troade &c. vbi declarat Augustinus quod praecipue de die disputauit & praedicauit: per quod insinuat a contrario quod de nocte praecipue laborauit. vnde sequitur. Optima enim est gubernatio: vt omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur ne animum humanum turbulentis implicationibus inuoluta parturbent. lbi etiam dicitur quod operabatur apostolus. Post haec inquit egressus ab Athenis venit Corinthum: & cum inuenisset quendam Iudaeum nomine Aquilam & Pri scillam vxorem illius, accessit ad illos: & propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens: erant, n. taber naculorum artifices. Casus autem & causae pro quibus apostols manibus operabatur: erant septem. Quarum prima erat vt pseudoapulos a praedicatione compesceret. ii. Corin. xi. Vt amputem occasionem eorum qui volunt occasione. Glos. Intentio pseudo & studium erat in pecuniis accipiendis: ideoque apostolus accipere renuit: ne illis esset forma & occasio accipiendi. Sciebat enim quod si non acciperent non diu praedicarent. Et hic non: laborauit. ait enim. Gratis euangelium euangelicaui vobis: alias ecclesias expoliaui accipiens stipendium ad ministerium vestrum, nam quod mihi deerat suppleuerunt fratres qui venerunt a Macedonia. &. i. Corinth. ix. Nequod offendiculum demus euangelio Christi. Glos: quia si acciperet apostolus, iam perseudo libere acciperent: & sic in praedicatione durarent: & ita impedimentum esset euangelio. & ideo laborauit dicente Augustinus de sermo. domini in modote. cap. xxiiii. Erant. nm multi qui occasionem acquirendi & vedendi euangelium quao rebant. quibus eam volens amputare apostolis manibus suis victum &c. & de opere Mona. c. iiii. lpse stipendium sibi debitum non exegit: vt se formam daret eis qui exigere non debita cupiebant. ergo quod sibi debebatur accipere noluit: vt suo exemplo coercerentur qui sibi non ita ordinatis in ecclesia talia deberi arbitrabantur. Secunda ne subditos suos grauaret. ii. Cori. xi. Cum essem apud vos & egerem, nulli onerosus fui. & in omnibus sine onere me vobis ser uaui & seruabo. ii. Thessa. vltio. Neque gratis panem manducauimus ab aliquo: sed in labore & fatigatione nocte & die operantes, nequem vestrum grauaremus. i. Thessa. ii. Memores estis fratres laboris nri, & fatigationis nocte & die operantes nequem vestrum grauaremus. q. d. secundum Augustinus de opere mona. cap. viii. Omnia itaque toleramus nequid impedimentum demus euangelio Christi. Tertia vt exemplum operandi manibus caeteris praeberet. ii. Thess. vltio. lpsi. enim scitis quemadmodum opertet imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos. vt nos met ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Augustinus de opere Mona. cauica quo. Qua nos imitemini. Glos. & otium dimittatis. Et Actum. xx. Haec omnia ondi vobis exemplum operandi: quoniam sic laborantes. Glos. Vt ego. Cuiu manus mistrauerunt suscipere infirmos. Glos. ad ministrandum infirmis sicut & ego feci his qui mecum sunt. Quar ta. vt pauperes qui erant cum ipso sustentaret. Act. xx. His qui mecum sunt mistrauerunt manus istae. Vnde ad idem hortatur suos. Ephe. A. Qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est: vt habeat vnde tribuat necessitatem patienti. Et iterum post iam dicta Ephe. iiii. Vos autem fratres nolite defice re ad benefacientes. Glos. Pauperibus: quia etsi operentur, possunt tamen non nullis indigere: & ideo monet ne illi qui habebant vnde seruis dei necessaria praeberent pigrescerent hac occasione, non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo. Quita. vt in se appetitum rei alienae compesceret & honeste conuersaretur. Act. xx. Argentum & aurum aut vestem numllius concupiui: quoniam ad ea quae mihiopus erant &c. vt iam supra. Vnde & ad idem hortatur cum di cit. i. Thess. iiii. Operemini manibus vestris: sicut praecepi vobis: honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, & nullius aliquid desideretis. Glos. quia honestum est & lux ad infideles: & si desideraueritis rem alterius ne roge tis vel tollatis. Sexta, ne venale videretur ponere euangelium. i. Cori. ix. Desens ordinauit his qui euangelium an nunciant de euangelio viuere: ego autem nullo horum vsus sum. & infra. Quae est ergo merces mea vt euangelium praedicans sine sumptum ponam euangelium: Glos. sensus est, mercedem habeo si ex dilectione ita facio: vt potius patiar penuriam quam abutar potestate. quod vtique facerem si sumptuosum credentibus euangelium esset importune exigendo, vel indiscrete accipiendo. Augustinus de opere mona. ca. xi. Vt non sit credentibus sumptuosum euangelium, ne putent ad hoc sibi euangelizari: vt illud euangelistae quasi vendere videantur. ldem li. ii. de ser. do. in modote. c. xxiiii. super illud Primo quaerite regnum dei: & haec omnia apponentur vobis. Cum enim primum dixit, illud signauit: quia hoc posterius quaerem dum est non tempore, sed dignitate. neque eni io debemus euangelizare vt manducemus: sed ideo manducare vt euange lizemus: si propterea euangelizamus vt manducemus: vilius habemus euangelium quam cibum. Sed non ideo euangeliza uit: vt perueniret ad cibum & alia necessaria: sed ideo ista sumpsit vt illud ipleret. ldem de opere mona. ca. xii. Infirmorum periculis ne falsis suspitionibus agitati odissent quasi venale euangelium: tanquam maternis pater nisque agitatus visceribus tremefactus hoc fecit. Septima. quia ei necessaria non dabantur. i. Cori. iiii. Laboramus operantes manibus nris. Glos, pro nobis necessariis: quia nemo dat nobis. Et Glos. super illud. i. Corin. ix. Ego autem nullo horum vsus sum. ne forte quisquam ideo eum non accepisse putaret: quia illi non dederant: & de sua potestate hoc totiens hac de causa dixisset: vt deinceps darent subdit. Non scripsi autem haec vt in me fiant. Glos. quod de. non sum vsus: sed nec mori volo, nec scripsi haec vt ego accipiam. Ne ergo moreretur quandoque operatus est: quod tamen non recepisset si oblatum ab illis quibus praedicabat fuisset propter causam incidentem: oblatum autem accepisset ab aliis sicut & quandoque accepit. secundum quod dicitur de opere mona. ca. xii. Venerat ad tantam indigentiam: vt de longin quis ecclesis ei necessaria mitterentur: dum tamen ab eis apud quaes erat: nihil tale acciperet. a quibus tamen accepit: non tam pro pter suam necessitatem, quam propter illorum vtilitatem. secundum quod sequitur ca. xvi. Non solum curam factarum plebium esse voluit: sed & ministrare necessaria sanctis dei seruis: consilium in hoc dans quod hoc magis ipsis qui hoc faciunt pro derat quam illis erga quaes faciebant. Octaua cauam operandi manibus est quae non tangit Paulum: sed solummo subditos suos, fuga otii & curiositatis. i. Thess. iiii. Operam detis vt quieti sitis & vt negotium vestrum agatis & opere mini &c. vt supra. Vt quieti Glos a curiositate. Et nota sicut dicit Glos. quod ait, Operam detis: quia difficile est dimittere consuetudinem: sed vos cogitetis vt vestrum negotium agatis. Glos. Dimissis alienis: quia adiuuat nos quietos esse: quia illud malum ex otio venit. Haec ergo fuit praerogatiua Pauli in labore manuum su per caeteros apstolos: de quae dicit Augustinus de opere mona. capiaulo vi. Si quis eo quod sibi debetur vti vellet sicut Paulus apo stolus voluit, amplius impenderet non exigendo stipendium debitum: sed quotidianum victum suis laboribus transigendo. & ca. S. Non ergo solus Paulus & Barnabas non habebant potestatem non operandi: sed omnes pariter habebant hanc potestatem: qua isti non vtebantur amplius impendendo ecclesiae: sicut in illis locis in quibus euangeli:z abant, infirmis congruere iudicabant. Vt autem dicit ca. xx. Quid ergo: caeteri apostoli quia non opera bantur peccabant, aut afferebant impedimentum euangelio: quia dixit beatus Paulus ideo se non vsum hac potestate ne quod impedimentum daret euangelio Christi: Si enim peccauerunt quia non operati sunt: non ergo acceperunt potestatem non operandi: nec de euangelio viuendi. Si autem acceperunt hanc potestatem, qua Paulus aliquid vltra erogans vti noluit: non vtique peccauerunt, si non peccauerunt, nullum impedimentum dede runt: neque enim nullum peccatum est impedire euangelium. Et respondet Augustinus eodem cauiaea subdens. Hanc quaestionem breuiter soluerem si dicerem: quia & iuste dicerem: credendum esse apstolo. ipse enim sciebat cur in ecclesiis gentium non oporteret portare venale euangelium: non culpans coapostolos suos: sed distinguens ministerium suum: quia inter se distribuerant euangelizandi prouincias: vt Paulus & Barnabas ad gentes irent: illi autem ad circum cisionem. Vult ergo Augustinus quod alii non peccauerunt: quia eis praedicabant a quibus potuit conuenienter sum ptus accipi fine ipedimento euangelii: Paulus autem non talibus, sed illis a quibus non erat conueniens sumptus accipere, nec accipi fine impedimento euangelii. Et supponit secundum quod dicit supra. capiual vi. & contra Adimantium cap. xx, quod omnia illa Nolite possidere aurum &c. & quae apud illos sunt manducate &c, non sunt iussa apostolis neque discipulis: sed solummodo permissa: vt quicunque vti vellet potestate sumendi sumptus, liceret ei de iure ex domini licentia & constitutione. Si quis autem illa vti nollet: similiter liceret ei: nec contra iussum aliquid faceret in hoc quod iuri suo cederet: & misericordius agens de labore viueret: & argentum in cona portaret acceptum de labore ex necessario victum, quid Paulus fecit: & hoc ex causa circa illos quibus praedica uit. Alii autem non fecerunt hoc propter aliam causam circa illos quibus ipsi praedicabant. Sed licet ita fu erit ordinatum & obseruatum inter apstolos: & obseruatum in principio ecclesiae, admonente spirit sancto, numquid caeteri apstoli postmodum diuerterunt se ad praedicandum gentibus sicut Paulus & Barnabas: nunquid Thomas cucurrit ad lndos, Bartholemaeus ad Aethiopes: vtique: nec tamen legitur quod illi inter gentes de labore vixerunt. Paulus etiam, vt dictum est, non semper de labore vixit. Esto ergo quod caeteri apostoli non pecca uerunt non laborando: quia casus tales illis non occurrerunt quales Paulo: sed quid si eis occurrissent nunquid peccassent sumendo sumptus, & dando impedimentum euangelio: & an Paulus peccasset, sumendo sumptus & non laborando: Reuera non peccassent alii in consimilibus casibus: nec Paulus peccasset accipiendo sumptus & non laborando in suis casibus: aliter, enim non fuisset ei potestas concessa sumendi sumptus tunc: neque misericordius egisset nolendo accipere debitam mercedem. quid falsum esse ostendit Augustinus ex dictis Pauli sic inquiens ibidem caia. vii. Nunquid habemus inquit licentiam manducandi & bibendis numquid habemus licentiam fororem mulierem circunducendi: quam licentiam dixit nisi quam dominus dedit eis: quos ad praedicandum regnum caelorum misit dicens: Ea quae ab ipsis sunt manducate: dignus est enim operarius merce de sua: & seipsum proponens ad eiusdem potestati exemplum: cui fidelissimae mulieres necessaria de suis fa cultatibus ministrabant: Amplius autem fecit Apostolis vt de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a domino permissae, neque n. reprehendens subiecit Sicut & caeteri apostoli: sed vt hinc ostenderet haec se ac cipere noluisse: quod enim liceret accipere, caeterorum commilitonum etiam eius more probaretur. Nota quia dicit quid li cuit accipere non accepit, quod non fuisset nisi quando laborauit non peccasset. quare nec caeteri apostoli in casibus consimilibus. Et hoc verum est: & sic Paulus misericordius egit quam caeteri & perfectius: sicut perfectius agit comtinens, qui cum possit nubere sine peccato, non tamen vult nubere. Et sic illa responsio Augustinus non vi detur sufficere mihi ad propositum. Dico ergo quod caeteri apostoli non peccabant quia non operabantur sed accipiebant sumptus etiam occurrentibus dictis casibus: aliter enim non accepissent potestatem non operandi tunc neque viuendi de euangelio: vt dicitur in argumento. Quod arguitur in oppositum quod immo: quia afferebant impedimentum euangelio: quia Paulus laborauit vt dicit, ne fieret impedimentum euangelio: Dico quod alii acceperant potestatem tunc non laborandi & viuendi de euangelio: qua Paulus aliquid vltra erogans vti noluit & sic non peccauerunt, nec vllum impedimentum dederunt euangelio, in quo consistebat peccatum. Sed quia vt dicitur in argumento, neque nuilum peccatum est impedire euangelium: distinguo de impedire euangelium, quia vno modo contingit impedire euangelium faciendo illud quo cessat cursus euangelii: quemadmodum perseudo apostoli praedicantes falsa & contraria euangelio impediebant euangelium: quos apostolus non accipiendo visus est ab actu praedicandi remouere & cogere cessare. de quibus dixit Apost. ad Gala. i. Nos conturbant & volunt conuvertere euangelium Christi. Alio modo faciendo illud quo non habet euangelium ita celerem cursum vt haberet si non fieret. Quid dupliciter potest fieri. Vno modo faciendo quod non est licitum fieri: quemad modum impediuissent apostoli cursum euangelii, si secundum euangelium non vixissent & contraria eis quae praedicaue runt fecissent: sicut fecerunt perseudo: qui tamen non contraria euangelio: sed veritatem euangelicam praedicauerunt quaes apostolus non censebat repellendos: sed permittendos. dicens Philip. i. Quid enim dum omni modo siue per occasionem siue per veritatem Christus annuncietur: & in hoc gaudeo. Alio modo faciendo quod licitum est fieri: licet non sit perfectius fieri & isto modo apostoli caeteri accipiendo sumptus etiam in dictis casibus dederunt impedimenta euangelio: Paulus nequamquam quia per hoc quod Paulus sumptus non sumpsit in dictis casibus: sed laborauit & de labore vixit: fortius ad eius praedicationem occurrit euangelium quam occurrisset si sumptus accepisset, & quam occurrisset ad praedicationem aliorum si occurrentibus dictis casibus sumptus sumpsissent. Dico igitur: quod impedire H euangelium secundo modo, graue peccatum est & mercenariorum. Impedire autem primo modo grauissimum est peccatum & luporum: quia tale impedimentum procedit ex facto omnino illicito. Impedire autem euangeliumtertio modo quod non est proprie impedire: sed est proprie non expedire: bene potest esse pastorum, & absque omni peccato: quia procedit ex opere licito, in quo nullus peccat nisi per occasionem scandalizaret infirmos: quale scanda lum oriri non potuit ex sumptu quem accipiebant apostoli: quia modica acceperunt: & non petierunt, neque abstulerunt: quia aliter non honeste ambulassent: vt dicitur in quinto casu praedicto. cum enim eis necessaria de negabantur aut non vltro offerebantur, tunc erat tempus excutiendi puluerem de pedibus & pacifice recedendi. Vnde praeueniri debebant sicut & modo debent praeueniri in necessitatibus suis. dicente Augustinus uper illud psal. ciii. Producens foenum iumentis. Ne dicatis: seruientes non indigent nostri: quaerite ne quis indigeat: & qui non indiget inueniat in te quod nolit. Noli dicere si petierit dabo. Expectas ergo & vt petat: sic pascis bouem dei quasi transeuntem mendicum: illi petenti das. Si sic inter vos indigent milites Chri sti vt etiam petant: videte ne vos iudicent antequam petant. Alius ad te venit vt petat: alium tu praeueni ne pe tat: dat illi: sed multo magis isti. quanto minus petit, tanto magis tibi vigilandum est, vt praeoccupes petiturum, autiforte non petiturum, & aliquando danmnaturum. & infra. Non indiget cibo, forte veste indiget, nec indiget veste, forte tecto indiget, forte etiam fabricat, forte aliquid vtile in domo dei molitur & expectat vt attendas. Quia ergo licite non laborauerunt, & sumptus acceperunt, & absque scandalo, licet non ex pediebant cursum euangelii faciendo opus praerogationis: sicut Paulus: nequaquam peccauerunt: quia ad tale opus praerogationis non tenebantur, eo quod non erat iussum a deo: vt dictum est iam: nec tenetur quis ad opus praerogationis: nullus autem peccat non faciendo id ad quod non tenetur pro tempore & loco. Hinc dicit Augustinus super dictum locum. Ego inquit nullo horum vsus sum. Ostendit sibi deberi & non accepit nec condemnanit eos qui non acceperunt quod debebatur. condemnandi enim erant exigentes indebita, non acci pientes mercedem suam. ille tamen & ipsam mercedem donauit: non quia tibi alius donauit non debes alteri. Quid ergo arguitur primo: quod viuere de labore perfectius est: dico quod verum est modo & in casu quo Paulus laborauit: secundum quod procedunt allegata in argumento: alias autem nequaquam praeterquam secundum tacta in corpore solutionis. Ad secundum quod viuere de euangelio est perfectius: Dico quod verum est secundum praedicta: ni si in casibus in quibus laborauit Paulus. in illis. nim casibus laborando manibus expeditius est euangeli um secundum praedicta: licet aliquantulum temporis labor occupat: quid laborans sibi determinat: secundum quod minus euangelium retardat: vt similiter dictum est. Ad tertium: quod viuere de mendicitate est perfectius: quia in hoc imitatur Christus: de quo dictum est: ego autem mendicus sum: Dico quod sicut pauper dicitur secundum etymologiam, quasi parum in pera habens, & egenus quasi egens alterius onere, id est bonis quibus alter est oneratus, & inops: quasi sine opibus: sic mendicus dicitur quasi mentem indicans super e. scilicet quod parum in pera habet: & bonis quo alter oneratus est indiget: & per hoc desiderium ha bendi de bono alterius indicans. Sed hoc contingit fieri dupliciter. Vno modo petendo: quod est propri um mendicantium non habentium potestatem accipiendi qualem habebant apostoli: quorum potestas accipiendi distinguitur contra mendicitatem petentium: quae idcirco proprie dicitur mendicitas. Alio modo ipsam indigentiam insinuando & praetendendo: quod bene fecerunt apostoli & Christus. & hoc modo habentes potestatem accipiendi largo nomine dicuntur mendici, secundum quod haec distinctio po nitur expresse ab Augustinus super psal, praedicto. Quomodo inquit Augusginus. Christus in passione infirmorum personam sustinuit praefiguratam: sic & in loculis habendis & exigendo quodammodo annonam non petendo sed praeferendo indigentiam suscepit. Ex qua distinctione circa factum Christi de loculis satis exprimitur quod licet in habendo loculos mendicus fuit, non tamen primo modo: sed secundo: & quod non expresse petendo exigebat: sed quodammo exigebat indigentiam praeferendo. Vbi in eo quod dicit exigebat: & quod dicit annonam: bene notatur quod prae ferendo indigentiam quaerebat de alieno non ex vera mendicitate: sed ex potestate. exigere enim non habent men dicantes vere primo modo: sed solum potestatem habentes. exigere enim supponit iuris debitum: quid bene insinuat nomen annonae: quae non debetur vere mendicantibus secundum primum modum: sed so lummodo potestatem recipiendi habentibus. vnde ibi dicit glossa supe illud. Ego autem mendicus sum Hoc dicit Christus de se ex persona serui. secundum quod homo mendicus est qui ab alio petit. reuera enim secundum illum modum erat mendicus: quia indigebat, quod exponit continue additum. Et pauper, non tamen secundum modum quo mendicus est qui non exigit praeferendo indigentiam: sed expresse petendo. Vnde non video Christum fuisse mendicum alia mendicitate quam illa qua mendici erant, maxime ideo, quia non inuenio vnquamipsum alia mendicasse quam illa quae reponebat in loculis suis: nisi in ministerio potius quam propter indigentiae supplementum. dicente Augustinus super illud psal. cviii. Persequutus est hominem inopem & mendicum. Mendicum autem quomodo intelligemus nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae, da mihi bibere: & in cruce ait sitio: In hoc er go quod accepit reponenda in loculis, Augustinus eum mendicum non iudicauit: & hoc quia illa non recepit ex men dicitate sed ex potestate consimili illi petenti quam concessit apostolis non tam verbo quam exemplo. dicente Au gustn. super illud. Producens foenum iumentis. Cum videret Paulum non ita quaesiturum, praeuidit ne danmnaret quae siturum: & praebuit exemplum infirmo. vbi nomine infirmi comprehendit caeteros apstlos a Paulo: vt declaraui in praecedenti Quolibet in quaestione de persectione praelatorum. vnde & caeteri apostoli ad exemplum Christi sumptus acceperunt. dicente Augustinus de opere mona. c. vi. Destens more miae suae infirmioribus compatiens cum ei possent angeli ministrare loculos habuit quibus mitteretur pecunia quae conferebatur a bonis fi delibus eorum victui necessaria. & infra post modicum. Hoc exemplum domini imitabantur apostoli ad accipiendum si bi debitum cibum. Constat autem quod non fuisset eis congruum exemplum quaerendi sic debitum, nisi Christus etiam illa accepisset tamquam propter debitum. propter hoc enim praemisit. Nolite portare aurum &c. vt supra dictum est. Aliis autem quibus incumbit necessitas procurandi sibi necessaria: quia non habent vnde sumant ex debito, bene etiam fuit in exemplo sibi prouidendi de futuro. dicente Augustinus libro ii. de sermo. domini in modote. Vehementer cauendum est ne forte cum viderimus aliquem seruum dei prouidere ne ista necessaria desint vel si bi vel eis quorum cura sibi commissa, iudicemus eum contra praeceptum domini facere & de crastino esse sollicitum: nam & ipse dominus cui ministrabant angeli: tamen propter exemplum nequis postea scandalum pateretur cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est. Ex quo aduer to quod Christus in loculis duplex exemplum praebuit. Vnum accipiendi ex debito: in quo exemplum dedit solis apostolis & discipulis & eorum successoribus: & aliis qui in ministerium publicum sunt vocati: & hoc tanquam infirmis non valentibus sibi manibus quaerere necessaria. Alterum reseruandi sibi acceptum in futurum in quo exemplum dedit omnibus aliis tanquam infirmioribus. Sed neutro modo exemplum de loculis sequutus est Paulus tanquam miles strennuissimus. Quia ergo dicitur in argumento: illud est perfectius in quo imitatur Christus: dico quod quia omnis Christi actio nia est instructio, facta sua omnia nobis sunt quasi quaedam verba instructoria. Sed hoc dupliciter, quandoque enim sunt instructoria quid tamquam perfectum facere expediat: quandoque autem quid tanquam imperfectum facere liceat. Primo autem modo facta Christi sunt exempla perfectis & sunt opera per fectionis ex genere & ratione facti: & ex animo facientis. Tale exemplum dedit, cum quando hora sua venit passioni crucis se obtulit quando dixit. Si quaeritis me finite hos abire. Opera autem Christi secundo modo sunt exempla imperfectis: & sunt opera imperfectionis ex animo facientis tantum. Tale exemplum etiam dedit Christus in passione quando dixit. Tristis est anima mea &c. secundum quod de vtroque dicit Augustinus supra dictum locum psal. ciii. Cum videret multos pronos & gaudentes ad martyrium passionis exultantes, in ipsa passione fortes seminatores & maturos ad horreum. ecce qualibus competit exemplum operis Christi primo modo. Sequitur continue de secundo modo Quorundam tamen infirmorum quos videbat posse turbari ventura pas sione ne deficerent: sed potius voluntatem humanam voluntati creatoris coniungerent: ipsorum personam voluit ac cipere in passione Christus: cum dicens. Tristis est anima mea vsque ad mortem: & iterum, Pater si fieri potest transeat a me calix iste: docuit quid esset dicturus infirmis: sed secutus ostendit quid facere deberet infirmis. Verumtamen non quod ego volo sed quod tu vis pere. egit ergo Christus & docuit & perfectionis & imperfectionis opera. Dico quantum est ex genere & ratione operis: sed in exemplum aliis & aliis, quae tamen ambo perfecta erant ex intentione facientis. Di co ergo quod perfectius est opus in quo imitatur Christus sequendo rationem perfectionis in illo qualem tenuit Christus: & secundum hoc iuxta secundum modum operum Christi perfectius fuit Paulo circuncidere Ti motheum compatiendo Iudaeorum infirmitati quam non circuncidere: licet non circuncidere simpliciter esset perfectius. de quo actuum. xvi. Assumens circuncidit eum propter iudaeos Glos, ne offensi alienarentur propter quid dicit. i. Corin. ix. Factus sum iudaeis tamquam iudaeus vt iudaeos lucrifacerem. Et per hunc modum licet car nes comedere esset imperfectionis: comedere tamen propter infirmos ne crederent non licere persectionis esset & econuerso esset perfectionis non comedere aut non bibere vinum ne proximus per infirmitatem scandalizaretur in comestione aut potatione: quod forte alias licitum esset aut perfectionis comedere: vt pote panem & aquam in poenitentiam. &. c. xiiii. Bonum est non comedere carnes neque bibere vinum neque in quo frater tuus offen ditur aut scandalizatur aut infirmatur. Et similiter si laborare manibus praebuisset scandalum aut offendiculum aliis apostolis & nullum profectum eis quibus praedicabat: perfectius fuisset ei non laborare quam laborare. Nequaquam tamen esset ei perfectius sequi in talibus quandoque substantiam actionis Christi: vt fugere passio nem ex iusta causa, aut propter iniustam illam sustinere: & in hoc homo non potest sequi rationem perfectionis Christi: quia non est institutus in hoc doctor vniuersalis ecclesiae, sicut fuit Christus. propter quod licet fugere in Christo fuerit opus perfectionis secundo modo, non tamen sic in aliis esset opus perfectionis. & per hunc etiam modum licet in Christo fuerit opus perfectionis non laborare sed viuere de euangelio: non sic fuisset opus perfectionis in Paulo sicut neque fuit in aliis apostolis. Sequendo autem rationem perfectionis operum Christi iuxta primum modum operum eius, semper perfectius est opus in quo quis imitatur eum: & sic generaliter omnium temporalium abrenunciatio tam in proprio quam in conmuni: & quae rere in eis solummodo quotidianum vsum facti, vel de euangelio, vel de labore, vel de mendicitate viuere est status perfectionis quam Christus obseruauit viuendo de euangelio: & verbo docuit dicendo. Nihil tuleritis in via &c. comedentes & bibentes quae apud illos sunt. dignus est enim operarius mercede sua. & docuit ex emplo in accipiendo a fidelibus sibi & suis necessaria, sicut dictum est. Obseruantiam autem persectionis viuem do de labore & de mendicitate proprie dicta, aliis reseruauit. Sic ergo in Paulo perfectius fuit laborare ma nibus & non viuere de euangelio, quam imitari Christum viuendo de euangelio: in quo eum imitati sunt alii apostoli Propter quod Paulus sublimius egit quam caeteri apostoli, vt dicit Augustinus super dictum locum psal. ciii. Multi infir mi ista quaesituri erant: Paulus sublimius egit scilicet ista non quaesiturus: vt statim praemisit. Et tunc continuo quaerit Au gu. Nunquid & Christo sublimius: & respondet. Christus sublimius: quia misericordius. Quid verum est quo ad animum operantis: & Paulus enim miserieorditer operatus est manibus operando. Vnde quod non voluit sumptus sumere ne venale videretur ponere euangelium, hoc fecit misericorditer ne offendiculum po neret proximo, in suspicando quod euangelistae non euangelizarent nisi propter sumptus. dicente Augustinus de opere mona. ca. x. Infirmitati hominium compatiens id faciebat propter quid. i. Corin. ix. vbi exponit illam causam, continuo exponit qualiter in pluribus aliis operibus suis misericorditer condescendit infirmitati proximorum, subdens. Nam cum liber essem omnibus omnium me seruum feci vt plures lucrifacerem &c. Sed Chri stus multo misericordius operatus est habendo loculos: quia illud fecit in exemplum & documentum omnium de ecclesia, paucissimis exceptis qui aliquid aliud vellent superogare. Paulus autem illud fecit so lummodo in exemplum & documentum paucorum & perfectorum qui in hoc eum erant imitaturi, & imperfectorum qui contra eum aliquid sinistri essent suspicaturi. Quo ad perfectionem autem ratione generis siue substantiae ipsius operis perfectius egit Paulus quam Christus: sicut perfectius egit quantum erat de genere operis quando passionem sustinuit quam quando lapida tionem fugit. Quia ergo arguebatur quod viuere de mendicitate est perfectius: quia in hoc est maxima humiliatio: Dico quod duplex est humiliatio: quaedam exterior & quaedam interior: & hoc tam in manuum opere quam in mendicitate & quam in euangelizatione: & est quaelibet istarum de bonis meritoriis: & nulla earum quantum est de se bonum est nisi ex genere: & potest bono modo fieri: siue convenit eis bene & male vti. llla autem quae exterior. consistit in quadam vilificatione scilicet secundum reputationem hominum: & ideo de illa nihil ad bonum virtutis de quo est quaestio. Vnde talem vilificationem pro nihilo reputant boni viri in his tribus actibus: nec propter vilificationem talem adipiscendam, scilicet vt homo vilis reputetur in hominium aestima tione, debet aliquis se in dictis operibus humiliare: quia hoc vergit in hominis diffamationem: & curam opor tet habere de bono nomine. Nec similiter propter talem vilificationem fugiendam debet homo iustus ab ali quo illorum trium actuum desistere. dum tamen poterit ipsum in actum virtutis conuertere. dicente Augustinus de Paulo circa opus manuale de opere monach. Innocenter & honeste ea quae apta sunt humanis vsibus ope rabatur: sicut sese habent opera fabrorum structorum sutorum & his similia. valet enim honestas ipsa quod reprehendit superbia eorum qui honesti vocari volunt: sed esse non amant. Non ergo dedignaretur apostolus siue rusticanum opus aliquid aggredi, siue in opifico labore versari. Qui enim ait: Sine omni offensione estote iudaeis & gentibus & ecclesiae dei, quos in hac causa vereri posset ignoro. Si Iudaeos dixerim, patriarchae pecora pauerunt. Si graecos dicimus etiam philosophos: multum sibi honorabiles sutores fuerunt. Si ecclesiam dei: ille cui desponsata est virgo Maria, faber fuit. Hinc dicitur secundo Soliloquiorum. Multa enim fiunt quae quasi fa cie & populari turpia videntur: alio tamen fine laudabilia & honesta monstrantur. llla autem humiliatio quae est interior, similiter in quadam vilificatione consistit: scilicet secundum reputationem propriam. & habet qua tuor actus. Primo enim homo per ipsam abominatur vitia tanquam sibi contraria. Secundo despicit bona infima: vt omnia temporalia tamquam sibi insufficientia. Tertio non reputat bona media vt vires & naturalia sua tamquam ad bona suprema adipiscenda infirma & inualida. Quarto paruipendit bona quae adeptus est, suprma scilicet bona gratiae & virtutum: & hoc respectu bonorum gloriae ad quae toto desiderio tendit, vt virtutes & gratiarum dona. secundum quod haec omnia probari possent per dicta sanctorum: sed longum esset & impertinens ad propositum. Et humiliatio haec secundum tres vltimas operationes idem est quod paupertas spiritus: quia reputatione spiritus hoc est mentis suae parum sibi est quicquid habet: & est pars magnanimitatis inquantum magnanimitas despectiua est: & est subministratiua alterius partis magnanimitatis, inquantum scilicet ipsa est dignificatiua: & secundum ipsam magnanimus se reputat dignum magnis bonis, & ad illa anhelat. dicente Philosopho. iiii. Ethi. Magnanimus magnis seipsum dignificat dignus existens. & secundum aliam translationem. Praeparat se ad res eximias aptus ad hoc. & infra. Paruum autem huic sunt alia: propter quod despe ctores videntur esse. De illa prima parte quae est humilitas, ad praesens nobis sermo est. De alia vero alias ser mo forte erit: quam nomen proprium non habet: sed nomen virtutis simpliciter sibi appropriat: quia dignior pars eius est. vnde & ab illa nominatur. dicente Philosopho. Magnanimitas circa magna quidem est: & ex nomine videtur esse. Circa humilitatem igitur est aduertendum: quod si prima humilitas, siue humiliatio affectetur sine secunda cum illa non sit affectanda sicut dictum est, propter ipsam vilitatem: non affectatur nisi propter temporale commodum aut vanam gloriam quam ex illa consequitur: & quanto maior est illa humiliatio in mendicatione quam in euangelizatione vel manuum labore: tanto illa est deterior. Dicit enim Hieronice ad Oceanum. Dfficilius arrogantia quam auro caremus & gemis. his etiam abiectis interdum gloriosis intumescit animus fordibus: & venerabilem paupertatem populari aurae offerimus. Propter quid ad secundam humilitatem exhortans idem dicit ad Demetriadem. Praecipue fictam humilitatem fugiens illam sectare quae vera est: in qua non sit superbia inclu sa: multi enim huius virtutis vmbram, veritatem eius pauci sequuntur. Item dicit ad Eustinum. Nec gloriam fugiendo quaeras, plures enim in hoc placere cupiunt quod placere contemnunt: nec plus religiosa velis videri: nec plus humilis quam necesse est. Dico ergo respondendo ad argumentum: quod in quo est maxima humi liatio isto secundo modo in illo est maxima perfectio: & tali humiliatione humiliauit se Christus. Quia autem assumitur quod haec est maxima in mendicatione: Dico quod nequaquam verum est: quia caeteris paribus qui laborare non vult sed mendicare, laborem fugit & otium quaerit: & sic se plus debito diligit: & non vt congruit vero humili sese reputat. si enim tantundem laborare oporteret mendicando quantum opus faciendo aliis eisdem retentis, semper de labore melius est acquirere quid sibi sufficit: & vnde aliis succurratur: quam de mendicitate: quia melius est & perfectius est non indigere alieno quam indigere. propter quid beatitudo est sufficientia conmodorum fine omni indigentia, vt dictum est supra: & vt dicit Philosophus. x. Ethicorum beatitudo est per se sufficientia. Similiter nec vera humiliatio maior est in mendicitate quam in euangelicatione: sed econverso quoniam verus euangelista intantum semet ipsum despicit, quod omnium quibus incumbit ipsum euangelizare se seruum fa cit. secundum apostolum. i. Corin. ix. Cum essem liber ex omnibus &c. sicut supra. Mendicans autem inquantum huiusmodi non nisi gratiae eius a quo mendicat se subiicit. Hinc Grego. xvii. libro Moralis exponens illud lob. xxvi. Ecce gigantes gemunt sub aquis. dicit sic. Gigantes gemunt sub aquis: quia quanto quisquis altius erigitur, tanto curis grauioribus oneratur: eisque ipsis populis mente & cogitatione supponitur quibus superponitur dignitate, homo quippe in sublimibus eleuatus tantos super se sustinet quantos suppositos regit. ii autem qui talibus satiantur ipsi etiam laboris participatione deprimuntur. Explicit. xiii. Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo.
On this page