Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 20
CIrca tertium arguitur: quod bonum est omnia esse communia: quia hoc approbat ecclesia in viris religiosis. In contrarium est Philosophus in primo Politicae.
DIcendum quod secundum doctrinam apostoli & Philosophi in primo Politicae, homines diuersi & sin gulares se debent habere in ciuili communitate sicut partes integrales in toto. Sicut enim natura partium est esse in toto: & in ipso habere bene esse ex conmunione par tium inter se: ita quod omnes partes bonum proprium deducunt in bonum totius: sic natura hominum vt homines sunt, est viuere in conmunitate ciuili. Propter quod dicit Philosophus, quod homo natura ciuile animal est, & in huiusmodi communitate habet suum bene viuere. Facta enim est ciuitas, vt dicit Philosophus, gratia bene viuendi: & hoc ex conmunione hominium inter se: dicente Philosopho, quod non est per se sufficiens sibi vnusquisque segregatus. Ita tamen quod propria bona deducant in bonum totius: secundum quod dicit Tullius in primo de officiis. Quoniam vt praeclare scriptum est a Platone non nobis solis nati sumus: ortusque nostri partem patria vendicat: partem amici. Atque placet Stoicis ho mines hominium causa esse generatos: vt ipsi inter se alius alii prodesse possint. In hoc naturam debemus ducem sequi, conmunes vtilitates in medium afferre, mutationem officiorum dando: accipiendo: tum arti bus, tum facultatibus deuincire hominium inter homines societatem. Cum ergo vt dicit Tullius ibidem vt placet stoicis, quae in terris gignuntur habent ad vsum hominium omnia procreari, vsus non est nisi eius quid habet ordinari in finem. Talis ergo est optima dispositio bonorum quae veniunt in vsum hominium: de quibus est quaestio: quae tali modo possidentur quo ipsorum possessio magis conferat ad optime & pacatissime vi uendum in vita sociali. Modus autem ille necessario varius est secundum varios status hominium. Secundum ali quem enim statum ad optime & pacatissime viuendum plus conferet possessio omnium in conmuni: secundum alium vero plus conferet possessio priuata. Et secundum hoc diuersimode describebant Plato sub nomine Socratis, & Aristoteles optimam ciuitatis dispositionem quo ad vsum & possessionem bonorum tem poralium.
EST igitur hic distinguendum in principio duplicem statum hominis, & triplicem modum possidendi bona quae pertinent ad hominis vsum. Est enim status quidam naturae humanae institutae in innocentia & originali iustitia. Et est alius status naturae humanae destitutae per peccatum, & ab origi nali iustitia obliquatae. Est etiam quaedam possessio bonorum conmunis siue in conmuni, nihil omnino quo ad vsum & possessionem quocunque modo appropriando. Et est quaedam priuata, omnia sibi appropriando, & ni hil in vsum communem deducendo. Et est tertia media: aliqua secundum vsum propria habendo: sed ea secundum quod ratio dictat pro tempore & loco communi vsui exponendo. Prima possessio est inutilis: quia non est mansiua. Secunda est iniqua quia solitaria. & ideo neutra ciuitati bene dispositae con grua. Tertia vero est rationabilis & inter vtramque media: quae ciuitati bene institutae est idonea. Quae quia ex instinctu rectae rationis prouenit: quae quodammodo natura dicitur: ideo dicitur esse de iure naturae in Decret. dist id est lus naturale commune est omnium nationum: eo quod instinctu naturae habetur vt communis omnium possessio. Sed hoc intelligi potuit dupliciter: aut, propria vsui rationabili singulorum exponendo quondocunque opus esset: aut solum quando necessitas vrget. Secundum primum horum modorum Socrates in ciuitate sua omnia constituit esse communia. Et Aristins secundum secundum constituit in ciuitate sua omnia debere esse propria. Sed arguit Aristines contra Socratem: acsi posuisset omnia debere esse communia secundum modum inutilem supradictum: & secundum hunc modum disputat contra eum Aristinus in secundo Politicae: imponendo ei quod posuit & pu eros, & matres, & possessiones oportere esse communes. & hoc quia ponebat maximam vnitatem debere esse in optima ciuitate: nec diuisit siue determinauit quo ad quid singuli quibus vti debebant. Eidem enim non semper licet vti diuersis secundum eundem modum: vt infra videbitur. Vnde arguit contra illud: quod non oportet ciuita tem esse quam maxime vnam: quia tunc perfectius staret in vno homine quam in pluribus: & quia oportet in ci- uitate optima esse homines differentes conditione & artificio. Et patet quod Arist. arguit contra Socratem in aequiuoco. lpse enim posuit ciuitatem optimam oportere esse quam maxime vnam vnitate curae, dilectio nis, & sollicitudinis circa ea quae essent aliorum: sicut circa propria: vt vnusquisque in ciuitate saluet & promoueat bonum cuiuslibet sicut & proprium: vt in hoc singuli sint alter alterius membra: secundum doctrinam Apostoli: eo quod omnia pertinent ad communem vsum: secundum quod recta ratio requirit pro loco & tempore: vt quilibet se cundum hoc de qualibet re dicere possit vno modo hoc est meum, & alio modo hoc non est meum, meum pro vsu opportuno: non meum pro possidendi quaelitate. Et sic per hoc remouerentur omnia studia, proprietatis: & omnis ma teria discordiae abscinderetur, dicente Seneca de moribus. Quietissimam vitam agerent homines in terra: si haec duo verba a natura rerum tollerentur, meum & tuum. Hinc etiam dicit Tullius. Sut autem priuata nulla natura: sed veteri occupatione. Sed istam occupationem Aristins. dicit in sua ciuitate esse bonam & vtilem. Iuxta illud quod subdit Tullius. Ex quo eorum quae communia erant quod cuique obtigit id quisque teneat: eo plus siquis appetet violabit ius humanae societatis.
ARguit etiam Aristines contra illud quod dixit Socrates: o mnia oportere esse communia, quia tunc nunquam homines sibi consentirent, diuersis volentibus simul vti vna re: & singula negligerentur: quia de propriis magis curant homines: de conmunibus autem minus. Et quod non esset bonum temperantiae: si singuli singulis vterentur: & quod filii & nepotes omnino essent incerti, & fi lii & sorores adinuicem coirent, & filii & forores cum patre & matre: quod indecentissimum est. Et patet quod omnia ista non sunt nisi contra ponentes omnia communia secundum praedictum modum inutilem. Sed quod Socrates proprias possessiones haberi determinauit: conmunicandas tamen vt diximus: patet ex eo quid dicit in pri mo Timaei. Cultores agrorum caeterarumque artium professores a destinata bellicis negotiis iuuentute secerni mus. Tributo nempe caeterisque quod cuique eximium a natura datum est solis illis qui pro salute omnium bella tracta rent auri, argenti, & supellectilis caeterae possessionem cuiusquam, propriam nullam esse aut aestimari licere praedi ximus: sed sola mercede contentos: exhibentibus quorum salutem tuerentur. Ecce quomodo haec possent stare fine proprietatum possessione. De possessione autem foeminarum subdit dicens. De foeminis quoque opinor quod similes eiusdem naturae maribus conueniant sine vlla morum differentia: quo vterque sexus communibus in stitutis regatur. Ecce quomodo hoc stare potest cum conmunitate vxorum. Sed quod retulit dictum suum ad communi tatem omnium secundum praedictum modum, satis explicat cum subdit. Quid de procreandis suscipiendisque libe ris: An hoc ita vt caetera de aestimandis communibus nuptiis communique prole: si suos quisque minime interno scat affectus: ipsam omnibus religionem consanguineitatis exhibeant: dum aequales quidem fratrum & foro rum charitate beniuolentiaque ducantur: maioribus vero parentum religio eorumque antiquioribus auorum exhibeatur atque atauorum reuerentia: Infraque & vt nepotibus debita charitas atque indulgen tia conualescat: Quid illud quod fine odio atque aemulatione nubentium melioribus procis melius morige ratae virgines fortitae obueniant: inferiores vero inferioribus: lllud etiam promulgatum: puta electorum foe tus parentum summa cura vt pote naturalis bonitatis priuilegium proferentes alendos caeterosque alen dos aliquo vsu patriae profuturam. Ecce numquid Socrates voluit deducere ciuitatem ad talem vnitatem qualem opponit ei Aristi: Nequaquam: sed summam intellexit in ciuibus pacem & concordiam ex volunta tum conformitate & affectionum. Et nunquid negauit, proprias possessiones aliis a bellatoribus qui vsui com muni student, & proinde publicam recipere mercedem: Nequaquam: sed omnia instituit communi affecti one custodienda & procuranda ad publicum vsum omnium & singulorum pro tempore & loco: secundum quod recta ratio dictaret. Quid: cum voluit quemquam accipere vxorem conformem suis moribus: negauit ne proprias tenendas vxores: certe nequaquam. Caeterum cum electos & elegantes pueros summa cu ra: rusticanos vero ad aliquem vsum patriae instituit: nunquid proprios foetus noluit recognosci: Re uera nequamquam. Sed vt dicit nuptiae erat aestimandae communes non dixit faciendae. Et similiter proles & possessio omnis communis erat aestimanda: vt licet circa quancumque rem, proprietaria esset possessio: proprietaria tamen cessaret affectio: sed circa omnia esset communis affectionis beniuolentia, & de aequalis, quantum patitur regula cha ritatis humanae. Et secundum hoc possibile erat secundum institutionem Socratis de quolibet quod alienum erat proprietate & possessione dicere diuisim quod suum erat pietatis amore, & secundum quod opportuni tas rationabilis occurreret in vsum suum per fruitionem. & esset causa maximae pacis & concordiae siue amicitiae inter ciues. Quid est ergo quod Aristi. intantum contra Socratem inuehitur: Reuera rationabile mul tum. eo quod licet Socrates suam ciuitatem secundum dictum modum melius disposuit simpliciter: non tamen pro statu quem Philosophi inuenerunt & videre potuerunt in hominium natura: cui magis congruebat dispositio quam Aristiles statuit circa suam ciuitatem. Non est enim inconueniens quod id quod melius est simpliciter, non melius sit alicui statui hominium determinato. Vt enim dicit Philosophus in secundo Politicae. Melius est simpliciter semper eosdem principari in ciuitate si sit possibile. Sed tamen hoc insecurum est & seditionis causa apud animosos & bellicosos: qui scilicet nollent pati: quin aliquando principarentur. Vnde optimum esset quod semper optimi & aliis praecellentes rationis industria & virtute principarentur, si talium vnum genus hominium posset inueniri secundum quod dicit Glosi. supe illud Colossen. vltimo. Haec pax domestica & cohabitantium ordinata a deo concordia & clara iustitia. Vt scilicet qui excellant ratione, excellant dominatione propter tamen malitiam hominium am bitiosorum & seditiosorum aliquando in aliqua ciuitate illud non esset optimum.
EST igitur aduertendum: quod ad iu dicandum de duobus aut pluribus quid eorum sit melius simpliciter & naturaliter: oportet attendere hoc in secundum naturam se habentibus & non in corruptis: secundum quod determiat Philosophus primo Politicae. verbi gratia, melius est simpliciter quod in domo vir dominetur quam mulier: quia melius est vtrisque bene dispositis secundum naturam: quia vir in naturali disponne existens habet consilia tantum perfecta: mulier naturaliter hent debile consilium: vt dicit tertio eiusdem. Si tamen vir esset pestilens habens consilia tantum corrupta, melius esset mulierem dominari. semper enim quod est melius meliori bene disposito secundum naturam, illud est melius simpliciter: vt cibus ille simpliciter est sanus, qui est sanus sano: non autem ille, qui est sanus aegro: & dulce simpliciter, quod apparet dulce sano: non autem quod febricitanti, vel aliter disposito: vt vult Philosophus in. x. Metaphysicae. Et est super hoc consideratio quaedam in Topicis. Cum igitur duplex sit status hominum siue naturae humanae, vt dictum est iam supra: dispositio illa ciuitatis melior est simpliciter, quae est melior hominibus secundum statum naturae institutae: licet alia posset esse melior hominibus secundum statum naturae iam per peccatum destiturae. Si igitur respiciamus ad statum hominium conuiuentium in societate & communitate ciuili: cum illa non potuit esse nisi connexa summa amicitia, quae quilibet reputaretur a quolibet alter ipse, & summa charitate, quae quilibet eorum alterum diligeret sicut seipsum, & summa beniuolen tia, quae quilibet eorum vellet alteri quod sibi: & quid non sibi nec alteri: patet plane quod haec est dispositio ciuita tis quam Socrates immo Plato sub nomine Socratl depixit: aspiciendo licet a longiquo & quasi lippientibus ocu lis ad statum humanae naturae, vt nata esset existere in statu optimo naturae vt natura erat: qui non erat ni si status innocentiae naturalis: & quasi quodammodo transgrediendo cursum cognitionis naturalis: immo for te transgrediendo cursum naturalis cognitionis. secundum naturam per peccatum iam corruptam, speculabatur quod status ille, quem vidit in natura humana iam existere, non esset eidem status naturalis sed innaturalis: licet modum, quo in ipsum huiusmodi statum deuenit, forte ignorauit. & forte diuina visitatus illustratione agnouit. legitur enim in maiori prologo super Platonem: quod Plato in Aegyptum profectus est, vt legen Moysi, & propheta rum oracula conspiceret.
ET secundum hoc, dicendum ad quaestionem, quod licet pessimum esset simpliciter, & in omni stat hominium, quod omnia essent communia secundum primum modum comonitati supradictae, quem Aristines iposuit Socrati, vt iam patebit: llle eim nullam ciuitatem omnino, neque optiorum, neque pessimorum, neque mediocrium sustinere potuit: neque ciuitas illum: vt optine probat Philosophus: Simpliciter tamen & absolute melius esset omnia esse communia secundum modum illum quo iam exposuimus Socratem omnia descripsisse debere fore communia: quam omnia habere omnino appropriata secundum modum praedictum: qui in rei veritate constituit ciuitatem diaboli: Socratis autem institutio obseruata, quantum patitur humana fragilitas: constituit in praesenti cinitatem dei: quae tamen ex viribus humanae naturae seruari non potest, nec potuit, nec vnquam poterit. Propter quod Aristines dispositionem illam improbat. vt iam dicetur. Obseruatur tamen a fidelibus in eccle sia quantumcunque imperfecte per adiutorium diuinae gratiae. Vnde & qui persectiores esse nituntur in fidelibus, illi obseruationi magis sese conformant: quemadmodum sese conformabant conversi omnes in primitiua ecclesia. de quibus dicitur in Actibus quod erat omnium credentium cor vnum & anima vna &c. Vn de Clemens Papa approbans descriptionem Socratis tanquam conformem communitati vitae in primis ad fidem conuersis: & exhortans alios ad eandem, scribit in epistola ad fratres Hierosolymitanos quae habetur. xii. quaestione.d est capitulo. ii. dicens. Dilectissimis fratribus & condiscipulis HierosoIymis cum charissimo fratre Iacobo & coepiscopo habitantibus Clemens episcopus. Communis vita omnibus est necessaria fratres, & maxime iis, qui deo irreprehensibiliter militare cupiunt, & vitam Apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt communis enim vsus omnium quae sunt in hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit. sed per iniquitatem alius dixit hoc suum esse, & alius istud. & sic inter mortales facta est diuisio. Denique quidam Grae corum sapientissimus hoc ita sentiens: communia debere esse ait omnia amicorum. In omnibus autem sunt sine dubio & coniuges. Sicut non potest diuidi, inquit, aer neque splendor solis: ita nec reliquam quae communiter omnibus data sunt ad habendum diuidi oportere: sed hasbpenda esse communia. Vnde dominus per Prophetam loquitur. Ecce quam bonum & quam iucundum &c. Istius enim con suetudis more retento est Apostoli eorumque discipli, vt praedictum est, vna nobiscum & vobiscum communem vitam duxerunt. vt enim bene nostis erat multitudis cor vnum &c. vt sequitur in eadem epistola. Socrati ergo dispon simpliciter & abso lute erat optia & melior disponne Aristinm. Quia tamen aspiciendo ad naturam hominis iam per peccatum destitutam qualem eam respexit Aristie. & hoc vt consideratur secundum pura naturalia absque omni adiutorio diuinae grae impossibile erat per naturalem & carnalem amicitiam ad illam communionem omnium in vna ciuitate omnes connectere: quia naturalis amor cir ca botnea inferiora possidenda & vtenda semper recuruus est plus semper diligendo quod suum est quam quid est alterius & sibi & suis bonum quam alteris, vltra est modum & remam charitati: ideo descriptio Aristeles talibus hominibus in tali statume lior erat: vt scilicet singula essent pro pria: & non nisi in necessitate summa vsui rationabili alteri communicanda. Et constituit ciuitatem nec pure diaboli nec pure Dei, sed medio modo se habentem, scilicet rationalis & pure naturalis ingenii: in qua homines viuunt vt homines, & beati fieri quaerunt vt homines. sicut determinat in Ethicis.
DISpositio enim illa quam Socrates statuit, statum humanae natu rae in homine excedit: ad quem totum dictum suum Philosophus retulit: ad quem etiam retorquendo dictum Socratis:, ipsum impugnat: quia vere impugnandus esset, si ad illum statum aspiciendo dictum suum firmasset. Et reuera inquantum homo purus, physice loquens, ad illum statum quem in natura hominum inuenit: omne dictum suum retorquare debuit. & quo ad hoc, vere & iuste eum impugnauit. Et per hunc etiam modum vbique in libris suis Aristoteles Platonem impugnat, quia de rebus naturalibus supernaturaliter semper loquutus est. Vnde aspiciendo ad statum naturae humanae sic inuentae vt nunc se habet, necessario dispositio Socratis reducenda erat ad dispositionem communionis omnium pessimam supra nominatam. Communio enim illa, quam posuit in vxoribus, & in omnibus, & in filiis, & rebus ali is naturae, secundum statum istum, non est possibilis secundum amicitiam naturalis dilectionis: nisi in con munione corporali omnis possessionis. Non enim potest esse vt homo exhibeat diligentiam custodiae vxori alienae sicut suae, nisi cum ipsa solitarius conuersetur quandoque fine reprehensione sicut cum sua. & hoc non patitur humana fragilitas, nisi carnaliter quamlibet pro tempore cognoscere liceat sicut & su am. bene tamen pateretur cum gratiae adiutorio. Et secundum hunc modum probat Philosophus, quod non aequaliter diligendi sunt alieni filii & sui: quia diminueretur debitus amor ad suos. Verum est stante natura intra limites suos: ipsa tamen adiuta gratia, bene hoc patitur: diligendo tamen vnum plus alio se cundum regulas & ordinem charitatis. Et sic aspiciendo ad illa quae debent statui in rebus humanis modo humano proportionaliter naturae humanae destitutae: melius loquutus est Aristoteles, & bene reprobauit statuta Socratis. Aspiciendo vero ad statuenda in rebus humanis modo suphumano proportionaliter naturae institutae & maxime gratia adiutae, melius loquutus est Socrat. Et nihil valet quicquid inducit contra eum Aristina quia totum secundum alium statum hominis procedit quam Socrates intendit. Et ideo dicit Philosophus in Topicis de Platone: quod Plato semper consuetus est loqui in parabolis. Et licet dispositio Socratis erat melior sim pliciter: dispositio vero Aristeles melior secundum statum naturae lapsae in solis naturalibus sine gratia ex istentis: neutra tamen est melior homini in statu naturae per gratiam reparatae quantum ad totum populum Christianum: aut quantum ad communitates ciuitatum. Immo expedit dispositio media, partim communicans cum dispositione Aristins quo ad proprietatem possessionum: & partim cum dispositione Socratis: scilicet quo ad communitatem affectionum. Quanto enim quis plus in gratia proficit, tanto communiorem affectionem habet ad omnes, & minus afficitur circa proprietarias possessiones: ita quod perfectio gratiae omnia, propria facit abiicere & sua omnia aliis communicare: sicut nunc inter perfectiores in sacris religionibus obseruatur. quid tamen in com munitatibus ciuitatum propter fragilitatem & imperfectionem hominium omnino obseruari non posset.
SEcundum dicta ergo falsae sunt omnes glossae supe Platonem: exponentes ad literam dicta Socratis secundum praedictum modum comonis omnium: licet secundum illum Aristi. bene inuehitur contra eum. Quae dicunt quod institutum erat in lege Socratis: quod licet quisque haberet propriam vxorem moribus suis conformem: quam cum ipso cohabitaret omnes tamen in statuto tempore simul coones celebrabant nuptias, & in certo loco, vt sic quaelibet mulier esset vxor cuiuslibet viri: & ibidem singulis annis cum qualibet quam sfors sibi offerret coiret: vt sic quodammo ignoraret quis a quo genitus esset: licet quilibet non nisi conformen ad secum conmorandum duceret: & cum hoc quod prole genita ipsa, propriae matri nutrienda non committeretur: ne etiam matres suas proles reco gnoscerent. & catera huiusmodi: supe quibus Philosophus inuehitur contra Platonem & Socratem: vt patet inspiciem ti secundum Politicae.
On this page