Quaestio 30
Quaestio 30
Quaestio. xxx. Irca secundum arguitur quod licet dimittere diuitias sub proposito mendicandi in saeculo, quinia dominus sollicitus est de egenis. in psalmo. Ego sum mendicus & pauper: dominus autem sollicitus est mei. Sed licet hominem se committere diuinae sollicitudini. ergo &c.
CONtra. talis multis periculis se exponit quod non licet. Dl cendum quod duo tangit quaestio. Vnum an liceat dimittere diuitias. Alterum est, an di missis diuitiis liceat mendicare. Nisi enim vtrumque in se licitum esset, diuitias dimittere intentione mendicandi non liceret.
CIRca primum sciendum: quod possidens diuitias aut pos i sidet eas sicut persona publica: qui habet aliis necessaria ministrare: aut sicut persona priuata. Primo modo praelatis simpliciter non licet diuitias ecclesiae dimittere eas alienando. Et ideo neque hoc licet eis intentione mendicandi vt quod ipsi & alii ministri ecclesiae mendicent. Sic etiam non licet eas dimittere virum politicum habentem vxorem & filios, vt se & ipsos simul mendicare compellat. debent enim secundum apostolum parentes thesaurizcare filiis. Si vero sit persona priuata, sic simpli citer licitum est cuique dimittere diuitias: dum tamen ex hoc in talem egestatem non se ponat vt eum mori aut summam egestatem pati necesse sit. In eis enim quae sunt necessaria ad competentem victum tenetur quilibet sibi licite prouidere.
CIRca secundum sciendum quod aut verisimile est ex. B ponenti se mendicationi quod mendicando non sibi prouideatur de necessariis vitae: aut verisimile est ei quod sic. Si primo modo, sic non licet habere intentionem mendicandi sicut non licet se exponere periculo necessitatis. Si vero sit verisimile quod mendicando sibi de necessariis prouideatur ab aliis: aut ergo vt risimile est tali quod maiorem oporteret eum habere sollicitudinem & distractionem in mendicitate petendo aliena, aut non. Primo modo non licet: quia praua est intentio qua quis sollicitudinem & distractionem habere quaerit. Ad hoc enim sunt diuitiae & vniuersaliter bona temporalia vt necessitatem suppleant: & ad opera virtutum nos expediant. Vnde sunt pro tanto dimittenda pro quanto nos impediunt vel nimia sollicitudine vel nimia affectione vel aliquo huiusmodi circa eas. & quo ad hoc laudabilis est paupertas. Si vero verisimile est quod dimittendo diuitias minorem sollicitudinem habeat in sibi necessaria mendicando quam propria conseruando: aut ergo in aliquo ea quae ab aliis in sui sustentationem recipit mendicando eis recompensat, aut non. Si non, illud non licet. Talis enim non est bona mendicitas: quia non est vt quis magis proficiat, sed vt otio vacet. Si enim illam intenderet vt proficeret, proficiendo in doctrina vel orationibus plus valeret aliis spiritualiter quam ipsi sibi temporaliter. Vnde in solo casu quo verisimile est intendenti mendicare siue in saeculo siue in religione, super quo nihil ad praesens puto distinguendum, quod sibi mendicando prouideatur de necessariis vitae: & hoc cum minori sollicitudine quam propria custodiendo: & cum hoc quod in aliquo eis a quibus temporalia recipit recompenset: licitum est sua dimittere intentione mendicandi. Vnde Augustinus de opere monachorum capitulo decimoquinto. Propter occupationes seruorum dei vel infirmitates corporales non solum permittit apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus: sed etiam saluberrime hortatur. Et ne aliquis diceret: Verum e est de praelatis ecclesiae & sacramentorum ministris: in quibus accipere ab aliis est potestas non mendicitas: non autem de aliis, in quibus accipere est mendicitas non potestas: continuo subdit dicens. Excepta enim illa potestate quae se dicit ipse non vsum cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecepit: etiam sanctis qui omnia sua vendita distribuerant ab ecclesiis gentium necessaria conferri praecepit & hortatur. & capitu. decimoseptimo. Non cessauit apostolus immo spiritus dei possidens & implens & agens cor eius exhortari fideles qui haberent huius mundi substantiam vt nihil deesset necessitatibus seruorum dei qui celsiorem sanctitatis gradum in ecclesia tenere voluerint: vt spei saecularis vincula cuncta praeciderent & animum diuinae militiae libere dedicarent. Coniungendo ergo membra, in quo scilicet licitum est diuitias dimittere, & in quo licitum est mendicare: dico quod licitum est diuitias dimittere intentione mendicandi: iuxta illud quod dicit Augustinus de ecclesi. dogmatibus. xxxvii. Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi dominum semel donare & absolutum sollicitudine cum Christo egere.
DE tali ergo processit prima obiectio. Talis enim qui habet has duas conditiones: quod scilicet omnia donat: & hoc intentione sequendi dominum non otiandi, vt proficiendo recom penset in bonis spiritalibus bona temporalia quae mendicat: & quod per hoc ab omni sollicitudine absoluitur, & non maiori fatue implicatur: ad curam dei pertinet specialiter. Ad secundum: quod talis se multis periculis exponit: dicendum quod hoc non est verum, dum tamen cor in deum habeat fixum: & cum discretione hoc agat & adsint aliae conditiones praetactae.
On this page