Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Quaestio. xi. ratio entis fit ratio generis. Quod ficut Tum quia secundum Docu duo praedicamenta manent in diuinis scilicet substantia et relatio: ergo a simili poterit ratio entis esse genus et sic cum praedicetur vt i ad se erit predicatio substantie.

¶ Contra Aug.e. dicit. quod deus non est in genere. ergo etc. istam quaestionem sunt due veritates declarande. PrimaCirca est quod ens non est genus. Ad hoc autem inducuntur multe rationes. Prima est illimitatio: sed ista non valet quia si essent infinita vel infinite species animalis: adhuc animal es set genus. Si dicas: quod intelligis illimitationem: quia ad ratio nem generis requritur quod non praedicetur in quid de differentia: sed ens dicitur in quod de omnibus. hoc non valet. quia ostensum est superius esse falsum. Ideo ad ducitur alia ratio. quia distinguitur vel diuiditur per modos intrinsecos scilicet per finitum et infinitum. Sed istud non impedit: quia talia non impediunt praedicationem quiditatiuam. Dico igitur quod tota relatio quare ens non est genus est. quia non praedicatur in quid: sicut pars essentialis. Illud igitur quod primo respicit ratio generis: est praedicatio per modum partis essentialis: sed istud non est in ente. ergo ens non est genus. Ma. fuit promum superius. veritas declaranda est. quod deus non est in genere Secunda quod declaratur ab aliquibus sic. quia nullum infinitum potest esse in genere. Ab aliis autem quia actus purus non potest esse in genere. Et ab aliis. quia deus esset compositus. Sed prima ratio non concludit. quia non saluat quin paternitas poterit esse in genere: quia ipsa non est formaliter infinita. Nec 2a valet. quia prius repugnaquiditati esse in genere vel conuenit: antequam intelligatur esse actus vel ositio. Nec 3a valet. quia non oportet quod sit compositum illud quod est in genere: sed sufficit quod habeat plures rationes formales: licet non componantur.

¶ Dico ergo quod deus non est in genere: quia omne illud quod est in genere includit genus tamquam partem essentialem: sed dieo repugnat includere aliquid superius tamquam partem essentialem: quia est simpliciter simplex. et per consequens irresolubilis. ergo etc sunt quatuor difficultates. Prima est. cum ens prediSed hic cetur vt superius: cuius proprietatem ma gis habet: vel generis: vel speciei.

¶ Dico ad hoc quod magis assimilatur speciei. Et ratio est ista: quia genus praedicatur in quid de eo quod addit species supra genus: sic intelligendo quod praedicatur de specie quae habet vnam rationem formalem constitutam ex genere et ex addito quod est differentia siue ratio formalis. Species autem non sic. Non enim indiuiduum addit ad substantiam vel speciem: nisi proprie tatem indiuidualem. Similiter nec illud de qui praedicatur in quid ens addit tunc ad ens nisi proprietatem indiuidualem: quod ens non predicatur in quid proprie: nisi de hoc ente: quod non addit rationem formalem ad ens.

¶ Secunda difficultas vtrum ens in quolibet habeat suum indiuiduum.

¶ Dico quod sic. Et non solum ens: sed etiam omnia transcendentia scilicet vnum. verum bonum. Et hoc probatur sic. Quecumque habent distinctas ratio nes formales ex se: vbicunque inueniuntur ille rationes formales: eodem modo distinguuntur: et in inferioribus similiter eodem modo distinguuntur: sed transcendentia sunt huiusmodi. ergo sicut in abstracto distinguuntur: ita in quolibet indiuiduo distiguuntur. Nam quaecunque in superioribus secundum rationes formales distinguuntur: et in inferioribus similiter distinguuntur.

¶ Tertia difficultas vtrum ens dicatur immediate de suis inferie ribus. Respondeo. et ad hoc dico quod sic. quia inferius ad ens non videtur addere ad ens. nisi modum intrinsecum: sed prior est comparatio rationis formalis ad modum suum intrinsecum: quam ad quamcumque rationem formalem aliam. Ma. patet. quia hecetur tas nihil videtur esse nisi modus intrinsecus illius cuius est heceitas: vel illius quod dicitur esse hoc.

¶ 4a difficultas. Utrum taleindiuiduum entis sit in aliquo praedicamento. Dico quod non quia omne quod est in genere: genus dicitur in primo modo dicendi per se de illo. Si ergo hoc ens esset ingenere. cum ens et hoc ens sint eiusdem rationis formalis: ergo diceretur in quid per se de illo. hoc autem est falsum. ergo etc. Et probo: quia quin aliqua sunt eiusdem rationis formalis: quicquid dicitur per se primo modo de vno et de reliquo. sed ens et hoc ens sunt eiusdem rationis formalis. ergo si genus diceretur in quid in primo modo de hoc ente: et similiter de ente. hoc autem est falsum. ergo etc.

¶ Sed hoc est vnum dubium. Utrum omnia que sunt in linea praedicamentali habeant et propria indiuidua. Di co quod sic. Et hoc probatur per istam eandem rationem per quam probatum est de ente scilicet quocunque distinguuntur. etc.

¶ Et ex hoc appare vnum dictum logicorum: quod vnumquodque quando praedicatur de suo indiuiduo: magis habet rationem speciei quam generis.

¶ Ad illud quod in principio inductum fuit ad oppositum dico quod nunquam Doe. dixit. quod in deo sunt duoil genera vel predicamenta: sed solum quod sunt duo modi predicandi: et non duo praedicamenta. ergo etc

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11