Quaestio 11
Quaestio 11
Hic est sciendum quod motus accipitur quatuor modis. Uno modo communissime. sicut methaphorice dicitur quod finis mouet efficientem. Alio modo communiter.
¶ Sicut omnis actio in subiecto potest dici motus. Alio modo proprie pro transitu de loco ad locum. sicut angelus qui in loco aliquo modo mouetur.
¶ Difficultas autem quaestionis non est de i modo: nec de 4o. quia sic non est hic. et ideo propriissime mauernon potest: sed si accipiatur difficultas. valet. vtrum isto modo quo erst praesens hostie possit moueri.
¶ Prima est quod deus potest mouere corpus christi in sacramento localiter. hoc probo. quia quandocumque aliquod agens continet vi tualiter aliquam formam inducibilem et amissibilem ab aliquosubiecto illud potest mouere tale mobile. sed diuina virtus continet virtualiter omnem praesentialitatem quam habet corpus christi in qualibet altari. et potest perdere: et habere huius praesentialitatem. hoc patet de se.
¶ 2a conclusio est. quod angelus non potest mouere corpus christ in sacramento. probo sic. quandocumque est aliquod agens. quod non continet aliquam formam virtualiter non potest aliquod mobile mouere ad illam formam. si enim virtualiter non continet illam forman non posset eam inducere. sed angelus istam praesentialitatem non continet: quia habet praesentialitatem naturalem ad hostiam qua est in aliquo loco secundum quamlibet partem eius: et hoc non est in potestate agentis naturalis.
¶ Tertia conclusio quod etiam anima christi non potest ipsum mouere. probo. quia nullum agens naturale continet formam super naturalem: sed anima christi et one aliud a deo naturaliter agit. ergo etc.
¶ Quarta conclusio quod nec sacerdos. hoc statim patet: quia si angelus non continet illam formam. multo minus sacerdos potest producere illam praesentialitatem. non potest nec anima quod nec sacerdos.
¶ Contra primam conclusionem. quia deus potest accipere corpus christi ab ista hostia consecrata: et ad non consecratam transferre.
¶ Contra secundam. quia quantumcumque angelus sit modo immateriali in loco: tamen potest se mouem loca liter et alium angelum.
¶ Contra tertiam. quia anima rationalis habet potentiam motiuam sui corporis non organicam. erg potest ipsum mouere.
¶ Contra quartam. quia sacerdos eleuat ipsum et portat de vno altari ad aliud. sed si non mouet ipsum. ergo mouet in eodem loco priori et non transfertur.
¶ Ad primum concedo quod si deus transferret ista hostia esset vere consecrata: et alia non: et tunc esset adoranda: sed de facto non est sic.
¶ Ad secundum. dico quod angelus continet in virtute vel continet angeli presentialitatem que est ibi cum naturali forma: et ideo illam potest inducere. sed corpus christi non habet ex sua natura modum essendi in loco quem habet angelus. sed hoc tamen supernaturaliter potest fieri.
¶ Ad tertium. dico quod anima habet potentiam motiuam respecu sucorporis existentis modo naturali in loco.
¶ Ad quartum de sacerdote. Aliquin dicunt quod per accidens mouet sulspeciebus. quia contentum est. sed hoc nihil est: quia hoc est verum in his: que vere faciunt vnum per se et sunt contigusvel continua et hoc non est hic.
¶ Ideo dico quod christus ver tute diuina portat seipsum. et hoc ex voluntate dei: et sa cerdos portat species. christus autem seipsum. alis. sacerdos non posset digito transferre tantum. et tam magnun corpus.
¶ Prima est. quod in hostia mota erunt semper duo mo tus. vnus motus naturalis. quo species mouentur. et alius supernaturalis quo christi corpus mouetur.
¶ Dico quod ita est quia ibi sunt due virtuales continentie vnius praesentie. vna virtus sacerdotis ad species. Alia corporis christi presentie. vel virtus respectu presentie corporis.
¶ Di cit scotus quod si angelus firmasset propositum quod adhere ret lapidi mouens lapidem: non moueret angelum proprie. sed eadem voluntate qua determinat se esse cum lapide determinat se ad mouendum cum lapide.
¶ 4 difficultas quia videtur quod semper erunt duo motus in homine. quia potentia motiua corporis non continet motum anime.
¶ Uidetur mihi quod alia mutatio. et aliud vbi et alterius rationis sit in anima et in corpore. quia respectus a fundamento determinatur. igitur videtur quod anima virtute contineat vtrumque vbi et de hoc alis.
¶ Sed non capio. sed videtur mihi quod vtrumque moueatur per se et acqurit proprium vbi sicut in descensu grauis. si continens esset leuius separaretur. vnde agens mouer ista diuersis motibus. et ita dicerem quod clauus mouetur per se in naui. non quidem per se 3o modo: sed habendo respecti distinctum tantum.
On this page