Quaestio 2
Quaestio 2
SEcundo queritur. vtrum sacramentum circumcisionis conferat gra tiam. Quod non. quia glosa in epstula ad ro. dicit quod non conferebat gratiam sed tantum amouebatur culpam.
¶ In contrarium est Auguus qui dicit. Quod nunc facit baptismus circumcisio tunc faciebat. istam quaestionem sunt due opiniones.
¶ Una diCirca cit quod solum abolebat culpam. Ratio est quia bapti smus circumcisionem praecellit. Sed si circumcisio conferret gratiam: et amoueret culpam: non esset praecellentia baptismi: hoc autem est falsum: quia vt dicit apistulus ad hebreos. Meliora sunt spiritualia corporalibus. Sed baptismus est spiritualis. circuncisio corporalis vel carnalis.
¶ Alii dicunt oppositum quod circumcisio aliquam gratiam conferebat: licet imperfectam. Erat enim lapsus tunc originalis peccati cum igitur deus nunquadefuerit humano generi congruum fuit pro omni statu esse remedium aliquod contra originale peccatum. Sed tunc erat originis nale peccatum ergo dcuit quod ibi esset remedium peruulis qui non habebant fidem.
¶ Et confirmatur duabus rationibus. Primaest quia de potentia ordinata deus non ordinauit aliquem quin sit in gratia: vel in culpa. sic quod omnis homo vel saluetur vedamnetur.
¶ 2o arguitur ex deductione dyonisii de diunis nominibus. capius 4o. Sicut inquit sol illuminat omnia corpora superiora et inferiora nisi habeat obstaculum. ita deus. Sed per circumcisionem amouetur obstaculum gratie: ergo deus gratiam infundebat tamen praedictorum sunt quatuor inAd euidentiam telligenda. Primum. qua sunt defectus circumcisionis a baptismate. Et sunt quatuor.
¶ Primus quantum ad culpam. quia sacramentum baptismi omnem cum param delet sacramentiali virtute: virtute autem circuncisionis non habetur expresse quod purgaret omnem culpam.
¶ Secundus est quod baptismus absoluit a pena et a culpa: de circumcisione autem non habetur expresse.
¶ Tertius est quia baptismus culpam delet et absoluit a pena damni et sensus. quia stati euolant ad glartiam. Sed circumcisio non. nisi tantum penam sensus delebat.
¶ Quartus quia baptismus gratiam completam confert. Sed circumcisio diminutam. Ideo dicunt sancti quod solam culpam expellebat. Secundo videndum est de statu circumcisionis: et fuerunt quatuor. Primus fuit quando fuit istituta scilicet tempore abrahe.
¶ Primum in quo fuit necessaria. quia sub praecepto his qui erant de lege abrahe. quia omnis masculus cuius caro praepucii circumcisa non fuerit peribit de populo suo: et durauit vsque ad christum.
¶ 2m in quo erat vtilis sed non necessaria. videlicet a tempore quo christus incepit predicare bapti smum. quia tunc baptismus erat sufficiens remedium. circum cisio autem bene vtilis: sed non necessaria tunc erat.
¶ 3m in quo non fuit vtilis nec necessaria. sicut quando christus dixit. Consummatum est. quia tunc omnia legalia fuerunt abolita: nec extunc habuerunt efficaciam nec necessitatem. sed tamen fuerunt permissa propter scandalum iudeorum vt synagoga cum ho nore duceretur ad sepulchrum.
¶ 4m tepus fuit post diuulgationem euangelii vbi fuit mortifera. per sminam primi concilii quod fuit celebratum actuum. 19. ideo dixit apo stolus postea ad galathas quinto. Si crcumcidimini christus vobis nihil prodest. ergo erat mortalis.
¶ Primo enim aliquod superfluum resecabatur. et significabatur virtus castitatis et temperantie que carnis reprimit passiones.
¶ Secundo vulnus circulare fiebat: et significat actum contemplationis in quo finis reducitur ad principium.
¶ Tertio. quia in octauo die dabatur. et significat octauam resurrectionis nostre in qua omnis superfluitas rese cabitur a natura. Magister tamen dicit quod preueniebatur aliquando dies propter periculum. Sed aliquo hic non tenent eum.
On this page