Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Iam vero ad propositum redeamus CIrca distinctionem 25. Quero vtrum actus liberi arbitri causetur ab obiecto vel a voluntate. Et idetur quod non a voluntate: quia idem ageret in se ipsum.

¶ Contra. aliter non esset liber aliqui. quod totaliter causatur a volun hic dicunt tate.

¶ Alii converso quod ab obiecto.

¶ Ali quod ab actu intelligendi: quia ad illum sequitur.

¶ Alii quod a fantasmate immediate: quia obiectum non est presens

¶ Contra primum arguitur: quia tunc non requireretur obiectum

¶ Contra 2m: quia obiectum naturaliter agit: et tunc esset actus materie naturalis.

¶ Contra 3m. quia actus intelligendi est mere naturalis: et ita naturaliter causaret.

¶ Contra 4m. quia fantasma: nec virtualiter: nec formaliter continet actum volendi.

¶ Pono igitur hic 4or conclusiones.

¶ Prima est quod non causatur totaliter a potentia volitiua: posito enim sufficienti actiuo et passiuo: et approximatis ponitur effectus in naturalibus potest etiam poni in contingentibus. oppositum et perimur in proposito.

¶ Secunda conclusio quod obiectum non est totalis causa: quia ignobilius.

¶ Tertia conclusio. quod voluntas et obiectum sunt due partiales cause eius: quia vtrumque requiritur et neutrum sufficit.

¶ Quarta conclusio quod voluntas principalius concurrit: quia est causa vniversalis respectu omnium actuum: obiectum autem est causa particularis.

¶ Sed contra. quomodo est actus in potestate nostra si causatur ab obiecto: Dicitur hic quod vbi effectus de pendet a duabus causis: si causa est vna contingens to tus effectus est contingens. sicut habeo in potestate fragere prohibens detinens graue: et postea mouetur naturaliter: quia igitur voluntas potest causare et non causare: ideo etc. Unde manifestum est quod in genere cause materialis non libere causati: et tamen quia effectiue causant et libere totum est liberum.

¶ Sed illi dicunt quod obiectum necessario mouet voluntatem: sed postea impare potest libere: vt desistat a tali cognitione.

¶ Contra quandocumque est aliquod mouens quod non mouet nisi motum: ea necessaritate mouet qua mo uetur a mouente ipsum: sed voluntas non mouet imperati: ue alias potentias nisi mota ab abiecto actu elicito: ergo si naturali necessitate mouetur naturali necessaritate mouet.

¶ Secunda difficultas. si ad actum liberum concurrit diuina voluntas: Oportet dicere quod sic.

¶ Sed contra. aut diuina voluntate concurrente voluntas non potest non causare: et tunc necessario causabit: non libere: si potest non causare: ergo vult deus aliquid quod non impletur. hic dico quod assistente voluntate diuina potest non velle: quia deus assistit in ratione cause vniuersalis: et ideo si vis agere agit.

¶ Sed nonne deus potest imprimere actum liberum in voluntate: Dico quod non: quia actus liber non est ratione receptionis: sed quia efficitur: vnde dicitur liberum in habi tudine ad voluntatem nostram. in relationibus autem deus non potest supplere causam secundam: vt dictum fui in primo libro.

¶ Sed que habitudo prior est ad contraria scilicet ad velle et nolle: vel ad contradictoria scilicet velle et non velle.

¶ Dico quod ad contradictoria est libertas prior. Regula enim est quod quando aliquis habet in potestate actus incompossibiles: potest quenlibet producere et alterum suspendere: quia incompossibilis illi: sed potentia ad producendum et suspendendum est potentia cottradictionis. ergo.

¶ Sed est ne voluntas causa effectiua alicuius actus imparati: Dico quod oportet causalitatem dare voluntati. ita quod potentia executiua est causa partialis: voluntas autem vniuersalis.

¶ Sed contra. absenteactu voluntatis adhuc executiua exequitur. Dico quod voluntas prius ordine essentiali elicit actum elicitum. de inde imperatum: et sufficit hec prioritas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1