Quaestio 1
Quaestio 1
Preterea oportet inquiri etc. dist. 5. quero primo. Utrum supIrca positum verbi possit assumere quamcumque naturam. videtur quod sic. quia omnis creatura est in potentia obedientiali dei: sed quod sic est in potentia videtur posse a deo assumi. ergo etc.
¶ Contra. si hoc esset possibile tunc multa inconuenientia dicerentur de deo: saltem per denominationem: sicut quod esset lapis: vel asinus: quod videtur absurdum. vna opinio quod verbum non potest assumere Hic est nam irrationalem: quia talis nam vel creatura non est suppositabilis in supposito intellectuali. Sed suppositum divinum est intellectuale. ergo etc.
¶ Sed contra hoc arguitur. 4r per easdem vias suppositas per quas probatur suppositalitas respectu naturae rationalis: quia sustentificare naturam sine receptione non ponit in divino supposito imperfectionem: et ita patet quod respectu cuiuscumque imperfectionem non includit. ergo etc.
¶ Item 2o: quanto extrema sunt magis distincta et minus similia tanto magis sunt vnibilia. sed minus similis est natura irrationalis nature divine quam rationalis. ergo etc.
¶ Item 3o. quia sicut in natura humana suppositum est posterius natura: ita in natura lapidis. ergo poterit deus ad naturam influere non influendo in suppositum proprium hic et ibi.
¶ Item 4o. quia deus potest assumere omnem illam naturam cuius suppositum continet virtualiter. sed ita continet virtualiter suppositationem lapidis sicut et hominis. igitur etc. si prime rationes concludant de natura rationali: ita de natura irrationali.
¶ Prima quod divinum suppositum verbi immediate potest assumere quamcumque naturam de genere substantie: quia omnis natura de genere substantie est suppositabilis in supposito proprio. Sed deus potest influere ad naturam non influendo ad suppositum proprium. ergo etc.
¶ Secunda conclusio. quod diuinum suppositum potest mediate assumere naturam de quocumque praesento. quia omnis natura cuiuslibet praesenti est suppositabilis mediante substantia. Sed deus potest assumere omnem naturam de genere substantie. vt dicit prima conclusio. ergo etc.
¶ Tertia conclusio est quod suppositum verbi non potest immediate assumere naturam accidentis absoluti: puta albedinem vel huiusmodi quia nullum accidens absolutum suppositatur nisi mediante subiecto in quo est. sed verbum nullius accidentis potest esse subiectum. ergo etc.
¶ 4a conclusio quod suppositum verbi nullam relationem potest immediate assumere: quia nulla ratio est separabilis a suo fundamento. Sed nulla relatio potest suppositari sine suo fundamento. ergo etc.
¶ Primo quia impossibile est quod aliqua natura irrationalis personetur. Sed omne illud quod a verbo assumitur vel sustentificatur personatur. ergo etc.
¶ Dicendum quod assumptum est falsum scilicet quod omne quod assumitur vel sustentificatur personatur.
¶ Item 2o. quia eleuata essentia eleuatur et potentia. Sed potentie bruti vel alicuius rei irrationalis non sunt eleuabiles. ergo nec eorum naturae sunt assumptibiles.
¶ Dicendum quod sensitive potentie naturae assumpte non eleuantur obiectiue sed suppositaliter. vnde sensitiua beati Petri numquam videbit diuinam essentiam.
¶ 3o. quia accidens absolutum: ita est in potentia obedientiali sicut substantia: sed substantia potest immediate assumi. igitur etc.
¶ Dicendum quod in essentialiter ordinatis deus non potest influere in posterius: nisi etiam prius influendo in prius: licet econtra possit. Sed vnio substantie est prior vnione accidentis ordine essentiali: quia nullum accidens suppositatur nisi mediante substantia: quia non in proprio supposito.
¶ Item 4o. quia relatio differt realiter a suo fundamento. ergo vnio relationis differt realiter ab vnione fundamenti. ergo deus potest assumere relationem.
¶ Dicendum sicut supra quod licet vnio relationis differt realiter ab vnione fundamenti: tamen vnio relationis presupponit vnionem fundamenti.
¶ Sed materia ordine essentiali prior est composito vel forma. igitur sua vnio non praesupponit aliud prius.
¶ Item dubium est. si deus potest assumere formam substantialem ab¬ solutam et separatam vt sensitiuam vel lapideitatem.
¶ Dico quod sic: quia forma ordine essentiali prior est composito nec sibi repugnat per potentiam diuinam separari. ergo nec assumi.
¶ Dicendum quod sic eodem modo sicut est dictum supra: quia iste vniones sunt realiter distincte nec sunt essentialiter ordinate.
¶ Item dubium est: si deus potest assumere tertiam entitatem. scilicet humanitatem sine corpore et anima
¶ Dicendum quod non: quia 3a entitas essentialiter includit principim constituentia ipsam cum sit effectus formaliter materiae et forme.
¶ Item dubium est: si angelum vel animam rationalem posset assumersine hoc quod fruerentur diuina essentia.
¶ Dicendum quod sic: quia posset influere ad primum actum: qui est suppositalitas: sine hoc quod influeret ad 2m vel ad operationem.
¶ Item dubium est: si deus aliquem hominem vel angelum possit assumere qui nesciret se esse assumptum.
¶ Dicendum quod sic. quia ista assumptio est ad obiectum supernaturale sed nullus angelus vel homo potest intelligere obiectum tale nisi sibi a deo reueletur. Unde et christus ex puris naturalibus suam vnionem ad verbum ignorasset nisi sibi fuisset supernaturaliter reuelata.
¶ Dicendum quod sic. etiam infinitos et naturas infinitas: quia omnes sunt eiusdem assumptionis. Uirtus vero divina assumendi et terminandi est infinita.
¶ Dico quod sic. et de facto assumpsit: quia peccabilitas est naturalis aptitudo humane naturae: sed substantie eiusdem rationis habent proprietates et passio nes eiusdem rationis. igitur etc.
¶ Dicendum quod sic de potentia sua absoluta. sed non de potentia ordinata: quia natua peten catrix nullam habet incompossibilitatem ad assuptionem.
On this page