Quaestio 12
Quaestio 12
¶ Primo queritur vtrum accidentia separata possint facere naturaliter easdem actiones quasfaciebant prius coniuncta.
¶ Et videtur S quod non quia in omni actione requiritur quod et quo. sed hic non est quod: quia non est suppositum.
¶ Prima est quod easdem actiones agunt: quia vbicumque est innuenire potentiam productiuam alicuius: ibi est inuenire actum illius potentie. sed ita est hic de accidentibus separatis: quod eadem est innuenire potentiam que prius. quia virtus actiua est per se passio inseparabilis a subiecto: siue natura cuius est.
¶ Secunda conclusio quod quicquid accidentia agere poterant coniuncta possunt separata. quia virtus actiua est eiusdem rationis in eis que prius: quia eadem natura specifica et per consequens eadem potentia consequens illam naturam.
¶ Tertia conclusio. quod quia cumque perfectionem poterant. nunc possunt: quia virtus actiua est esse lis in eis: quia eque est perfecta natura eorum sicut prius.
¶ Quarta conclusio quod isti effectus producuntur naturaliter ab illis acci dentibus. quia omnis forma vbicumque sit si sit naturalis. naturaliter operatur.
¶ Primo contra primam onclusione: quia magis est intrinseca habitudo accidentis ad subiectum que ad locum. sed accidens non potest agere nisi sit presens in loco.
¶ Contra 2am. species intelligibilis separata: vel habitus non potest elicere actum intelligendi quem prius poterat.
¶ Contra 3am. terra est siccior igne: et tamen sicci. tas ignis vehementius agit et exiccat: sed non prouenit hoc nisi ex actione suppositi non forme que maior est in terra.
¶ Contra 4am. agere naturale praesupponit esse naturale vt videtur sicut agere simpliciter esse simpliciter.
¶ Respondeo ad primum. concedo minorem: sed adhuc non sequitur propositum: quia habitudo loci ad actionem est habitudo per se: non autem ad subiectum vt accidens est.
¶ Ad 2m. dico quod si species esset totalis causa sicut calor calefaciens calefactionis posset causarein intellectu actum: dato quod esset separata.
¶ Ad 3m. dico quod suppositum non plus potest nisi ratione forme virtuosioris sed siccitas non est forma acti ua. ideo ignis calefaciendo facit exalare partes subtilio res. et per consequens deficcat.
¶ Ad 4m. dico quod si sumatur forme supernaturalis que naturaliter non potest produci. tunc falsum est: quia habens supernaturale esse potest supernaturaliter agere: ex quo in natura ponitur. sicut patet de visu supernanliter dato qui naturaliter suas operationes exercet. videndum est de actionibus eorum in sinSecundo gulari. e primo circa operationes intellectuales.
¶ Ubi sciendum quod obiectum est naturaliter motiuum po tentie intellectiue. vnde ille species possunt intellectum naturaliter mouere: siue separatum: siue coniuctum: si sufficienter proximate sint.
¶ Sed contra. si substantia per propriam speciem cognosceretur. tunc naturaliter cognosceret intel iectus quod substantia non est ibi: quia species substantie multiplicarentur.
¶ Dicitur quod sic. si relinquatur sue nature. tamen creditur quod talia multa occultantur demonibus: qui sue nature relicti possent talia cognoscere. videndum est de operationibus sensitiuis Secundo hoc patet. quia mouent sensum visus
¶ Sed de auditu videtur dubium. quia sonum causatur ex fractio ne corporum: sed hic non sit fractio corporum: quia talia non sunt ibi. albedo enim non facit sonum sicut patet in niue¬
¶ Dico quod sonum non causatur ex fractione substantie: vt sic: sed ratione duritiei: que est quaedam qualitas absoluta: cuius fractio ne vel collisione causatur sonus.
¶ De olfatu est dubium vbi est illa fumalis euaporatio. vapor enim est quaedamsubstantia. quomodo tunc ab accidentibus causatur.
¶ Dico quod fit per exalationem vaporum inclusorum in poris spe cierum. et sunt ibi substantie fumi. particula est de actionibus naturalibus. hoc autem cerTertia tum est quod frigefaciunt etc. huiusmodi.
¶ Sed dubium est quia actiones sunt suppositorum primo methaphy. Dico quod ista propositio non inuenitur: sed est ibi singularium. et sic eam concedo.
¶ Secundum dubium: quia in essentialiter ordinatis prius priamaesse sine posteriori: sed prius supponitur accidens quam operetur.
¶ Dico quod forme separate. que sic agunt quod non repatiuntur: non oportet quod communicent. sed iste sun separate.
¶ Quarta difficultas quia vis actiua: si est per se passio potentie in vnieli quare vniversaliter non agit.
¶ Dico quod singularitas non est ratio agendi: sed conditio est agentis. sic approximatio agentis adpatiens. et ideo natura bene habet vim agendi vniversali tamen requritur singularitas: vt dictum est. particula. est de motu locali. patet enim quod agens Quaria naturale potest mouere species.
¶ Sed hoc non est ad proposio situm: quia hoc non est forma substantialis. generans autem non dicitur mouere graue nisi largiendo formam ad quam sequitur motus.
¶ Contra ista arguitur. virtus quando causatur non in instanti causatur transubstanti tionis: quia non fuit substantia in ea: nec ante transubstantiationem quia si ante mouebatur immittebatur talis virtus eadem ratione immittebatur et mouebatur et ita graue non mouebatur grauitate
¶ Contra. quia si substantia habet suam grauitatem et accidentia suamtunc est maior grauitas et velocior motus quando iste due sunt coniuncte. quam quando sunt separate: quod non apparet. immo est equalis.
¶ Alii dicunt quod grauitas non est form substantialis: grauis sed est accidens absolutum consequens alia accidentia. et illa remanet in separatione.
On this page