Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Quaestio. 12 UTrum ens analogice dicatur de illis de quibus dicitur. sunt quatuor modi dicendiDico quod Quidam dicunt quod vniuoce Ed dicitur: quia secundum vnam rationem. Alii dicunt quod equoce quia secundum diuersas rationes. Alii dicunt quod analogice. quia per priaus de vno: et per posterius de aliis.

¶ Alii dicunt. quod am¬ bigue. Distinguunt autem de analogo: quia quoddam est quod secundum rationem vnam dicitur de duobus: perfectius tamen de vno quod de reliquo. At aliud analogum est quod dicitur de vno proprime: et de aliis per attributionem ad illud. Et istud reducitur ad equocum.

¶ Istis autem praemissis dicitur quod omnis terminus: vel est equiuocus vel vniuocus: quia quando aliquorum dantur difcltines per contraria immediata: ipsa sunt conria immediata: sed homo sunt equocum et vniuocum. ergo etc.

¶ Sed hoc est difficultas vna. si ens dicatur equaliter de suins inferioribus vel inequaliter.

¶ Ad istud respondetur per 4or conclusiones. Prima est quod ens non predicatur secundum maius et minus. 2a quod non predicatur secundum prius et poste. rius. 3a quod non praedicatur inequaliter. 4a quod non predicatur dissimiliter. Omnes iste conclusiones vna ratione probantur: quia quando est aliqua praedicatio essentialis non potest variari per posterius sed quantitas virtutis secundum quam attenditur magis et minus prius et posterius: equale et inequale: simile et dissimle. heo omnia sunt posteriora ente: et etiam illis de quibus praedicatur ens. ergo non variant praedicationem entis que est essentialis. Quando igitur aliquid dicitur perfectius ens: illud est per aliquid posten us ente: et per consequens in illo priori in quo fit praedicatio entis ipsa erit vniformis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12