Quaestio 2
Quaestio 2
¶ Prima est. quod quando aliquins peccat mortaliter. sua merita non abolentur totaliter. probatur. quia nunquam reducerentur si omnino per peccatum ibolerentur.
¶ 2a conclusio quod suspenduntur. talis autem est in ira difi manens. igitur non habet actionem ad gloriam patrie: licet enim sibi remaneat totum illud: tamen sibi non conuenitur actio quandiu est inimicus.
¶ 3a conclusio quod reuiuiscunt per prninam: quia tunc causa suspensio nis cessat scilicet ira dei. et hoc intelligitur de bonis mortisic ad quae fuerunt fcam in gratia: non de mortuis.
¶ 4a conclusio quod bona mortua: qua scilicet facta fuerunt in peceitio mortali. nunque consurgunt: quia nunquam vixerunt. modo resurrectio praesupponit vitam et mortem intermediam.
¶ Sed instatur contra ista. contra primam videtur quod omninno aboleantur: quia Ege. 33. dicit. Omnes iustitie vestre non refordabuntur.
¶ Dicendum quod valde proprie loquitur propheta: quia quandiu est in pecaitio quasi obliuioni traduntur et si permanent in ira nihil pro eis redditur.
¶ contra 3mam. quia secundum hoc consurgens semper resurgeret in maiori gratia. quia omnes actus praecedentes reuerterentur. et datur sibi gratia in contritione.
¶ Sed hoc non video. si enim homo diu vixit sine peceitio peccat postea mortaliter et postea resurgit datur sibi gratia noua: non videtur quod maior. tum quia non omnis cadens semper grauius cadit: nec ingitur resurgit gratior. tum quia priua gratia potest esse maior et mi nor. et per consequens minima: sed per prninam acqurit gratiam. igitur possibile est gratiam recuparatam esse minimam.
¶ Contra 4am. vi demus quod illa quae nunquam vixerunt citius viuunt. sicut corpus organicum citius viuit in vtero: licet alis non vixerit quam corpus mortuum quod aliquando vixit.
¶ Dico quod sic. quia ex mul¬ ¬titudinine meritorum datur gearia. Resurgens autem recuparat omnia merita et habuit actum contritionis meritorium. et sic meritum meritis accumulatur.
¶ 2a difficultsviditur quod illi qui minus habebunt de gratia plus habebunt de gloria. verbi. ergo. vnus semper stabit in gratia. Alius resurget in gradum minori gratie cum multi meritoriis operibus. tunc quaero quid remuneratur. non habitus: quia non sunt in potestate nostra. ergo actus. sed ille habet multos actus me ritorios. et illi actus sunt aliquo modo actus eius. concedo quod si duo homines sic se habent: quod tunc vnus minus habens de gratia plus habebit de gloria.
¶ Sed quem diligit plus deus: vel illum quo plus habet de gratia: vel qui plus habet de actibus merito riis:
¶ hic oportet dicere vel quod gratia non sit necessaria ratio acceptandi: vel minus dabit de gleatia illi quem plus diligit.
¶ Di co igitur quod si ponatur quod charitas non sit ratio acceptandi. tunc plus acceptat eum qui plus habuit de actibus meritoriis. si poncretur autem quod gratia esset aliud a charitate. tunc patet quod qui minus habet de gratia plus potest diligi. si teneatur quod gratia et charitas sunt idem: tunc oportebit secundum propositionem gratie habere gloriam: et tunc dabitur plus de gratia ei qui plus habet de acti bus meritoriis. non hic: sed in patria. vnde secundum proportionem habitus charitatis elicietur actus beatificus.
On this page