Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum caelum sit in loco
CIrca vltimam partem istius distinctionis. 14. Quero interum 4o questiones. Prima questio est: vtrum celum sit in loco.
Et videtur quod sic: quia secundum Augustinum de ci. dei. "Sola bona alicubi esse possunt. mala autem nusquam" celum autem non est malum. ergo etc.
hic videndum est. Primo quid sit locus Augustinus. xi. de ciuitate dei. tractat duas quaestiones: vna est de loco extra mundum: et queritur quare deus posuit hic mundum et non ibi. non apparet ratio. Augu. dicit quod aliqua certa ratione sibi cognita: et nota hic posuit et non ibi. Secundo dicit quod aliqui antiqui dixerunt quod ante mundum infinita tempora fuerunt: et querebant quare deus non creauit mundum in illis. dicit similiter. inaniter etc. Uideamus ergo primo quid sit locus.
¶ Aliqui dicunt quod est superficies corporis continentis: quia est de genere continuorum. nulli autem potest appropriari nisi superficiei.
¶ Aliqui dicunt quod non quia superficies variatur: loco non variato: dicunt igitur quod non est nisi spacium occupatum: locus enim commensuratur locato: spatium autem secundum omnem dimensionem sibi commensuratur non superficies.
¶ Alii dicunt quod est vacuum: nec est aliquid positiuum sed priuatiuum. quia priuatiuum implet locum. Nam illud quod impletur erat vacuum.
¶ Contra primum arguitur: quia remanente naue in eodem loco defluit aqua: nec corpus locatum mouetur localiter.
¶ Contra 2m. si tale spacium esset separatum bene esset possibile: sed tale infinitum positiuum non ponitur secundum fidem: nec quantitas separata: quia est ordo partium.
¶ Contra 4m: quia secundum fidem caelum est annihilabile: si enim poli essent annihilati adhuc alia remanerent in loco. Ideo dico quod locus formaliter est respectus cuiuscumque locati ad primum mouens immobile: cui attribuimus duo praedicata scilicet quod est vbique et semper illud non est per respectum quem habet ad locum nec ad tempus. Sed per hoc quod omnis creatura habet respectum praesentialitatis ad primum: et alium respectum praesentialitatis secundum periodum.
¶ Sed contra: quia relationes creature sunt idem fundamento: locus autem corpori non: quia non remanet in eodem loco.
¶ Ad 3m. in respectibus intrinsecus aduenientibus non tenet vbi agens concurrit potens causare distincta.
¶ Dico ergo quod si deus faceret infinitos mundos esset vbique: et ita est infinitus localiter potentialiter: quilibet autem istorum mundorum haberet aliam praesentialitatem ad deum: et sic tunc esset in actu.
Secunda particula. videndum est: qualiter locus est immobilis. non potest poni quod propter superficiem. Ideo dicunt aliqui quod secundum immobilitatem illius spacii quod est immobile.
¶ Sed contra primum arguitur: illud enim spatium est mobile: quia partes eius sunt homogenee: ideo ad quodcumque natum est vnum et reliquum.
¶ Contra 3m: bene staret secundum philosophos: sed secundum rei veritatem non potest stare: quia me stante hic: potest deus potest totam terram reuoluere. Si intelligis centrum illud accidens: illud mouebit moto subito. Si punctum: illud est imaginatum. Polis enim non repugnat moueri aliis remanentibus in loco. Ideo dicit Scotus quod est secundum equiualentiam ad motum localem.
¶ Sed contra. quando sit questio de relatione vltima resolutio non stat ad respectum: sed ad aliquid absolutum: equiualentia autem est quaedam relatio: ergo oportet illam in aliam resoluere: vnde venit illa immobilitas.
¶ Secundo. quia negatio resoluitur in affirmationem priorem: quare autem equiualet: quia immobile: non autem econverso.
¶ Tertio. quid facit nos scire istud: quare enim dicitur illud equiualens motui locali. Dicitur immobile: quia tantum valet ac si esset immobile: ita dicerem quare istud est factum: quia tantum valet: sicut si esset factum.
¶ Quarto. quia remanet tota difficultas: vnde prouenit illa equiualentia: non possum igitur videre nisi immobilitatem primi mouentis: quia omnis creatura est mobilis.
¶ Dico quod materialiter non est in loco: sed formaliter: quia totum vniuersum habet respectum praesentialitatis ad deum: igitur imaginatiuum videtur quod si deus crearet alii mundum posset eum coniugere isti: alio adiuncto est distantia: et posset eum mouere in infinitum: nec acquireret respectum nisi ad deum: quia nihil aliud potest dari: nec vacuum: nec spacium positiuum.
On this page