Quaestio 1
Quaestio 1
hic premittendum est quod qua tuor sunt modi praesentorum. distinguimus enim praeseta per quiditatem quantitatem qualitatem et relationem. sic etiam unt quatuor genera circustantiarum secundum ista quatuor. Quedam enim circunstantie accipiuntur ex parte quiditatis scilicet due quis cui. que sunt circunstantie personales quis vt in latria. vnde Saul volebat deo vt sacerdos offerre: cui vt in misericordia que debet fieri non diuitibus: sed pauperibus luxta illud. Cum enim facis elemosynam voca pauperes et debiles.
¶ Item ex parte quantitatis accipitur vna circunstantia scilicet quantum oportet vt in temperantia: quia homo debet esse contentus quantitate sibi proportionata.
¶ Item ex parte qualitatis est alia circunstantia vt qualiter oportet: vnde Esau fuit vituperatus: quia edulium lentis comedebat: et hoc quia nimis auide.
¶ Item ex parte relationis sunt duevalet. quando et vbi. Unde populus licet offerret deo libamina in excelsis: non tamen erat debita circunstanlia vbi: quia offerre eim debebat in templo. de quando: quia icet tantum sacerdos posset comedere panem sanctum: non tamen quando iacuerat vel dormierat cum vxore.
¶ Primo. quia actus commutatiue iustitie est moralis. Sed non requirit circunstantiam personalem: quia posset quis vendere regi sicut et rustico: ita vni sicut et alteri. igitur etc.
¶ Item secundo. quia virtus maior est et perfectior quam honor: sed premium virtutis est honor qui virtuti equiparari non potest igitur non est ibi quantum attendendum.
¶ Item tertio. quia actus attritionis est a virtute: vt dictum fuit in quarto. sed talis non attenditur qualiter: quia homo non potest nimis atteri propter vilitatem peccati. igitur etc.
¶ Ad primum dico quod in iustitia commutatiua attenditur circunstantia personalis. quia nullus debet vendere rem alienam vel alterius domini.
¶ Ad secundum dico quod meliora que possunt reddi pro virtute reddumtur scilicet honor: quia nihil aliud est melius in reddentis ho minis potestate. Iccirco debet virtuoso sufficere quatum sibi honoris impenditur secundum gradum dignitatis quem habet in re publica: vt plus possit exhiberi ma gis virtuoso.
¶ Ad tertium dico quod attritio debet habere modum secundum gradum delicti. nec homo debet ex cedere atterendo. alioquin limites excederet virtutis moralis: licet non forte theologice secundum aliquos.
¶ Ad quartum dicendum quod assumptum est verum de actu elicito et interiori: non autem de imperato et exteriori.
¶ Dicendum quod non. quia agere aliquid circa turpia est vitium: et respectu distantis specifice ex obiecto non est actus circunstantia.
¶ Item dubium si. cum quibus. vt puta cum talibus instrumentis actus morales exerceantur est circunstantia actus moralis.
¶ Dicendum quod finis est circunstantia posterior omnibus aliis circunstantiis: eo quod actus magis specificatur a fine in genere moris quam ab obiecto licet magis ab obiecto in genere nature: qui enim secundum Aristotelem mechatur propter lucrum pecunie magis est auarus quam mechus
¶ Est igitur notandum quod triplex est malum scilicet ex genere vt odire parentes: et ex circunstantia: vt cognoscere vxorem et non suam. Ex fine: vt facere actum liberalitatis propter laudem hominum vel fauorem munm danum: sic etiam est triplex bonum corrstondens scilicet dilige re parentes ex genere ex circunstantia: vt esse libera. lem circa pauperem tantum.
On this page