Quaestio 4
Quaestio 4
Questio. iii numerum habeat aliquam vni Tum tatem. Dicit quidam doct. Quod sini. quia vnum et multa ex opposito distinguuntur
¶ Sed contra. De quocumque dicitur subiectum: et passio illius: sed numerus est vere ens et vnitas est passio illius scilicet entis. ergo etc.
¶ 2o sic. Omne quod est in genere: vel est vnum genere: vel specie vel numero. sed numerus ponitur in predicamento. ergo oportet quod habeat vnam istarum vnitatum.
¶ Sed contra. Que ex opposito distinguitur vnum non potest esse aliud: sed vnum et multa sunt huiusmodi. constat autem quod numerus est species quae cadit sub multo. ergo etc.
¶ Confirimatur: quia plura inquantum plura non sunt vnum: sed numerus inquantum numerus est plura. ergo non est vnum.
¶ Dico ad ista quod qua. ex opposito distinguuntur vnum non potest esse aliud quiditatiue: sed tamen denominatiue non est inconueniens: sicut ens diuiditur per absolutum et respectiuum. licet ergo absolutum quiditatiue non possit esse respectiuum: tamen denominatiue videmus quod absolutum est respectiuum. substantia enim est ad aliud denominati ue: et quantitas et qualitas: eodem modo de numero. Posset tandici aliter. quod vnitas per quam numerus dicitur vnus non est sibi opposita: sed numerus opponitur vnitati quae priuat eum: non opponitur autem vnitati quae denominat eum. patet igitur quod oportet quod numerus ponatur aliquo modo vnus.
¶ hic tamen sunt aliqua dubia. Primo quomodo vna forma potest esse in distinctis subieci et pluribus numero. Dico quod sicut vnitas specifica et formalis est in numeris. ita oportet quod ibi ponatur vera vnitas numeralis: sicut enim dualitas est vna species numeri: ita hec dualitas est vnum indiuiduum dualitatis.
¶ Dico ergo quod tali dualita ti quae est eadem numero non repugnat esse in duobus subiectis: inmo necessario ita determinat sibi duo: quod repugnat sibi esse in vno: sed oportet quod sit in duobus: sicut omnes concedunt quod pualitas est duplum ad vnitatem: quaero in quo subiecto est dupli citas: oportet dicere quod in duobus numero distinctis. sic hic.
¶ 2o dubium vtrum numerus sit essentialiter multitudo. dico quod multitudo est transcendens. et ideo oportet dicere. quod sicut multa transcendentia includuntur in aliis transcendentibus: ita multitudo in numero. non tamen est genus numeri: quod autem multitudo sit superio ad numerum. probo. primo quia in diffinitione numeri ponitur multitudo 2o. quia numerus est multitudo mensurata per vnum. 3o. quia numerus dicitur multitudo ex vnitatibus aggregata. Et confirmatur. quia multitudo diuiditur per finitum et infinitum: sed numerus cadit subfi nito: ergo cadit sub multiume. finitum autem est differentia diuidens multtudinem. ergo etc.
On this page