Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Quaestio. viii. Quarta questio est. Utrum inter duos motus contrarios intercidatur necessario quies. Et videtur quod sic: quia intellectus hoc iudicat.

¶ Contra. quia sensus dicit oppositum. opinio Aristotelis quod sic: quia idem non hec fuit potest moueri motibus contraris.

¶ Sed comntra istud arguiter 4r. Primo sic. Quandocunque est aliquod mobile quod in aliquo mutato esse est indifferes ad contrarios motus potest agens liberum ad alterum istorum mo uere si contineat virtualiter: sed corpus celi est indifferens secundum se in quolibet mutato esse ad ante et retro: quandoergo est in mutato esse in toto tempore sequenti poterit induci motus alius.

¶ Secundo sic. in primo instanti in quo con lum incepit moueri: potuit moueri ad dexteram et ad finistram. ergo in primo mutato esse creationis fuit aptum moueri vtroque modo: sed in quolibet mutato esse est in eadem dispositione: sicut tunc. ergo etc. Si neges de celo: non potes negare de rota figuli. in primo enim in stanti potuit moueri ad vtranque partem. in quolibet enim mutato esse est in eadem dispositione. Secunda ratio est hec. in motu perpendiculari ponantur due linee a. b. et pono quod ista mobilia sint eiusdem generis: et simililiter sint motiua sibi coniuncta in eodem mutato esse: vnum mouet aliud: aliud ad vnam partem: et alterum ad aliam: et manifestum est quod potest mouere illud quod est eiusdem rationis cum illo.

¶ Tertio in motu proiectionis in repercussione ex fractione aeris instatur. aut illud mobile est in instanti. quo contingit incipere moueri: et habetur intentum. si per tmpus quiescit: in illo non est fractio aeris: si non: nunquam mouebit in ipsum primum.

¶ Quarto proiiciendo lapidem sursum: quero si quiescit: causa quietis est eadem cum causa motus.

¶ Di cunt aliqui quod debilitata virtute non sufficit ad motum sed prohibet descensum.

¶ Contra. in illo tempore medium est quie tum. et per consequens poterit sic perseuerare. Sumes te de dispositio ne que remittitur.

¶ Contra. illa dispositio vel fuit sine remissione per tempus. ita poterat stare: si remittitur in secunda parte non sufficiet: et sic in infinitum. Ideo dico quod non oportet interuenire quietem: et pono exemplum: luna successiue suscipit incrementum lucis: et decremen:um secundum quod accedit ad solem vel recedit: sed non est dare medium inter illos actus contrarios: luna autem augetur in lucem per remotionem vel per accessionem ad solem: sed non est dare tempus inquo luna non sit in approximatione vel elongatione a sole.

¶ Secundum exemplum de eclypsi solis respectu oculi sunt motus contrarii de videndo vmbram et lucem. Ter tio constat quod planeta aliquando approximatur: aliquando elongatur sine quiete media. Et si dicatur quod mouetur ad formam propter diuersitatem respectiuam: hoc non valet: quia sunt ibi motus contrarii: nec est ibi quies aliqua. Ulterius in solstitiis sol accedit et recedit.

¶ Dicetur quod non vadit per lineam rectam: sed per codiacum. Sed hoc non impedit: quia quocumque modo fiat appropinquat ad aquilonem et elongatur ab oriente: et econuerso. ergo etc.

¶ Dico igitur quod in vno mutato esse sunt in termino: et in alio incipit motus sequens.

¶ Sed contra: tunc idem mouebitur motibus contrariis. Item idem erit in termino a quo: et ad quem. Ulterius motus non terminatur nisi in quietem vel in quietem: similiter motus contrarius non incipit nisi a priuatione forme. Dico quod motus non sunt simul: quia motus prior mensuratur tempore priori: et tempore posteriori motus sequens: in termine autem non est motus nec quies.

¶ Ad aliud dico quod verum est eiusdem motus: vnde quando est terminus a quo motus sequentis.

¶ Ad aliud dico quod bene pri uatio motus est in illo instanti. Exemplum est de naui mota ad orientem et semper ad occidentem moueba tur primo ad orientem. Similiter de obuiante molequando faciet moram: quia quiesceret mola: nec per se: nec per accidens potest saluari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8