Quaestio 4
Quaestio 4
¶ Contra aliqua praecedunt et aliqua sequuntur. sciendum quod penitentia accipitur multipli hic est citer. Aliquando pro statu. sicut homo religio sus dicitur esse in statu penitentie. Aliquando pro virtute: sicut christus incepit predicationem suam a virtutibus. dicens penitentiam agite etc. Aliquando pro actu sicut petrus dixit Actis. secundo. penitentiam agite vt deleantur peocata videsra. Aliquand pro sacramento.
¶ Tunc dico quod ista tria non sunt partes penitentie: vt sumuntur pro statu: nec vt sumuntur pro virtute. quia actus non sunt de essentia virtutis. nec sunt partes vnius actus: vt sumitur 3o nec quarto nodo quasi partes integrales: sed sunt partes virtua es. vt homo habeat contritionem in corde confessionem in voce satiffactionem in opere.
¶ Sed numquid attritio et confessio sunt de essentia sacramenti dicitur quod sunt preuie. non de essentia. quia quando est absolutio. cessauit confessio. et est ibi forma debita. et manteria et intentio.
¶ Dicitur quod non de necessitate sed de congruo. et peccaret mortaliter qui non iniungeret: tamen tota essentia completa est. Et si penitens moreretur ante iniun ctionem saluaretur.
¶ Secundo queritur si aliquis non compleat penitentiam sibi iniunctam. vtrum de peccatis illis pro quibus iniuncta sibi fuit debeat confiteri vel solum de hoc: quod penitentiam non compleuit.
¶ Dicunt aliqui quod sic de peccatis: quia dicunt quod satisfactio est de integritate confessionis. Item totum fedus violauit. et ideo vt dicunt oportet eum interum renouari.
¶ Sed hic nimium aggrauaret. si enim condennetur a iudice ad penam certam: et non compleat potest per alium iudicem compelli. ita est hic compellet eum ad soluendum tantum vel plus: nec inuenitur vbi hoc sit expriessum quod totum debeat reconfiteri. tamen in negocio salutis anime tutior via debet eligi.
On this page