Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

¶ Questio. ii. Secundo quero Utrum suppositum angeli possit assumere naturam creatam quatuor. hic introducuntur conclusione

¶ Prima est quod angelus non potest aliquam naturam creatam an proprio naturae supposito separare. quia non potest influere ad naturam non influendo ad suppositum: eo quod neutrum virtua iter continet.

¶ Secunda conclusio quod angelus non potest imprimere respectum vnionis ad suum suppositum in natura creata: quia quod non est rei naturale non potest ei nisi supernaturaliter imprimi. Sed angelus non potest aliquid supernaturaliter imprimere. ergo etc.

¶ Tertia conclusio quod dato quod deus vnionem istam causaret: tamen angelus non posset ipsam terminare: quia omnis habitudo creatu re ad creaturam semper est naturalis. Sed ista vnio non est naturalis sed supernaturalis. ergo istam non potest angelus teriare.

¶ Quarta conclusio est quod ex istis sequitur quod angelus non possit esse homo: quia non nisi per comuicatione ideomatum. sed per assumptionem ad suppositum fit comunicatio ideomatum. ergo etc.

¶ Sed contra. quia deus potest supplere in creatura illud quod contradictionem non implicat nec naturae repugnat. Sed si angelus per divinam potentiam assumat naturam humanam non videtur contradictio.

¶ Dicendum quod deus non potest creature attribuere quod sue naturae repugnat sicut quod luna a se gignat et producat radium. suppositum autem angeli non est vltimum independens in genere suppositationis: ideo non potest nisi dependentiam sue proprie naturae teria re: quia sua suppositalitas est sue naturae totaliter adequata.

¶ Unde notandum quod materia aliquando excedit formansicut in generabili¬ bus et corruptibilibus. Aliquando econverso forma excedit materiam: vt patet in formis separabilibus. anima enim potest separari a sua materia Aliquando autem matearia et forma sunt adequata: ita quod neutrum excedit reliquum. vt in corporibus celestibus vbi mteam et forma numquam separantur.

¶ Sic est dicendum quod suppositum aliquando excedinaturam: vt in divinis: ideo suppositum non ptest solum sustentare naturam diuinam: sed etiam creaturam. Aliquando etiam nam excedit suppositum vt naam divina que propter suam illimitationem requirit suppositorum pluralitatem. Aliquando autem nam et suppositum sunt adequata vt in creaturis vbi natura supposita tur in proprio supposito et illud suppositum suppositatio nem alterius naturae non terminat.

¶ hic tamen est notandum quod licet diuinum suppositum naturam excedat: vt dictum est: non tamen intensiue sed extensiue solum. nam vero suppositum intensiue et extensiue excedit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2