Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcundo queritur vtrum per diuinam potentiam fieri possit quod vno corpore existente in vno loco possint partes eium esse in diuersis locis.

¶ Et videtur quod non. quia augeSe dicit. 5. de tri. quod locus a correlatiuis tenet in commutabiliter. sed totum / et pars sunt correlatiua. ergo vbi est vnum et reliquum.

¶ Contra. paulus dubitauit vtrun anima fuerit cum corpore in raptu. non dubitauit autem de separatione. quia non fuit mortuus: ergo tantum in anima fuit praesens ibi quanuis corpus non esset presens ibi localiter. quatuor conclusiones.

¶ Prima est quod deus potest hic Dico facere vnum corpus quod est in diuersis locis in vno loco habere formas respectiuas: quas non habet in alio. hoc patet in actione: quia corpus christi vere est in celo vbi potest proiicere lapideme: et in sacramento. vbi nullum membrum potest mouere. quia non habet naturale vbi. naturaliter. non enim est in altari. ergo non potest se mouere: quia non habet ibi naturale vbi. nec illud vbi destruetur cum non fit in illo vbi virtute propria sua.

¶ Similiter per cuti et pati. sed percutiebatur in cruce. non autem in pixide.

¶ Tertio quia corpus christi iacebat in sepulchro et non in pancide. vbi nullum situm habet.

¶ 4o de habitu. si petrus conse rasset in triduo ibi non fuissent vestimenta eius quia non sunt concomitantia simpliciter. erat igitur vestis in praetorio pilati et non in hostia.

¶ Secunda conclusio quod corpus potest habere aliquanformam absolutam in vno loco et non in alio: sicut potest esse album in vno et non in alio. hoc patet: quia magis sequitur leges ubstacti forma magis impressa vel immersa materiae: quam minus immersa. sed relationes sunt magis immerse: quia separari non dossunt: et tamen alique conueniunt in vno loco: et non in alio: vt patet de illis qui vbi sequuntur igitur magis de formis absolutis que sunt minus immerse possunt ab eo separari

¶ Tertia conclusio quod potest deus idem facere de formis substantiali bus. ita vt hic non habeat eam. quia forma substantialis aliqua materia liter separatur. sed nullum accidens.

¶ 4a conclusio quod non est inconueniens quod totum corpus sit in vno loco et pars vna alibi. probo. esse enim vnam partem in diuersis locis non est nisi habere diuersa vbi corpore non habente. sed non est inconueniens partem habere proprias relationes et proprias formas absolu¬ tas suo toto habente contrarias: sicut secundum vnam partem est aliquis alteri similis. Cum igitur magis consequantur leges substanti forme ab solute. et respectus intrinseci quam extrinseci. ergo etc.

¶ 2o posteriora possunt multiplicari non multiplicatis prioribus. sed hoc potest esse multiplicatio in posterioribus. quia idem caput potest habere plures similitudines non habente corpore nisi vnam. sed repectus isti sunt priores respectibus vbi. ergo etc.

¶ 3o. quia in essentialiter ordinatis et realiter distinctis deus potest facem prius fine posteriori. sed vbi totius et partium sunt essentialiter ordinata realiter distincta: quia prius conuenit motus toti quam partibus. et er consequens vbi. sed quod sint realiter distincta patet. quia partes sunt realiter a subiecto distincte. et ita poterit acquri respectus corpori quae non parti: et econverso. cum realiter distinguantur.

¶ 4o et fortius. quia qui est causa quod homo impellens corpus frangit medium. non intendit enim fractionem. sed quia duo corpora non possunt esse simils. Similiter in opposito in actione et corruptione. quare autem frangit. quia vnu corpus non potest esse in diuersis locis. sed deus potest facem vnum corpus in diuersis locis vt ostensum est. ergo etc.

¶ Item omne aritum quod fieret contra istud concluderet quod vnum corpus non potest esse in diuersis locis.

¶ Contra. quia eodem modo posset deus facem quod essem filius hic et non hic.

¶ Respondeo quod non apparet quaredeus non posset hoc facere.

¶ 2a difficultas quia aliquid simils erit anima tum. et non animatum.

¶ Dico quod erit simpliciter aiatum. sed non vt hic. et ita potest solui de aliis.

¶ Sed quando christus est in sancramento alitaris numquid oportet quod sanguis eius sit ibi ex concomitantia: Di cunt quod rationes conuincunt quod deus posset facere corpus in alta ri. dato quod non esset ibi sanguis. sed tunc dico. quod habet praesentiam ad calice et non ad hostiam: nec hoc videtur impossibile.

¶ Item ex mi raculis arius sic. Si qualibet anno resurgunt corpora secundum augmenu non videtur negandum de ioramne bap. et ita realiter est eius caput in celo. et tamen habetur pro reliquiis in terris.

¶ Et si dicatur augmentum quomodo caput eius est in celo in carne cum corpore: et in terra non nisi pura ossa.

¶ Respondeo quod coniunctio corporis ad os partinet ad approximationem localem.

¶ Sed hic est dubium. si quarta pars corporis sit in aliquo loco superficies praecedit vbi et habebit scilicet superficies ibi. hic autem non habebit. quia hic non est continuum cum alibi habeat superficiem.

¶ hic diceretur quod continuitas est forma respectiua tantum. sed de hoc alias.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2