Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Questio. v QUinto quero Utrum medium virtutum moralium consistat in indiuisibili. Uidetur quod sic. Deutro. 5. Non declinabitis ad dextram nec ad finistram. sed declinare est ab indiuisibili recedere. igitur etc.

¶ Contra. numerorum. 12. dicitur quod moyses erat mitissimus super omnes homines qui erant in terra: sed comparatio secundum virtutem arguit intensionem et remissionem virtutis: sicut et alterius form. ergo etc. quod medium consistere in indiuisibili pohic dico test accipi quatuor modis: vel comparando medium ad rationem formalem et quiditatem: vel quantum ad circunstantias: vel comparando illud ad extremaviciosa vel in habitudine ad extrema virtuosa: et secundum hoc introducuntur quatuor conclusiones.

¶ Prima conclusio est. quod medium virtutis in habitudine ad rationem formalem et quiditatiuam consistit indiuisibili: quia hoc est generale omni forme: quia in qualibet parte sui saluatur tota ratio quiditatiua et specifica ipsius. igitur in qualibet parte cuiuslibet virtutis saluatur tota ratio diffinitiua et specifica virtutis: sed illa ratio consistit in indiuidisibili: quia secundum auctorem sex principiorum: forma est inuariabilis essentia: sicut et vnum.

¶ Secunda conclusio quod medium virtutr in comperatione ad circumstantias consistit in indiuisibili: quia sublata vna sola circumstantia mutatur medium virtutis moralis: eo quod bonum virtutis constat ex integra causa.

¶ 3a conclusio quo medium virtutis in habitudine ad extrema viciosa non consistit in indiuisibili: quia sicut facultates terminos suos a se proiiciunt: sic et virtutes. vnde et illiberalis libera lem reputat prodigum: sed hoc non esset nisi liberalitas suum medium a se extenderet.

¶ 4a conclusio. quod medium virtutis in habitudine ad extrema virtuosa: non consistit in indiuitat: quia aliter nunquam fieret accessus me dii ad extrema secundum magis et minus. sed virtus quandoque accidit ad alterum extremum quod magis habet rationem virtutis: et plus accedendo magis abaltero recedit. igitur etc.

¶ Sed contra praedicta per ordinem.

¶ Primo. quia quandocunque aliquid competit alicui secundum rationem formalem non potest sibi competere quodcumque oppositum: sed medium virtutis secundum rationem formalem consistit in indiuisibili: vt dicit prima conclusio. ergo etc.

¶ Item secundo. quia circumstantia ista quantum non fa¬ cit esse in indiuisibili. quia variatur secundum complexiones hominum: quia quod vni esset multum alteri est parum.

¶ Item tertio. quia medium appropinquat ad extrema et participat de eis aliquid. sed hoc est in indiuisibili non consistere. ergo etc.

¶ Item 4o. quia quanto magis quis ad extremum virtuosum accederet tanto esset minus virtuosus. ergo etc.

¶ Ad primum dicendum quod hic accipitur ratio formalis negatiue non affirmatiue: non enim sequitur. quicquid habet rationem formalem virtutis quod consistit in medio indiuisibili.

¶ Ad secundum dicendum quod circunstantia in se bene est in indiuisibili: sed oportet omnes habere. et secundum hoc medium virtutis est in indiuisibili: quia nulli potest virtuti deficere.

¶ Ad 3m dicendum quod assumptum verum est vbi medium et extrema sunt eiusdem rationis. sed extrema vitiosa differunt specie et a medio virtutis et a virtute

¶ Ad quartum dicendum quod medium virtutis nunquam est inter duo extrema virtuosa: sed alterum tantum appropiquatur ad virtutem: et ideo quantum medium virtutis recedit ab altero tantum medium virtutis intenditur.

¶ Sed est dubium si est deue nire ad gradum indiuisibilem liberalitatis per comprationem ad prodigalitatem.

¶ Dicendum quod non. secundum rem: sed solum secundum rati nem rectam: potest enim liberalis semper amplius et amplius dare et gradum virtutis intendere secundum dona sibi conpetentia: quousque iudicaret secundum rectam rationem se excedere: vel in denario vel in obulo vel vlterius secundum quod daret. et inste gradus indiuisibilis est. quia si vltra istam rationem paret: prodigus esset.

¶ Item dubium est. si in intensione vertutis est procedere in infinitum.

¶ Dicendum quod non. sed est dare statum ex parte subiecti: sicut dictum est in primo de charitate in subiecto. sed non ex parte forme: quia sibi non repugnat. cum omnes gradus sint eiusdem rationis et vnibiles

¶ Item dubium est. si actus virtutis elicitus potest intendisine actu imparato.

¶ Dico quod quandiu actus imparatus potest stare cum actu elicito sequitur actum elicitum necessario. et ideo si intendatur actus elicitus et imperatus quantum potest se extendere facultas exequendi: sed quia actu potest deficere facultas ideo potest remanere actus elicitus imperato non existente

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5