Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

QUeritur tertio vtrum accidentia plura eiusdem rationis possint esse in eodem subiecto.

¶ Et videtur quod non. quia eadem ratione sicut de corporibus in eodem loco infinita possent esse.

¶ Contra per diuinam potentiam duo corpora est possibile simul esse in eodem loco. ergo etc.

hic inducuntu quatuor conclusiones. ¶ Prima quod plures forme substantiales immateriales spirituales non possunt esse in eodem subiecto: quando sunt eiusdem rationis. quia tunc plures anime rationales possent esse simul. Et tunc arguo. quanto perfectior est forma tanto ma gis adequat appesintum materiae. Sed anima rationalis est perfecti sima. ergo si aliqua forma satiat appetitum materie non po test esse nisi vna. Sed in celo sequitur. ergo etc.

¶ Item duo homines non habent idem corpus numero.

¶ Secunda conclusioquod due forme substantiales materiales non possunt esse simul in eodem: quia tunc vna materia esset causa intrinseca duorum conpositorum. Et hinc est quod generatio non potest esse successiua. quia tunc essent ibi duo composita specifica: quia ibi esset materia ignis. et forma ignis et mateara aque et forma aque. quodlibet enim haberet rationem sue speciei.

¶ Tertia conclusio. quod duoaccidentia absoluta non possunt esse in eodem. quia illa quae sunt eius dem rationis in absolutis sunt vnigenea et vnibilia: et possent tendere in idem et in eandem formam vnitatis continuitatis in tensiue.

¶ 4a conclusio quod forme respectiue eiusdem rationis possunt simul esse in eodem subiecto. hoc autem ostenditur in tertio libro.

¶ Sed instatur contra primam conclusiones. quia sicut duocorpora possunt esse simul in eodem loco: sic due anime in eodem corpore.

¶ Respondeo concedo quod sic: sicut in loco: non sicut in perfectibili: quia effectus adequatus materiae est vnus homo

¶ Contra secundam. forme non sunt incompossibiles nisi quia habent repugnantiam.

¶ Dico quod ex hoc non prouenit: sed quia potentia receptiua est adequata in qualibet parte illam rum formarum.

¶ Contra 3am. sicut deum potest praeseruare et reseruare ne corpora misceantur. ita videtur de formis eius dem rationis.

¶ Dico quod forsan hoc est possibile. sed tamen vi detur probabile quod semper in eandem formam cedant.

¶ Contra quartam. quia eque concludit ratio predicta et positio de respectiuis si potentia est suffici enter actuata per aliquod eiu dem rationis. Si autem per vnam similitudinem actuetur. ad quid aliud requritur:

¶ Confirmatur: quia subiectum habens formam non haberet priuationem forme eiusdem rationis. quia ex ra¬ tionibus formalibus priuatio et id cuius est habent repugnantiam. et sic non dicuntur habere aliquam similitudinem.

¶ Dico quod non est priuatum respectu naturae specifice: sed soum per comparationem ad proprietatem indiuidualem sicut habent aliquin vnum gradum charitatis et sic habent totam naturam specificam charitatis. tamen sunt in potentia ad gradum indiuidualem charitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6