Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

¶ Questio. v. vtrum actus fruitionis sit forUeritu maliter lib. quod sic. per illud praes. vonlectare in disfento. nihil imperatur nisi liberum. ergo etc

¶ Contra. Ans. de conceptu virginali prima liltas est in voluntate: ergo non in actu voluntatis. primo videndum est. quod liberum dicitur 4r modis Et hic Uno modo. prout liberum distinguitur contra seruum. Unde secundum hoc potestas peccandi non est libertas. nec pars libertatis. quia posse peccare: est posse se facere seruum¬

¶ Alio modo accipitur liberum: prout distinguitur contra necessarium. Et isto modo distinguitur libertas arbitrii contra limberum simpliciter. 2o modo distinguitur contra naturale. et hoc modo dicit Aug. quod spiritussanctus non procedit quomodo natus. sed quomodo datus. 4o modo accipitur liberum. prout distinguitur ontra coactionem. et isto modo omnes potentie anime possunt dici libere: quia nulla potest cogi. primo modo nec vltimo modo patet quod non intelligunt aliqui: qui quaestionem proponunt. Similiter nec 2o modo vt distinguitur contra necessarium. quia isto modo non possemus saluare quod productio spiritussancti esset formaliter libera. quia omne quod est in diuinis est summe necessarium. Accipitur ergo 3o modo. vt scilice distinguitur contra naturale. et sic omne voluntarium dicitur eo modo esse liberum. Unde sicut prius dictum est. quod potentia. actus passio. habitus. dispositio. voluntaria sunt. hinc est quod libera erunt. Sed tunc stat difficultas cui conueniat primo libertas. Ad hoc hico primo negatiue. quod non operationi: nequem dispositioni: quia postquam est dictum: quicquid ab ea est naturaliter est. Nec habitui quia causat naturaliter sicut ignis. Nec passioni. quia necessario naturaliter in clinat ex quo causata est. Primo ergo ratio libertatis voluntati conuenit. vel est in potentia volitiua. Nam omnia alia non habent rationem. voluntarii nisi per participationem voluntatis. Unde dicit Uns. de concordia liberi arbitrii. Tibertas primo conuenit voluntati.

¶ Sed contra. instatur 4r. Primo sic. Nam in hoc consistit libertas: per quod potest quis difuntari actibus suis: sed hoc est actus complacentie. ergo etc. probo minorem. Nam omnia alia reducuntur in actum illum. 2o sic. In illo consistit libertas. in quoest totalis et finalis causa: que redditer pro omnibus. sed talis est actus complacentie. Nam si queratur. quare hoc fecisti. responde tur. quia placet. et ibi cessat omnis quaestio. 3o sic. Tiberum est. quod est gra sui. sed actus complacentie est huiusmodi. quia est gratia sui: et alia gratia eius. sicut patet in praecedenti argumentu. ergo etc. 4o sic. Ratio libertatis est ratio spositiotanea. sed illa consistit in actu complacentie. ergo etc.

¶ Iste rationes reducuntur ad oppositum. Primo sic. Id per quod dominatur aliquis actibus suis. habet rationem primam libertatis: hoc est manifesta: sed voluntas est huiusmodi. et non actus complacentie. Nam actui complacentie diunamur per voluntatem: et potest elicere actum complacendi: et non elicere.

¶ Item difuntari vetur habere vim productiuam et causatiuam. Sed hoc conuenit voluntati non solum respectu aliorum actuum: sed etiam repectu actus complacentie. 2o sic. Illud quod vltimate red ditur pro causa finali habet rationem libertatis hec est tua. sed voluntas est huiusmodi. Nam si queras. quare hoc fecisti. quia placet. quare placet. quia habeo voluntatem. que est causa istius complacentie.

¶ Item quando quaeritur de effectu forme propter quid. conuenienter respondetur per formam. sicut dicendo. quare iste disgregat respondetur. quia est albus. quare est albus. quia habet albedinem. sed actus complacentie est actus voluntatis. sicut disgregatio est actus albedinis. ergo sicut querenti. quare disgregat. respondetur. quia albus sic querenti: quare hoc facit. conuenienter respondetur. quia vult. sed vltra. sicut quarenti. quare est albus. conuenienter respondetur. quia habet albedinem. Eodem modo. quare vult. conuenienter respondetur. quia habet voluntatem. que est causa vel forma: vel saltem illud quo mediante habetur volitio. 3o reducuntur sic. Tiberum est quod est sui gratia. sed voluntas est huiusmodi et actus complacentie. Nam ipse actus est accidens. accidentia autem reducum tur et referuntur ad substantiam: sicut ad finem. magis autem est finis sui gratia quam illud quod est ad finem. subiectum est magis est suigratia quam accidens. ergo etc. 4o reducuntur sic. Tibiectas est spositiotanea. sed potentia magis habet rationem spositiotanei quam actus. ergo etc. Proba tio minoris. nam actus potest a deo causari. et tunc erit complacentia et non spontaneitas. Similiter quando aliqua duo ita se habent quod vnum ab alio causatur. magis habet rationem spositntanei causam quam causatum. et sic est hic.

¶ Ad rationem dico. quod quando duo effictus sunt essentialiter ordinati. si prior cadit sub imperio et secundus. ita quod si imperium cadat super antecedens. cadat etiam super consequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5