Quaestio 3
Quaestio 3
¶ Prima quod non potest vbligare ad penam et ad culpam. probatio: quia non de culpa quicunque alicui obligatur est debitor illius: sed nullus potest a summo potestifice esse debitor culpe: nesdeus posset facere quod aliquins obligaretur ad culpam quia iam non esset culpa cum debeat fieri.
¶ Secunda conclusio. quod potest absoluere a pena: et a culpa in foro penitentie: quia licet non possit obligare ad culpam: tamen potest ab ea absoluere: quia habet potestatem iniungendi penite tiam. vnde auctoritate diuina per potestatem caracte ris potest super culpam.
¶ Tertia conclusio. quod non potest dare indulgentiam in talibus a pena et a culpa: quia culpa est materia repugnans indulgentie. non enim remittitur nisi per contritionem et confessionem: quorum neutrum est indulgentia: quare est tantum pro pena.
¶ Quarta conclusio. quod ipse potest dare indulgentiam omnis pene et omnium peccatorum: quia in ecclesia habet. plenitudininem potestatis.
¶ Sed instatur contra primum quia in aliquibus ordinibus est constitutio. quod quicunque fecit hoc. vel hoc non obligetur ad culpam: sed ad penam ergo sine culpa potest homo obligari ad penam.
¶ Contra secundum. christus vere dedit auctoritatem totam petro absoluendi et ligandi. ergo potest ligare ad culpam.
¶ Contra quartum. non est imposita peua condigna a sacerdote. quia forte non est nisi vt dicatur quinque aue maria: et sic cum in ecclesia non habeat plus de debito non plus sibi indulgetur.
¶ Respondeo ad primum. dico quod illud statutum est irrationabile. quia sidetur pena pro malo ibi est culpa: sed sine malo tunc superior peccat. quia innocentem iniuste punit: ita si non fiat penitentia est inobedientia et incidere oportet culpam si transgrediter penam.
¶ Si dicatur quod obligat ad peccatum veniale. hoc non valet: quia commissio culpe non est in potestate alicuius. sed bene verum est quod obligat ad aliquod opus. quod si non fecerit: bene sequitur immediate pecca tum.
¶ Ad 2m: dico quod in foro in quo fuerunt sibi date claues in foro iudiciali non potest absoluere a culpa sed tantum in penitentiali.
On this page