Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Distinctio. xxi. Quaestio. i. hic oritur quaest etc. di. x2i. queritur. Utrum dictio Irca exclusiua repugnet divinis Quod non. secundum Aug. Solus pater est tantis quanti sunt pater et filius. ergo etc.
¶ Con tra. Solitudo non ponitur in diuinis: sed talis dictio hoc dicit. ergo etc. vnum praehic introducit ambulum quod scilicet dictio exclusiua sumpta significati ue non admittitur in diuinis. quia significa solitudinem sicut cum dicitur deus est solus: pater est solus secundum hil. Si accipiatur non significatiue: sed consignificatiue bene admititur in divinis vt cum dicitur. solus spiritussanctus sufficeret ad beatitudininem nostram vt scribit beatus Augi i. de tria.
¶ hoc praemisso ponoquatuor conclusiones. Prima est quod dictio exclusiua addita ex parte subitanti respectu praedicati communis essentialis non determinnat subiectum: sed facit propositionem falsam: sicut hic: solus pater est deus: solus pater creat: quia denotatur quod nullus alius a patre fit deus vel creet.
¶ 2a conclusio quod dictio exclusiua addita ex parte subitenti respectu praedicati proprii et personalis subiectum determinat et dimittit propositionem veram: sicut haec: solus pater generat. sed lus filius generatur: quia talia conueniunt alicui soli non alteri.
¶ 3a conclusio est. quod dictio exclusiua addita praedicato essentiali et communi determinat praedicatum respectu persone: et dimittit propositionem veram: sicut hic: pater est solus deus: quia in ratione pradicati deitatis nulla est pluralitas.
¶ 4a conclusio quod dictio exclusiua addita ex parte praedicati vel praedicato personali non idetur admitti in divinis. sicut hic pater est generans solus. de virtute. nim sermonis videtur importare quod ille qui generat est simpliciter solus. Sed quia scriptura videtur tribuere solitudininem diuinis dicendo. tu es deus solus. Ideo intelligendum quod dictio exclusiua non tantum repugnat termino essentiali: sicut personali: eo quod personalia sunt multa. essentialia autem no multiplicantur: et ideo rationabilius est dicere deum solum quam patrem.
¶ Sed di. est si determinatio facta per dictionem exclusiuam aduerbialiter sumptam equaliter respiciat tres personas. Dico quod non: quia icitur est tantum vel solum deus: et similiter spiritus sanctus est tantum vel solum deus: sed ista est falsa: quod filius est tantum vel solum deus: quia non solum deus est: sed etiam homo.
¶ Sed contra. Augu. Non eo deus quo pater. ergo pater non est tantum deus: sed est aliquid quoe non est deus scilicet illud quo pater est.
¶ Dico quod hac conclusio ne concessa adhuc non vniformiter respicit personas: quia distinctio inter illud quo quelibet persona est deus: et illud quo quelibet persona est talis persona scilicet pater et filius et spiritus sanctus: est in omni persona. et adhuc filius praeter totum hoc est homo: quod non competit alicui alteri persone.
¶ 2a difficulta si dictio exclusiua posita in proprio subiecto magis determinet personam respectu praedicati essentialis quam personalis.
¶ Dico quod personalia conueniunt vni et soli quando sunt propria: sed essentialia: licet conueniant vni: non tamen soli: sed omnibus.
¶ 3a diffictiQuare dictio exclusiua magis vitatur in praedicato personali respectu persone quam in praedicato essentiali.
On this page